livre VI
MICHAELIS HOSPITALII EPISTOLARUM LIBER VI
VI, 1
Ad Carolum cardinalem Lotharingum. Tridentum. CIƆIƆLXIII
Dum tuus hic bellum germanus conficit armis, [A, p. 290]
Te cupiam causas istic praecidere belli
Eloquio, pietate, quibus tibi gloria venit
Magna Deo : nullis hominum non cognita fama.
Dissidium namque hoc animorum credere stultum est
Componi gladiis aut ferro posse micanti.
De numero demes aliquot, foecunda malorum
Terra dabit plures, illo perfusa cruore.
Perficies etiam reliqui ne forsitan ausint
Conventus agitare suos et obire sacella
Interdicta palam. Sed pressus et abditus ignis
Post quoque maiores ruet usque ad sidera flammas.
Ac ne ideo coeptum hoc memet damnare duellum
Forte putes, atque hos etiam insimulare vel illos
Stultitiaeve, malive animi et crudelis acerbique [p. 291]
In patriam. Non hoc agitur nunc, maior et ista
Carmine silva meo est, nec temporis huius et oti.
Nunc mihi concedi satis est non apta levandis
Istius esse modi nostris medicamina morbis,
Sive quod hic pacem nostrae fundator amavit
Relligionis, abesse procul nos iussit ab armis,
Vim sufferre, patique suos et verbera, et ipsam
Mortem morte sua docuit, nec cogere quenquam
Nec terrere minis voluit, nec caedere ferro,
Sed potius mollire animos et pectora dictis,
Sive quod hanc animi, quod sit sine corpore, partem
Non chalybis, non ulla potest vis laedere ferri,
Irritus aut tenues conatus abibit in auras.
Lingua metu praesentis erit si muta pericli,
Vel mendax etiam, mens non mutabitur intus,
Proferet occulta in medium quandoque licebit.
Quod si principio vis unius insita nobis
Relligionis erat neque nos alia ulla subegit
Causa viros excire tubae clangore, negamus
Consilium placuisse Deo : peccavimus omnes,
Directaque via detorsit nos malus error.
“ Nemo unquam bello melior sit, sive secunda
“ Sive mala infelix commiserit alite pugnam.
“ Bella docent homines peccare metumque deorum
“ Excutiunt. Poenas infernaque Tartara rident
“ Hi quorum solis fiducia nititur armis :
“ Proposita esse bonis in caelo praemia rident.
Tolle metum legum, rigidi legumque ministri ;
Emicat et nullo retinetur sica pudore.
Imbellem timidumque valentior exuit armis
Et vita zonaque : fugit dispersa relictis
Rustica plebs laribus, densae (quae proxima) silvae
In caecas penitus latebras altosque recessus.
Adde colonorum subiecta incendia tectis, [p. 292]
Adde etiam captas eversis moenibus urbes,
Templa deum deiecta solo, caesosque parentes
Natorum ante oculos, natos ante ora parentum,
Abductas matrum gremio sine more puellas,
Stupra maritarum divos hominesque vocantum
Nequicquam auxilio. “ Sed inanes lenta querelas
“ Saepius ira deum longinquos reicit in annos.
At neque victorem sexus nec commovet aetas
Supplicis aut lacrymae genua ante superba voluti ;
Nullos ille deos, nulla aut delubra veretur.
“ Quem vero fortuna ducem non prospera vertit ?
“ Quem non ante bonum quanvis animique potentem
Altius evexit rapidis victoria pennis ?
Ut se contineat dextro Iove natus, at illi
Sunt tamen arbitrio comitum facienda suorum
Multa, malus vultu quae dissimulare magister
Cogitur, et tandem fiet dux milite peior.
Hos addunt animos victoribus arma. Quid autem,
Quid miser ille bonis prorsus spoliatus, avito
Pulsus agro ? Miseros una cum coniuge natos
Exilii secum comites agit. Utque leaena,
Cui sub rupe cava parvi stabulantur alumni,
Fertur acerba minans pecori pecorisque magistris,
Haud secus ille suos cernens periisse labores,
Exhaustam cellam, vacua horrea frugibus, omne
Instrumentum agri et villae cum bubus ademptum,
Nil adeo superesse, famem quo pellere possit,
Nec tam mente suum reputans quam coniugis atque
Natorum exitium, subito capit arma furore
Non assueta prius : quicunque fit obvius illi,
Notus an ignotus refert nihil, hostis, amicus,
Sternit et insontem spoliat nudumque relinquit.
“ Agresti ingenio nihil importunius usquam est.
Quid nostros homines templis arisque deorum [p. 293]
Abstinuisse manus argento credis et auro ?
Ac mihi de nostris sermo est. Nam scimus et illos
Templa sacerdotum calido foedasse cruore,
Ossaque iam vita functorum extracta sepulcris
Proiecisse solo, plumbi liventis amore.
Hae scelerum facies bellis civilibus ortae
In peius mores hominum vertere deumque
Excussere animis ; cuius, paulo ante, tuendae
Causa maiestatis, uterque exercitus arma
Ceperat, aut dici potius cepisse volebat.
Me puero quidam noster popularis habebat
Hoc proprium, ut securus iter nullo duce laevum
Carperet, inque viam cum se commiserat, idem
Admonitus nunquam regredi vel flectere vellet,
Turpe nimis ducens coepto desistere cursu.
“ Est adeo gratus suus insipientibus error.
Quam melius medici qui, quo nihil ante priora
Profecisse vident, adhibent contraria ; leges,
Decepti, medicas artemque valere iubentes.
Hoc nos illa modo nuper quae caepimus arma,
Ponere ne pudeat hominesque errata fateri,
Et magis apta malis quae sunt medicamina nostris
Quaerere : non longas armare in littore naves,
Non equitum peditumque externa adducere longe
Auxilia adversus patriam, non oppida muris
Cingere praesidiisque tenere minacibus arces,
Non iugulare vivos, laqueo vel stringere fauces,
Vicini aut rapidis immergere fluminis undis.
Quanam igitur ratione animis discordia nostris
Tolletur penitus, si nec victoria finem
Allatura mali est ? Si ponere praestitit arma,
Unde salus veniet non exspectata, quis huius
Et quis erit monstrator opis ? Deus ille Deoque
Natus erat, qui prima suis dum viveret olim [p. 294]
Discipulis mandata dedit, quae deinde nepotes
Acciperent, levia haud quaquam vel parva reponens
Praemia. Namque illos patrio succedere regno
Iussit et optivi cognominis auxit honore ;
Degeneres alios Satanaeque Ereboque reliquit.
Ille suos igitur vivens moriensque fideles
Aeterno comites sociavit foedere pacis.
Ille prius veniam superos pacemque precari
Nos docuit ; tum deinde velut quibus unus et idem
Omnibus in caelo genitor mortalibus esset,
Omneis instituit fraterno vivere more,
Alterius tanquam propriae meminisse salutis
Et nullum esse gradum, nullum discrimen amoris.
Iussit consilio miseros opibusque iuvare,
Erranti monstrare viam quae ducit ad astra.
Ac ne vita inopum despecta potentibus esset,
Unius amissae pecudis nos ponere curam
Et studium reliqui voluit gregis ante salutem,
Et, quod naturae longe disconvenit, hostem
Diligere, invitumque etiam servare, tueri,
Conciliare tibi, quanvis hunc perdere possis.
Si flecti nequit ille tuo sermone capique,
Huc alios adhibe : si restitat improbus illis,
Concilium patresque voca. Non pluribus unus
Par erit adiunctis, non tot feret ora loquentum.
Si nihil ista valent, sine vivat solus et omnis
Sanctorum in coetu divini muneris expers.
Hic primum datus ordo simul cum tradita nobis
Relligio, longos illaesus mansit in annos :
Necdum ullos animis fratrum discordia motus
Excierat. Divina colebant simplice cultu
Numina ; ritus erat simplex atque omnibus unus.
Ecquid enim tanto dubitent adstante magistro ?
Nec Deus ipse tamen non viderat ante futura [p. 295]
Dissidia, et simul ac terris excederet, iri
Distractum in varias sua turpiter agmina sectas.
Illi ipsi qui verba fluentia vatis ab ore
Audierant, praecepta sequi diversa docendo
More hominum coepere ; aliis, ut saepe videmus,
Assensere alii. Levis haec discordia quanvis
Infirmam et teneram potuit disperdere gentem,
Ni mox consilio seniorum oppressa fuisset.
Multa sequens aetas hominum portenta deinceps
Deteriora tulit quae non sunt ense recisa
Herculeo, non pulsa dolis aut fraude virorum,
Sed vitae exemplo, precibus, sermone potenti,
Congressuque patrum. Nihil unquam durius illi
Decrevere, nisi in lapsos semel atque relapsos.
Poena tamen vel summa fuit, prohibere scelestos
Templi aditis, sanctoque piorum excludere coetu ;
Ulcisci gladio miseros vel inutile prorsus,
Vel gratum non esse Deo placidumque putarunt.
Quo mihi tot versus, quid vel malesanus abutor
Auribus usque tuis, perdove iocosus inersque
Ponendas melius studiis communibus horas ?
Desieram versus iampridem scribere, coepit
Scribendi me rursus amor, dum forte Chenossam
Invisit regina suam natosque minores.
Speravique etiam fore te mihi non minus aequum,
Quam memini primis te mensibus esse vel annis ;
Et mala nos movere etiam praesentia, multo
Illa quidem maiora prioribus et tibi visis ;
Et locus admonuit, qui te nunc, magne sacerdos,
Detinet absentem patria procul, urbe Tridento.
Nae tu nae frustra Rhodanum superaveris amnem
Alpinasque nives, patriam dimiseris ipso
Temporis articulo, qui pene est ultimus aegrae,
Ni promissa facis, ni pestem a corpore pellis, [p. 296]
Qua graviter iamdudum ecclesia tota laborat.
Cura velim et ratio praepostera ne sit, ut ante,
Semper adhuc. “ Consulta malus bona subruit ordo.
Formandi mores primum, doctrina sequetur.
Sic faciles animos ad suscipienda parabis
Omnia : “ Nequicquam malecultae semina terrae
“ Optima credideris : lolium pro frugibus illa
“ Aut tribulos referet. Tris aut prope quattuor annos
Undique delectos tenuit Constantia patres ;
Profecere nihil. Mora nam quaesita regendis
Moribus est nova semper, ut actus is ultimus esset.
At Martinus, ubi summum est indeptus honorem,
Continuo Romam Lavinaque littora fugit,
Legatos regum atque ducum frustratus hiantes.
Quid pater Eugenius ? Cum se committere nollet
Iudicio fratrum, spoliatus honoribus absens
Excivit turbas, servos et ad arma vocavit,
Conductis operis synodum litemque diremit.
Hic si forte suis melior maioribus, audet
Arbitrio princeps alieno stare, patresve
Si cupiunt ipsi vitam mutare priorem,
Scribis uti, pax est toto sperabilis orbe,
Nec te longinquis istuc venisse pigebit
Finibus immensosque viae cepisse labores.
Sin ficta ista vides ac non sincera fuisse,
Et neque speratum potis es contingere finem,
Te nobis comitesque tuos refer ocyus, ante
Quam missos praeco faciat, ne forte puteris
Aut vidisse parum aut ventis mandata dedisse
Ambitione mala, spe vel corruptus inani.
Has quoque te dignum est tenues parvasque tueri
Relliquias Francorum ; at si contraria rebus
Obstant fata, boni est, cum fecerit omnia, civis
Nolle tamen cineri patriae superesse cadentis.
VI, 2
Ad amicos
Durus et agrestis soleo plerisque videri, [A, p. 297]
Nec curare animos aliorum iungere nobis
Aut retinere, velut stabilem aeternumque futurum
Exploratum habeam magni quaestoris honorem.
Quo tamen et multis spoliari contigit olim
Aetatis cursu medio vitaeque supremum
Ante diem, quamvis sapientibus et bene cautis,
Unde pedem tulerant et eodem saepe revolvi.
Et quoniam historiae veterum sunt fabula nobis,
Non adeo longinqua petunt exempla duorum,
Quorum etiam nunc fama manet, quos vidimus ipsi
(Clara togae atque fori duo lumina), nec tamen illis
Causa vel eventus similis fuit. Alter acerbo
Iudicio cecidit, nummos convictus avara
Accepisse manu contra quam legibus esset
Permissum patriis ; cessit muliebribus alter
Insidiis, nono post denique redditus anno.
Hunc sua nec virtus potuit servare ; nec illum
Ingenii sua vis et melle fluentia verba.
„ Tam favor et studium populi, tam gratia regum
„ Mobilis et fluxa est, tam lubricus omnis honorum
„ Est gradus et comitem secum trahit ille ruinam.
Haec fortem quamvis exempla recentia possunt
Deterrere virum, fama ne captus inani
Egregii et patriae studiosi nomina civis
Privatis odiis emat et mercede cruenta,
Neve nimis studii nimiumque ad publica curae
Adiiciat, tantum laturus iniqua laboris
Praemia, cum nihil ipse sibi, nil prosit amicis.
Iccirco sapere et certa resipiscere fini
Praecipiunt intraque modum consistere recti, [p. 298]
Et tanquam in vitio nimium in virtute reprendunt.
Nam turbasse Cato patriam saevosque tumultus
Dicitur excivisse, nimis pro tempore durum
Non sapienter agens civem morumque magistrum.
Prima gubernantis navem sapientia ventis
Haud unquam dare vela reflantibus, et mare saevum
Moliri contra. Quid enim contendere prodest,
Quo te desperes adscendere posse ? Vel arcem
Cur teneas, quam scis nulla vi posse tueri ?
Non equidem minor est obsistere regis amicis
Stultitia et vanas frustra consumere vires,
Quam si contendas digitis impellere montem,
Aut conere manu fluviorum sistere cursum ;
Nec bonus est actor, quanvis bene noverit artem,
Ni scenae servire sciet totique theatro.
Scitum illud patrumque vetus : « Qui nesciet apte
Fallere, mentiri palpumque obtrudere magnis
Regibus, hunc iubeo discedere protinus aula,
Seque referre domum panes ad furfuris atros ».
Utilius de iure aliquid concedere regis,
Multorumque animos et gratiam inire merendo,
Illius inviti quam rem servare, tibique
Invidiam atque odium multos adquirere in annos.
Ecquid enim tantum respublica praeter inane
Nomen habet, vel cui navas studiosus opellam,
Ipsi quae regi atque aliis male grata futura est ?
Tu speciem atque umbram sine re sectaris, ut olim
Qui fictae Veneris furioso exarsit amore ;
Aut qui Iunonis vetitos speraverat amens
Concubitus, falsa delusus imagine nubis.
Stultus qui vetera aut nunquam fortasse futura
Cogitat ; ipse sibi confingens somnia quaedam,
Negligit interea aut nescit praesentibus uti.
Vix animi regum dubiique tenentur amores [p. 299]
Obsequio ; neglecta fugit sed gratia ventis
Ocyus, infelix odium virtute paratur.
Seu laeti atque hilares ipsi non ora libenter
Tristia conspiciunt vultusque odere severos ;
Sive quod illorum tacitis obtutibus atque
Iudiciis sua facta putant, sua dicta notari
Omnia, damnari vitam moresque suorum.
Quod sentis, ideo tectum et tacitum intus habere
Et simulare iubent, aliud sed prodere vultu.
His alia atque alia adiungi quam plurima possint,
Quae sic percutiunt animum sapientis et extra
Gyrum traducunt pulchrae rationis, ut omnis
Oblitus decoris non semper honesta sequatur.
Non ego progenies lapidum, non Alpibus ortus
Sum gelidis, et mi materque paterque fuere
Ambo homines hominumque genus, nec saxea nobis
Corda malis immota cadentibus et sine sensu ;
Sed metuo, cupio, laetor doleoque, nec ullos
Experior motus solitos mihi mentis abesse.
Ergo cur inimicitias vel suscipis ultro ?
Cur abeuntve tuo tam multi limine tristes ?
Non homo sim, caris si non delecter amicis,
Aut bellum si ducam homines odisse, Timones
Quales nescio quos memorant congressibus ipsis
Abstinuisse hominum et vacuos errasse per agros.
Nulla mihi privata manet discordia, nullae
Vicinis mecum lites, subsellia nulla
Nomine rauca meo resonant, iucundus amicis,
Hospitibus placidus, famulis non durus et asper.
Vivo, nec invidiosa gravisque potentia nostra est
Ulli hominum. Haec ferme est rationum summa mearum,
Arbitrium quarum omne meum est omnisque potestas.
Non eadem ratio, si quid respublica nostrae
Commisit fidei tanquam tutoribus, unde [p. 300]
Non modo delibare nefas et vertere quicquam,
Verum etiam praestanda fidelis cura tuendis
Rebus, et adversum cautos vigilantia fures.
Tu regi puero, veluti datus a patre tutor,
Assideas, falli miserum pellique superbe
Omnibus adspicias fortunis, ut nihil illi
Iam reliquum praeter nomen titulumque supersit !
Si tibi vis non tanta animi est ac si minus audes
Concertare manusque opponere fortiter ambas,
Non saltem acclames et vociferere, malisque
Furibus adlatres, non ipso denique vultu
Terrifices animum atque oculos iniusta petentum ?
O te felicem plus omnibus atque beatum,
A quo nemo unquam vel turpe vel ausus iniquum
Poscere, quo mutum siluit praesente theatrum,
Cuius maiestatem oris non scena ferebat !
Has ego cum videam fraudes et furta, supinus
Dissimulem, passisque obducam lumina palmis !
In domini servis fraudi est tacuisse periclo ;
Perfidia est etiam pupilli prodere causam
Magna vel absentis rem non defendere amici.
At pietas patriae, pietas et debita regi
Omnibus antistat, cui non modo nectere fraudem
Vimque afferre nefas, verum et non ante futuris
Occursare malis omnemque intendere curam
Tam caro capiti ; non ipsam exponere vitam
Extremum scelus est, si quando tempora poscant.
Hoc vir nemo bonus faciat, nihil auferet ipse,
Nil auferre alios patietur ; et ut canis acer
Thesauros domini, vigil ut custodiet anguis,
Non metuens inimicitias odiumque potentum,
Non gladios, modo sit respublica salva suumque
Ius teneat. Taleis paucos audimus Athenis ;
Taleis et Fabios Romaeque fuisse Catones ; [p. 301]
Forsitan et decoris non expers Gallia tanti
Nostra foret, vates si tempora prisca tulissent.
At retinendus honos sapienti et gratia regum ;
Et, nisi vis cogat, nunquam ponenda potestas.
Horum immo iactura levis. Qui creditur esse,
Non est verus honos, signum magis illud honoris,
Indignis quod saepe viris dignisque videmus
Aetatis, meriti, generis discrimine nullo
Deferrique adimique. Manet tamen unus et idem
Vir bonus, erectaque oneri cervice resistit,
Quoque premi sese magis urgerique videbit,
Surget eo magis atque magis, vultuque superbo
Omnia calcabit, pedibus teret obvia quaeque ;
Victor honoratum tandem caput inferet astris.
Exilium metuunt, quorum tenet improba mentes
Ambitio, qui vana magis speciosaque rerum
Suspiciunt, mortemque putant sine regibus esse
Privatamque domi procul aula degere vitam.
At sapiens nec solus erit, cum solus in agro,
Solus desertis Libyae spatiabitur oris.
Semper enim magnum et praeclarum cogitat, aut se
Dignum aliquid, fidis circum stipatus amicis,
A quibus, adversa neque tempestate, nec ullis,
Ut mos est hominum, fortunae casibus unquam
Deseritur ; quos cum lassus, si forte, legendo
Deposuit manibus, conscribit et ipse legenda,
Praesentique bonus venturoque utilis aevo.
– Est aliquid laudis doctrinae gloria partae !
– Sed maiora, vide, ne sint praeconia, cum sic
Laudamur : « Fuit ille bonus facilisque rogando,
Nullum unquam a sese tristem discedere passus,
Indulgens recta ac non recta petentibus aeque
Omnibus ». O dignam sapientis nomine laudem !
Sic puer, et patrii laudatur prodigus aeris. [p. 302]
Malo supercilium Cassi putealque Libonis,
Aut Areopagi pallentibus horrida nexis
Iudicia, et rigidos legum iurisque ministros,
Quam genus hoc hominum mutabile semper in horas,
Fortunae, quoquo se verterit illa, sequaces
Intendens oculos, ut quae convertitur herba
Solis ad adspectum semper radiosque nitenteis.
Non ego sum blandus, fateor, nec inania capto
Nomina, non studeo popularem adquirere famam ;
Nec tamen inclusus tecti penetralibus imis,
Praebeo difficiles aditus venientibus ad me,
Nec gravor auriculas hominum praebere querelis.
Omne adeo nobis tempus consumitur in re
Communi ; si quid reliquum, impertimur amicis
Et studiis ; privata nihil moror, haud quia sperno,
Sed curam uxori potius famulisque relinquo.
Ipse verecundis et honesta petentibus, ultro
Omnia concedo porrecta fronte manuque.
Nec regis cura sum parcior, ac neque demo
Laudibus et meritis hominum quae praemia dantur.
Angor at indignos mercedem ferre bonorum.
Ac multi cum multa petant et iniqua, negari
Multa etiam multosque repulsam ferre necesse est.
Si studiis hominum properem servire, necesse est
Offendi regem et patriam fortassis et ipsos
Saepe deos. Iucundus et his, iucundus et illis,
Nemo diu simul esse potest, utrumlibet opta !
Praetulerim superum et verae virtutis amorem
Omnibus humanis pretio et mercede redemptis !
Sera licet, potiora tamen sunt illa bonorum
Praemia, nec gemmis Arabum mutanda nec auro,
Quae Deus aeterno iampridem foedere nostris
Pactus avis transmisit ad omnes deinde nepotes.
Stultum est incertis postponere certa, caducis [p. 303]
Perpetuos mansura dies, et inania veris.
– At mandata sequi debebas regia. – Quid si
Nunc vult, mox paucis ubi se collegerit horis
Idem nolet ? Age, haec longum mansura voluntas
Non potior, quam praecipitans animi impetus expers
Consilii subitis impulsus motibus ? Aut non
Paucorum tolerabilior brevis ira dierum,
Quam dolor aeternus culpae comes, et mala semper
Consilia eventus post allatura sinistros,
Si quando auctoris regem factique pigebit ?
Et muto nihil ipse tamen, quicunque sequetur
Exitus, invitique suam rem pergo tueri
Principis, et si nulla futura est gratia facti.
Has habui causas, posthac mihi ne quis acerbam
Naturam, mores, vitiumque aetatis et annos
Obiiciat. Si dissimulem facilisque remittam
Omnia, si patiar dissolvi vincula legum,
Vivum me salvumque volent, his utar amicis
Et sociis. Quam multa putas mihi commoda rerum
A magnis oblata viris ? Quae si sequar, omnes
Divitiis Crassos superem, vivamque beatus
Magnas inter opes, legum securus et urnae,
Iucundus magnis, regi iucundior ipsi.
Hinc me sollicitant nati, simul uxor, amici
Ambitione mea subnixi et honoribus amplis,
Ne se destituam veriti, ne stultus omittam
Temporibus ventisque secundis, dum licet, uti,
Incusemque meam post sero fluentibus annis
Stultitiam, atque optem mihi tempora lapsa referri.
Iidem illi (nam res sua quenque domestica tangit)
Exprobrant, quicunque locum hunc tenuere priores,
Multum illos iam tum soboli cavisse futurae
Immensasque suis liquisse nepotibus olim
Divitias ; extare palatia condita magnis [p. 304]
Sumptibus, et Pario constructas marmore villas ;
Hunc ipsum heroem, qui me modo proximus anteit,
Divitiis opibusque omnes superasse togatos ;
Contemni sine re nomen virtutis honestum,
Inferiore mori censu mihi turpe futurum
Heredique nihil morientem linquere praeter
Funus et exsequias, et longa in tempora luctum.
Hos ego iure meo tanquam mihi sanguine iunctos
Castigem ac iubeam nihil a me turpe malumque
Exspectare. Sed heroum qui se Phryge natos
Hectore contendunt, Hecubae Priamique nepotes
Difficile est regere atque animos inflectere dictis.
Nam neque iura tenent hominum communia nec se
Legibus obstrictos civilibus esse fatentur.
Nunc vi rem ferroque gerunt ; quodcunque libido
Suaserit, omne suum ducunt ; nec sacra profanis,
Publica privatis distinguunt iure vel usu.
Sic putat exemptam seseque a plebe remotam
Nobilitas, si vivit iners legumque soluta
Iudiciique metu, si caedibus omnia complet,
Si praedas abigit, si peierat et maledictis
Incessit superos et numina magna deorum,
Nec miserae plebis vulgique ignobilis esse,
Per magnos iurare deos, proprium decus illud
Nobilium, quibus est dis proxima pene potestas.
Haec vitae ratio est, his se distinguere signis,
Atque notis vera qui relligione manerent
Quique pie colerent caelestia numina divum.
O male signatas pecudes, et ovile probrosis
Distinctum maculis ! Non hic non, o bone pastor,
Grex tuus, at soboles potius monstrosa luporum !
Albi sunt niveique greges quos pascis ; at illis
Cor nigrum interius, nigra lingua, nigrumque palatum,
Nigri sunt animis, nigri sunt corpore toto. [p. 305]
Ut recte vero statuas, quid me inter et illos
Intersit, certis poteris cognoscere signis.
Pacem isti metuunt plus hostibus et data caelo
Otia, percussumque velint confundere foedus.
Iudicia e mundo cupiant et tollere leges ;
Prorsus nulla rei communis cura, iacentem
Si patriam videant ipsumque in pulvere regem,
Erigere haud conentur humo ; sua denique tantum,
Non sacra sunt illis, non sunt et publica curae.
Nos pacem colimus, nos perniciosa saluti
Principis et patriae civilia bella timemus,
Nos leges patrias regumque edicta tuemur,
Odimus armatos non lege aut more tyrannos ;
Nec salvis accisa tueri publica nostris
Possumus, aut patriae cupimus superesse cadenti.
Et mirare animis tantum differre, vel imis
Sensibus, inter quos tanta est distantia morum ?
Tum mirere magis, si quid commune fuisse
Nobis aspicias, praeterquam hunc aeris usum.
Non illi me ferre, neque illos ferre ego possum,
Quanvis nulla mihi species oblata pericli
Obstiterit nullumque recusem ferre laborem,
Dum patriae prodesse sciam. Respublica testis,
Testis et exactus bellis civilibus annus,
Quae vetui provisa diu, iam tempore longo
Invitis eadem postquam venere repressi
Hostibus antiquis ; pro quo tamen horrida nobis
Praelia commorunt, sese non posse putantes,
Me nisi sublato, patriae delere parentem
Et magno sobolem deductam rege Capeto.
Cum genere hoc hominum contendimus anne ferarum,
Non ratione vel iis sapiens quibus assolet armis,
Sed quibus inter se tigres torvaeque leaenae ?
Nec statione tamen nostra decedimus unquam, [p. 306]
Tantum animi nobis caelo datur ! – At tibi virtus
Ista quid attulerit, patriae nisi prosit et urbi ?
Quin tu, quando illi monitis parere recusant,
Perpetuas leges et formidabile nomen
Imperii, cippos, et tetri carceris umbram
Horridus intentas, poenamque a gente reposcis
Immani et scelerum plena ? – Mihi deesse monenti
Verba putas, animumque, ita si feret usus, agendi
Legibus. At per se ipsarum vis irrita legum ;
Nil opis, auxilii nil suppetit, a quibus esse
Debeat, aut metuunt, aut non aliena dolentes
Aspiciunt ; et quae poterant succurrere tantis
Sola malis, ea muta iacent oppressa timore
Iudicia [et nullo languentes vindice leges].
Ad Carolum cardinalem Lotharenum
Carole, sinceri videar malefunctus amici [A, p. 306]
Officio, graviterque nimis peccasse, dolorem
Si non ipse tuum, transacti ut temporis olim
Gaudia, participem. Quid enim tibi prospera paulo
Amplius ad laudem tribuit Fortuna benigne,
Cuius ego in partem meliori sorte vocatus
Non fuerim ? Tua mi patuit domus intima semper,
Nec tua, nec fratris mihi gratia defuit ullo
Tempore. Cum vestra pariter succrevit et aucta est
Res mea ; crevit honos cum vestro noster honore.
Non ingratus ad haec ; potui quae solvere, solvi
Qualiacunque libens manibus tibi carmina plenis,
Carmina divinas fratrum memorantia laudes
Pace tibi partas, fratri florentibus armis.
Carmina persolvi ; nec enim mihi munere tanto [p. 307]
Merces digna fuit, nec quid largirer habebam.
Nunc Deus (humanis nihil ut durabile rebus)
Quando nos tanto percussit vulnere, quantum
Speravit nec vestra domus, nec Gallia, quanvis
Sentiat iratum longo iam tempore Martem,
Haud decet in maiore tuo fidissima casu
Pectora deesse tibi : si quid mea carmina possunt,
Possum si quod, egens solaminis ipse, levamen
Ullum afferre tibi, luctum si demere luctu,
Incipiam solito et populari more querelis
Respondere tuis ; si nil vulgaria prosunt,
More sacerdotum proprio, depromptaque sacris
Argumenta feram tibi non incognita libris.
Natus homo periit, quaenam tibi causa dolendi ?
Omnibus est ea lex praescriptaque regula : quicquid
Nascitur, intereat permenso fine necesse est.
Non illi propria aeternumve fruenda per aevum,
Non alii cuiquam concessa est vita ; sed eius
Qui dedit arbitrio mansura sequentibus annis
Quam volet ille diu ; nec fas mortalibus ultra
Ferre pedem, fatisque negatas quaerere causas.
Hanc si iure suo dictam sine tempore legem,
Ante expectatum veniens exercuit, etsi
Nil aliud causae suberat, tamen opto doceri :
Quae fraus quaeve tibi est iniuria facta, vel illi ?
Multa quidem fieri temere plerisque videntur,
Et sine consilio ; ratio quibus at sua constat.
Sed Deus occultam voluit mortalibus esse.
At tanti capitis gravior iactura fuit quam
Mille virum, nullique adeo tolerabilis uni.
Magnum morte tui fratris respublica damnum
Fecit ; ut amisso quondam pupilla parente,
Solave defuncto moerens ut coniuge coniux,
Aut si res alia gravioris imagine damni [p. 308]
Signari potuit. Dolor hic partitus in urbes,
Oppida privatasque domos, et millia sparsim
Multa virum, loca tot spatiis divisa colentum,
Debuit esse tamen levior facilisque ferendo.
Ut si tempestate gravi communiter omnes
Iacturam faciant, non est gravis illa perinde
Ac cum de proprio fit tantum unius acervo.
Tu vero tanquam iusta plus parte recepta
Communis luctus, alio non aequa ferente,
Praecipuo moerore iaces affectus, et uni
Credis, amice, tibi plus omnibus esse dolendum.
Scilicet ille suis animal ut inutile tantum
Natus erat, non et patriae, non denique regi !
Atqui tanta viri virtus, et libera morte
Debuit, et nullis obnoxia casibus esse.
Sed neque vis animi, nec corporis ulla tueri
Quenquam saeva potest adversum spicula mortis.
Nec tutata sua est sapientia Davide natum,
Nec potuit Samson oculos subducere morti,
Nec satus Alcmena, fidentes viribus ambo,
Nec qui divitiis praestant opibusque tyranni
Mortem ipsam fugient. Omnes Acherontis avari
Praeda sumus, lethique viam calcabimus omnes.
Mors fuit at matura nimis, matura videtur
Semper, et opportuna bonis mors omnibus aeque
Puberibus, pueris etiam senibusque : nec ullo
Definita homini certo sunt tempora vitae
Curriculo ; trahit huic, alii mors corripit annos.
Ille mihi satis ille diu vixisse videtur,
Cuius honesta fuit non turpis clausula vitae.
Non tibi poma legi solida atque integra videntur
Autumno melius, quam cum iam sidere tardo
Frigoribusque victa, cadentia sponte, leguntur.
Iam medium vitae spatium confecerat ille [p. 309]
(Qui nostri est hodie cursus longissimus aevi).
Hic flos delibatus adhuc florentibus ipsis
Corporis ingeniique fuit si viribus, acta
Praeteriitque etiam vitae pars optima, necdum
Gaudia turbavit melli permixtus amaror,
Quo petimus stulti spatium protendere vitae ?
Quaeve hominis reliqua est aetas nisi plena laborum ?
Praeterea toto plagas acceperat ille
Corpore, multum etiam pugnans effuderat olim
Sanguinis, effoetum porro invalidumque senecta
Exceptura fuit ; morbi simul agmine facto
Innumeri, quales secum gravis attrahit aetas,
Illius exiguas vires animamque tulissent.
Omnia quae fugit moriens, nec longius annos
Produxit quam vita solet iucunda videri.
Integra bellum est etiam decedere fama,
Linquere florenteis titulos laurumque virentem.
Saepe quibus prima favit Fortuna iuventa,
Deserit illa senes, gaudetque illudere longo
Successu rerum tumidis, et vertere pulchre
Facta tot ante dies momento temporis uno.
Non ignota tibi libris exempla Latinis,
Hebraeis pariter Graecisque adducere possem,
Et Cyrum, et Iudam, et regem Lacedaemone claudum,
Pompeium Crassumque ; nec istis Gallia nostra
Testibus exemplisve caret (sed parcere malo
Nominibus) ; qui si Fortuna forte secunda
Oppeterent, merito felices atque beati,
Hoc vitae spatio quanvis breviore ferantur.
Nam si peccatum semel est, nihil illa priora
Quanvis multa iuvant ; et mentibus altius haeret
Ultima quaeque recens postremi infamia facti,
Quam veteres partae magna cum laude coronae.
Indignum vero tantum virtutis honorem [p. 310]
Imbelli cecidisse manu tacitisque petitum
Insidiis, quem Marte invadere nullus aperto
Audeat. Id vero fatum commune viris est
Fortibus. Ipsa viri virtus invicta subegit
Rem tentare dolis. An quisquam Caesare, magno
Illius aut genero, Romaeve auctore Quirino
Fortior ? Incautos dolus hos tamen abstulit omneis,
Pelidem, et similes eius quicunque fuere.
Nec minor ex isto fuit illis gloria casu.
Ergo non insueta lues indigna virisque
Fortibus, aut non illa suo mors tempore venit.
Nec tibi praecipua est lugendi causa, vicem ni
Deploras lugesque tuam ; solumque relictum
Occiso te fratre doles, nec ducere vitam
Suave putas tanti privatum lumine fratris.
Ista, vide, ratio satis ut sit honesta ; dolere
Interdum alterius damnis conceditur ; at non
Flenti erepta sibi sua commoda parcimus aeque.
Tu vero divina puer qui dogmata sacris
Fontibus hausisti, quae nunc tibi suaviter ore
Mellifluo manant attentae plebis in aures,
Tu revoca in mentem sapientis verba magistri,
Qui fraterna sibi maternaque nomina iunctis
Sanguine vix tribuit. Sed eos pia numina sancte
Qui colerent, summi facerent mandata parentis,
Discipulos digito monstrans : « Hi sunt mihi fratres,
Haec mihi mater » ait. Quid patris morte recenti
Audita, veniam comitum cum posceret unus
(Iusta videbatur curandi causa paterni
Funeris), ecquid ei tum rettulit ? O bone, mecum
Hoc age, dum superas unum hoc age, luce carentes
Et vita functi, sine, mortua corpora curent.
Noluit expertes prorsus nos esse doloris
Qui Lazarum flevit ; longi sed tempora luctus, [p. 311]
Clamores nimios lacrymosaque verba notavit,
Ut forwti nec digna viro. Nam vivere sanctas
Qui credunt animas extincto corpore, rursumque
In sua post longum redituras corpora tempus,
Semper ut in caelis vita meliore fruantur,
Corporis affectum hunc anima sensuque carentis
Rectius appellent somnum placidumque soporem,
Quam qualem subeunt animalia caetera mortem.
Defunctos igitur qui luget, sive propinquos
Sive alios, stulte aut recubantia molliter ossa
Prosequitur lacrymis, aut non satis ille videtur
Credere susceptura novam post corpora formam.
Quae decursa animo cum sint tibi, nota magisque
Unguibus illa tuis, nisi re praestabis, abuti
Omnes te studiis, et inania fundere verba
Clamabunt. Quam tu culpam vitare memento !
Quid si propositi immemorem vitaeque prioris
Ambitio cum ferret (ut optima quaeque videmus
Ingenia immodico traduci laudis amore),
Te Deus ancipiti diversa negotia mente
Amplexum, sacris operam modo ponere rebus,
Commissique gregis voluit succedere curae,
Cum reges et regna tuis constricta teneres
Consiliis, ferresque tuum super aurea nomen
Sidera, nec tantum caperet iam Gallia civem ?
Ipse tibi causas, animum quoque fratris ademit
Morte tui, quo maior erat fiducia vivo,
Sicque duas animas pariter servavit in una.
Quae mens, et quis erat tibi spiritus, aurea quando
Transiit ad Rhetos fraterni fama triumphi ?
Tum veluti longum Fortunae victor in aevum,
Et tanquam pedibus premeres humana superbis
Omnia, nec quicquam tibi rerum obsistere posset
Divitias et regna tuis usumque parabas [p. 312]
Aeternum et solidum vitamque labore carentem
Inscius haec nec quaeri armis, nec posse teneri,
Intentans etiamque minas, et longa locorum
Exilia intentans extrema pericula victis,
Et iam distribuens vacuos victoribus agros,
Distribuens aliis ereptos victor honores :
Haec tu more hominum secura mente putabas.
Nam paucis moderata fuit victoria ; pauci
Parcere subiectis animo potuere virili.
Aut tua si te nota mihi clementia tale
Nil patitur versare animo, fortasse ministris
Succumbas aliud suadentibus et bona mentis
Propria sustineas alieno victa furori
Cedere. Civilis vitium commune duelli.
Cum Deus aetherea demisit fulmen ab arce
In ducis immeriti clarum caput, omnis ab illo
Tempore militibus animorum concidit ardor,
Omnis et ad placidam conversa est Gallia pacem.
Non placuit superis hanc vita et sanguine causam
Decidi, ferroque homines aperire cruento,
Ambiguas voces et mystica sacra deorum ;
Quae quia tractamus digitis oculisque tuemur,
Scire velim (nam nemo magis te cernit acutum)
Quae nunc cura tuae successit, Carole, menti
Quidve paras animo diversa prioribus illis ?
Ante quidem motus varios et bella tonabas,
Nunc pietas verusque Dei tibi cultus in ore est,
Pascendi nunc cura gregis, nunc otia laudas,
Nunc invisa Deo funestaque praelia damnas,
Et caedes hominum ; nunc et secedere Remos
Instituis cum docta hominum placidaque cohorte,
Cum veterum libris, quorum tibi copia magna est.
Quae duo si conferre velis pugnantia valde
Consilia, invenias tantum praestare priori [p. 313]
Posterius, quantum melior pax aurea bello.
Fratris erat tam magna tui, tam cognita virtus,
Ut cuius dux ille fuisset partis, in illam
Concessura simul fuerit victoria partem.
Non ideo belli cupidus fuit. Otia vivens,
Otia laudavit moriens velut optima. Sed qui
Fidebant illo comites ductore, duellum
Malebant potius, capti dulcedine praedae.
At Deus hanc regni sortem miseratus ab alto,
Insontem hanc animam meliori in sede locavit,
Et multis hominum vitam dedit unius emptam
Morte viri, tristemque luporum e faucibus escam
Eripuit. Sua non isti succedere plorant
Consilia ; in caelis securus at ille malorum
Ridet, et amissae nolit se reddere vitae.
Haec si ferre tibi luctum minus omnia possunt,
Illa precum saltem iamdudum tradita nobis
Formula te moveat, qua nocte dieque solemus
Compellare Deum (rata sit tua nempe voluntas
In caelo et terra), cuius perquirere causas,
Aut etiam placitis obsistere velle superbum est.
Plura tibi (nimis ista licet) ne scribere possim,
Impedior magnis et multis, Carole, rebus ;
Impedior lacrymis, et copia deficit, et non
Convenit inculcare tuis puerilia doctis
Auribus argumenta, nisi hanc (ut semper) amori
Das nostro veniam tristis seu laetus, et omnes
Versibus esse meis faciles venientibus horas,
Omnia amicorum communia tempora ducis.
CIƆIƆLXIII
VI, 4
Sermo
Ut qui se tecto aut saxo deiecit ab alto, [A, p. 314]
Haud facile in lapsu medio se sustinet, ima
Dum petat et prono terram gravis opprimat ore,
Sic vehit elato quencunque per aera curru
Ambitio, non ille potest retinere fugaces
Certus equos, medio vel in aequore sistere cursum ;
Fertur at invitus quo se permisit et alis
Icarus ut praeceps delabitur igne perustis.
Forsitan at laudis, venia sit digna, cupido
Ingeniis ferme melioribus insita semper,
Et sublime volans animi vis, nescia cuiquam
Cedere, seu maior seu par se comparet illi,
Hactenus ut vir praeesse viris velit atque subactos
Imperio regere. At vero si pergere tendet
Altius atque sua superos detrudere sede,
Divinosque sibi demens apposcet honores,
Sentiet ille brevis caelestes numinis iras,
Terribiles sonitus deiectaque fulmina caelo,
Aut aliud dirum poenae genus ; et neque speret
Placari dein posse Deum quem offenderit ultro.
Ipse sui vindex et inexorabilis ultor
Numinis est ; nec quenquam hominum patiturve deorum
Aequa sorte sibi tanto succedere regno.
Sed cur nos vetera haec ? Deus est nam fabula nobis,
Et multos Epicurus habet lutulentus in aula
Discipulos passim, multos et in urbe ferentis
Mortales animos una cum corpore solvi ;
Et nullos caelo esse deos, aut capere segnes
Otia nec curam nostrarum assumere rerum.
Nam sentire modo haec impuneque dicere nostris
Moribus occipiunt legumque in nostra relictis [p. 315]
Hostibus antiquis conversus viscera mucro est.
Attamen et Christi nomen praetexitur aris
Omnibus, et nostram Christi de nomine gentem
Dicimus ac vulgo Dominumque Deumque fatemur.
Nos rerum species et nomina sola tenemus,
Nomina propter opes et quos ecclesia fructus
Suppeditat dominis felicibus ubere cornu.
Nemo te appellet, nemo te, Christe, sequatur
Nudum inopemque : tuos tua membra sitique fameque
Spernimus enectos, nec potu escave levamus.
Belligerare tamen vitamque exponere causa
Iactamus nos posse tua, nec parcimus ullis
Sumptibus ut Christi numen gens omnis adoret.
O vafer ingenii ! Sperasti credere dictis
Posse tuis hominem qui te modo noverit ullum ?
Nomen habes tantum, quid habes at caetera Christi ?
Non tua facta vides simulatam prodere vitam ?
Si tibi rem salvam fore sponsor idoneus olim
Promittat, certumve habeas nil prorsus acervo
Delibatum iri, te bello et pace futurum
Incolumem, non te commoris ut omnia prorsus
Templa solo delapsa ruant pedibusque trahatur
Relligio. Stat nam pro relligione tibi res.
Quid vero, quid tu hos pullo qui vestis amictu
Aut alio quovis (nec enim color omnibus unus),
Cum tristi facie intendunt lacrymantia caelo
Lumina seque viam clamant monstrare salutis
In mediisque cient verborum fulmina templis,
Quidnam agitare putas animo, quo tendere cursum,
Et quid propositi, quam spem mercedis habere ?
Divitias aurumque petunt et publica fisco
Aera dari et magnis cum fructibus aurea templa.
Quae simul ambitione sua studioque tulere,
Dilapsos videas pictis excedere templis, [p. 316]
Ex illaque die conscendant pulpita nunquam,
Vocem edunt nullam ad populum, nisi ut, aucupis instar,
Auribus et reges capiant et regis amicos.
At tetram ingluviem ganeis infamibus explent,
Vino, deliciis foedaque libidine pleni.
Sed me dulcis amor patriae iustumque novorum
Regum hominumque odium fixa haec mutare volentum,
Et sincera Deo pietas et debita regi,
Abduxere procul sermonis tramite coepti.
Ut redeam, sua (commoneo) bona quisque fruatur,
Vivat quisque sua contentus sorte ; nec illas
Quas aut non didicit, quas non conceditur aut quas
Dedecet, haud unquam temerarius appetat artes.
Quam semel optasti, quaecunque vel obtigit olim,
Hanc cole semper, ama semper, nec desere Spartam.
Si plebs sacra velit tractare, profana sacerdos
Impius est ; si saevus equis, si gaudeat armis,
Sive malis hominum, seu praeda et sanguine fuso,
Si statuit patriae muros, si vertere gentem,
Si veteres pulsare novosque inducere reges,
Si vexare Deum caeli terraeque potentem,
Immanem furiam dicas, os praeter habentem
Nil hominis, qualem vates finxere Chimaeram,
Scyllas latrantemque canino more Charybdim.
Haec tamen haec Franci portenta feruntque videntque,
Illius antiquae obliti virtutis avorum.
Ipsa suos coluit semper quae libera reges,
Respuit externos, nec cuiquam ferre negavit
Auxilium populo pro libertate roganti.
Tunc animos pascebat honor, tum vera duelli
Praemia ducebant regis populique favorem.
Nunc emitur miles magno, nunc transit ad hostem,
Conditio melior si fertur et amplior illi.
Unde malum hoc ? Ab eo nempe est qui dividit aurum [p. 317]
Corrumpitque animos turpi mercede redemptos.
Quo nummi, aut istis cui tanta potentia nummis
Quaeritur ? A fisco est desumpta pecunia, regis
Praesidio miles simulatur et arma parari,
Pro quo mille mori cupiant vel mortibus omnes,
Omnibus obiiciant pro quo sua corpora telis.
Ergo non regis metus est, aut cura salutis,
Cura suae potius. Quid enim satis esse tyranno
Tutum securumque potest expersque timoris ?
Quid si etiam simulatque metum fingitque periclum
Ut patriae muros armatus et occupet arcem ?
Hic gradus, haec ratio fuit omnibus una tyrannis,
Ut se praesidio, communibus atque iuvari
Auxiliis peterent : ea protinus arma virosque
In patriam vertere suam durumque subactis
Civibus imposuere iugum. Quae nos mala nunquam
Antehac experti, nostris non posse putamus
Accidere, acsi aeterna forent immotaque, regnis.
Ergo prospicere et longe ante cavere memento,
–Impediunt regredi quia plurima sero volentem –
Et ne demersumque paludibus inque volutum
Coeno ulvaque caput nequicquam attollere tentes ;
Aut rapidas flammas et quem succenderis ignem,
Mox si poeniteat, ne non restinguere possis ;
Et semel inscenso vel equo rapidisve quadrigis,
Ne premere ac retro nequeas vestigia ferre.
Quod si stulta duces audacia longius actos
Extulit ut nequeant medio consistere cursu,
Hos saltem moneo comites scelerisque ministros,
Quos dolus aut falso species obiecta bonorum
Impulit in fraudem, mature immania coepta
Deserere, integris etiamque abscedere rebus,
Ut deiecta sua mala mens spe et viribus orba
Concidat authoremque suum modo poena sequatur.
VI, 5
Sermo de libertate scribendi
Scriptorum quosdam libertas et stylus audax [A, p. 318]
Oblectat, vitiumque severa voce notatum
Alterius ; plerosque iuvant sine felle molesti
Nullis versiculi, quales scribuntur in aula.
Diversa haec, ratio tamen ut sua constet utrisque.
Nam mores hominum scriptis formare legendis
Et vitia extirpare animis, labor Hercule dignus,
Verum ingratus eis, sua qui recitante poeta
Agnoscent scelera, aut de se dici illa putabunt.
Cautior is quicunque virum demulserit aures,
Aut levibus nugis aut corruptrice bonarum
Laude voluntatum, nec quenquam offenderit unum.
Quae ratio, quia blanda nimis fortique videtur
Haud condigna viro, nobis explosa recedat.
Sed neque scribendi satyram tetroque notandi
Carmine personas quas designaveris, author
Esse velim. Modice laudentur facta virorum
Fortia, culpentur modice, aut, si postulet usus,
Vis adhibenda etiam vocisque animique dolentis !
Ne tamen appelles proprio vel nomine quenquam,
Aut ita significes, ut, postquam dixeris, omnis
Ardentes oculos coetus convertat in illum.
Nuper Aretinus Venetae se clauserat urbis
Moenibus, unde velut celsa sublimis ab arce
Omnes Europae reges figebat acutis
Incessens iaculis et dirae verbere linguae ;
Atque illum missis omni regione tyranni
Placabant donis. Tantum mala vatis avari
Lingua potest ! At ei clarae tutela nec urbis
Profuit, lonio longe regnantis in alto,
Non circunfusae miserum texere paludes, [p. 319]
Quin meritas laeso poenas exsolveret orbi
Terrarum, dignum vel haberet carmine funem.
Nobis Attellana, vetus comoedia nobis
Displicet. Omne velim sit castum et lene poema,
Sit mistum gravitate, vacet risuque iocisque,
Qualis sermo fere est media testudine templi
Ad populum magno quem personat ore sacerdos.
VI, 6
De bello civili. Ad Chr. Thuanum P. P.
Sive malum hoc, Pandora, tuum, vindictaque furti [A, p. 319]
Nobilis, ad seros permanans usque nepotes,
Seu genus infelix Ereboque et Nocte satarum
Incubuit terris et saevi peste veneni
Infecit late populos ac mutua sparsit
Inter nos odia et belli civilis amorem,
Seu mens cuique sua est nutrix fomesque malorum,
Urimur invidiaeque occultis ignibus intus,
Urimur ambitione gravi, simul ardor habendae
Augendaeque rei mentes inflammat avaras.
Inde, velut corvi Harpyiaeve aquilaeve rapaces,
Quas metus immundae semper famis anxius urget,
Expellunt alias omni regione volucres
Nec parcunt propriis, tanta est vesania, pullis ;
Aut multis canibus cum forte paropside in una
Obiicitur cibus, hunc trahere ad se mordicus omnes
Contendunt ; siquis melior tum viribus, illo
Vi potitur, reliqui circumstant murmure magno,
Ereptamque petunt per mutua vulnera praedam ;
Sic homines vel opum cupidi vel rursus honorum,
Praesertim a magno quae rege secunda potestas,
Mille dolos et mille vicissim retia tendunt, [p. 320]
Mille modis certant alienum extinguere nomen,
Ut soli iactare caput videantur in aula.
Scinditur in varias domus omnis regia partes.
In medio nullis antiqua lege Solonis
Esse licet, quicunque nec his nec adhaeserit illis,
Hostis erit referetque odium suspectus utrisque.
Ipsi autem proceres nunquam discedere regis
A latere : huic astare diem, quam longa, per omnem,
Largiri atque auferre quibuslibet ; omnia nutu
Dispensare suo, solis committere amicis
Imperia et summos populorum atque urbis honores.
Iam reliquos prohibere domo, prohibere benigni
Principis adspectu ; iam, quae foedissima res est,
Criminibus fictis absentis rodere famam,
Dum longinquus abest et dum securus honorum
Vel privata domi vel publica munia tractat.
Turpe duci magno est etiam deferre nocentem
Criminis et regum mulcere his vocibus aures !
Flagitium, premere insontem et sine crimine vitam !
Tu vero, qui te priscis heroibus ortum
Unius et magni comitum descendere Carli
Progenie iactare soles, dux maxime bello,
Princeps pace domi, cuius respublica nutu
Statque caditque, potens et regni et regis, eo te
Deiicis usque, tui atque tuorum oblite bonorum,
Ut tibi non in honore pares, quos iam tua dudum
Immoderata feroxque superbia ferre recusat,
Verum etiam tenues et adhuc sine nomine, spurco
Ore tuo laceres, turpis delator in aurem !
Ex hoc coniectare licet quam caetera recta
Consilia in patriam tua sint, qua mente fideque
Communem ipse geras hodie rem, et gesseris ante !
Semper enim tibi cura malos conquirere servos
Prima fuit, servosque doli scelerumque ministros. [p. 321]
Et se nemo tibi probus unquam addixit, ut illo
Momento, quo te leviter cognoscere coepit,
Non mox colligeret sua vasa pedemque referret.
Talia discordes animis dum praelia miscent
Privatasque tuentur opes, communia sensim
Robora deficiunt velut aegro in corpore vires,
Et turpi neglecta cadit respublica letho.
Hinc velut effusi duo montis vertice rivi
Lenis aquae circum viridantia prata feruntur
Ambiguo cursu et sinuosis flexibus errant,
Donec ab alterutro bibat omnis flumine campus,
Haud aliter primum nascens ea pestis in aula
Corripit omne hominum late genus, atque per urbes
Perque domos effusa venenum dissipat, inter
Pacatosque serit discordia semina cives.
Nobilitas omnis, iudex, patronus, et ipsa
Partibus alterutris plebecula vilis adhaeret.
Sic divisa bicepsque domus cum principis esset,
Convenere alii velut ad duo signa minores.
Perpaucis adeo mediis licet esse, quietem
Securam vanos ponentibus ante favores.
Sunt etiam nullis adiuncti regis amicis
Officiis, tantumque sua virtute recepti
In numeros, qui non minus ipsi hoc nomine solo
Iniustis odiis inimica a parte premuntur,
Quam si sponte sua contraria castra subissent.
Si quis honoris apex, aut si quis in urbe legendus
Forte magistratus, designant ante futurum
Unum aliquem florentem opibus vel amore potentum.
Hic, si vincet enim candentis factio panni,
Praetor erit ; si purpureus color obtinet, ille.
Cura tuendorum tam valde est cuique suorum
Insita, communisque rei neglectus ut aegrum
Indocto siquis malit concredere corpus [p. 322]
Atque rudi medico, aut nautae committere navem
Non satis experto pelagi discrimina, verum
Sanguine, vel patria, iuncto vel amore, vel usu,
Artificem notae fideique excludat et artis.
Atque his tanquam in centurias classesque tributis
Iudicibus, quis se patrono opponere tali
Ausit et in mediam descendere stultus arenam ?
Cui parent fasces et praetor et omne tribunal,
Arbitrioque suo qui dat vel tollit honores,
Cuius sexcenti veniunt ad iussa clientes ?
Iudicium est. Vincit meliorem gratia causam
Ingenuumque proterva pudorem audacia vincit.
Nae lingua hic pugnare, manuque in iure foroque
Conserere haud paulo melior, quam ducere in hostem
Armatas acies et aperto occurrere campo,
Utque minus multas hic cepit ab hostibus urbes
Quam vicos, et opima tenet quae praedia fraude
Vicinis erepta suis turbaque coacta
Disertorum hominum et corrupti iudicis astu.
Nimirum tales illi ante leguntur in usus,
Hoc domino referunt accepti munus honoris.
Malim nos, agitur quoties respublica, malim
Nos inimicitias et ponere iurgia, donec
Utilium fiat delectus in urbe virorum,
Cuiuscunque tribus atque ordinis ante fuissent.
Quod si forte duos inter certamen honoris
Inciderit, par et meritum virtusque duorum est,
Illum, cui fortuna tuae dedit esse cohortis
Quique tui gregis est, nec turpem ferre repulsam
Praelatumque alii nemo reprendere possit.
Quanquam nemo suae tam partis amore tenetur
Quin magnis aliquo post tempore possit ab illa
Disiungi meritis et in hanc concedere partem.
Acer erat bello iuvenis calidusque iuventa [p. 323]
Bantius et claris Nolae maioribus ortus.
Hunc prius ad Cannas caesorumque inter acervos
Seminecem inventum curaverat atque benigne
Cum donis et muneribus dimiserat ab se
Annibal in patriam, cuius non immemor ille
Ingentis meriti, quaerebat tradere Nolam
Annibali ; sensit Marcellus praetor et illum
Conciliare sibi officiis quam tollere poena
Maluit. Ergo hominem verbis appellat amicis,
Non ignota sibi dicens quae fortia facta
Ediderit, quot Romanis stipendia castris
Adversus Numidam vel Poenum fecerit hostem.
Pro quo, magna solent tribui quae fortibus illum
Praemia commeritum, simul ipsi corpore pulchro
Donat equum, pressos bigarum et imagine nummos
Quingentos, longeque ostendit plura daturum
Atque potestatem secum fore semper agendi
Cum velit, et faciles aditus et limen apertum.
His iuvenem dictis sic in peiora ruentem
Vertit, ut ex illo respublica tempore civem
Sit nullum factis meliorem experta fideque.
Sic nova spes veterem detrudit, et ultima quaeque
Respiciunt homines vulgo benefacta, velut quae
Solis amant radios herbaeque sequuntur euntem.
Ut tibi nulla tamen referatur gratia facti,
At pulchrum est inimicitias donare saluti
Communis patriae, pulchrum deponere partis
Quenque suae vehemens studium, ac communibus omnes
Conspirare animis et in unum cogere vires
Ad patriae curam, quae nos genuitque fovetque,
Quae nos ipsa suo complexa est nomine dulcis
Nostraque coniugia, et natos, et quicquid habemus
Praeterea carum, quicquid vel dicere nostrum
Possumus. Unde etiam patriae superesse cadenti [p. 324]
Illa diu nequeunt ; nam singula posse teneri
Nequicquam speres amisso corpore membra.
Ad Arnoldum Ferrerium
Ferreri, quo nec melior nec doctior alter [A, p. 324]
Venit Aquitanis a finibus atque Garumna,
Te nunc legatum Venetis decedere ab oris,
Et retro in patriam vestigia flectere dicunt,
Post regi navatam operam tris amplius annos.
Ecquid erit praemi ? Faciet regina beatum,
Si sapit, et primos tibi rex mandabit honores,
Obstiterit nisi fama tuae virtutis et acres
lnvidiae morsus, quae plurima regnat in aula,
Invisumque hodie crimen commune bonorum.
Verum (inquis) docuit te lex divina carere
Posse bonis vanosque hominum contemnere fastus.
Recte, si coram poteris praestare quod absens
Promittis. Sed dura nimis sunt ora ferendo
Istorum, qui se prognatos Hectore dicunt,
Quorum atavi mercatores scribaeque fuere;
Aut si qui magnis orti maioribus, ipsi
Degenerant et nulla suis in moribus edunt
Signa, nihil referunt patriae aut virtutis avitae.
Ipse ego iam longo cui frons occalluit usu,
Duratae belloque manus, ad praelia semper
Certamenque novus venio, nec talia possum
Dedecora ulcisci, latere aut depellere regis.
Audio ; vel tristis repetes subsellia iudex,
Aut claram studiis Troiani Antenoris urbem,
Quae primum nostros olim coniunxit amores ;
Aut aliquo fugies, ubi nec cogare tueri
Quae minime nolis, et quo neque gesta ferantur. [p. 325]
Sic adeo tectus vives, ut vivere nemo
Sentiat, et clausum obscuro putet esse sepulchro.
At non, Ferreri, tam parvo animoque remisso es,
Ut rem destituas communem, et publica turpi
Damna fuga cumules ignavi militis instar.
Verum ut te nemore in denso, aut in valle reducta
Abscondas hominum procul a conspectibus omni
Seposita rerum cura, tamen ipse quietum
Interpellabit vicinus et otia rumpet,
Vel tua nocturnus praedo versabitur intra
Septa domus finesve tuos iniustus arabit,
Intendet litem, vadimonia coget obire,
Inque forum retrahet. Sic nullus in orbe quietem
Dat locus. Ipse sibi facit otia quisque vel urbe
In media plenoque foro ; nec turbidus ille
Cum fuerit, ventis et tempestate carebit,
Quanvis Hesperidum spatietur solus in hortis.
Sed tua quo virtus non sese attollet, et unde
Non sese expediet disruptis libera vinclis ?
Tu quocunque loci deveneris, ut locus ille
Sit vacuus, sit perpetua caligine pressus,
Luce tamen propria lucebis sole nitenti
Purior. O tecum liceat consumere vitae
Quod superest animamque sinu deponere amici.
VI, 8
Ad Vidum Fabrum
Vates ille tuus simul importunus haberi [A, p. 325]
Coepit, in has latebras et devia senta recessit,
Pelopidas ubi non vultus, non ora videre
Cogitur. Aeternas habeo sanctissime grates
Phoebe tibi Musisque novem, quae demere curas
Aegrotoque animo potuistis reddere somnos. [p. 326]
Non ego solus in his metuam nec solus in altis
Arcadiae lucis media vel nocte vagari.
Non metuam fictis ut ne desertus amicis
Solus rure meo figam vestigia, solus
Nocte domum redeam. Mihi vos mihi namque dedistis
Noctes atque dies cantando ducere, Musae.
Quanquam lectorum comitum bona copia dudum
Nobis est provisa domi, bona copia rure.
Nam simul explosis placuerunt seria ludis,
Socratici praesto mihi sunt schola docta Platonis,
Una prius, divisa locis et deinde magistris ;
Paulus et his valde melior, quique eius alumni
Libris ostendere suis incognitus ante
Quis Deus et qua sit nobis pietate colendus.
Sin ludicra, leves omni regione poetae
Concursant et dulce ferunt ad sidera carmen.
Tot sunt, tam variaeque animi sapientis in omni
Laude voluptates, ut non sint plura iocosis
Ludorum genera. O recte illis si sciat uti,
Si bona tot congesta domi semperque parata
Nosset homo penitus, quam caetera parva putaret !
At mihi Diogenes Cyrenaeque urbis alumnus
Diversis ambo studiis peccasse videntur :
Ille quidem verae non libertatis amator,
Dum mundum et nitidum vitae genus odit inique ;
Hic regum mensas et dum convivia laudat,
Vestirique nimis pretiose curat et ungi.
Est aliquid medium : quod si tenuisset uterque,
Hic et deliciis, et sordibus ille vacaret.
Namque erit aeternum mihi felix atque beatus,
Qui placuit magno et sapienti pauper amico,
Praesertim virtute sua si fretus in altum
Contendit celsique fores patefecit amoris.
At constans et perpetuo mansura videtur [p. 327]
Gratia quam primum virtutis opinio iunxit,
Quae mox officiis vires accepit honestis,
Ut neque pauperior locupleti blandius unquam
Palpetur nec dives egenum flagitet ultra
Fas licitumque. Vides hominum quam cara benignis
Vita diis, quam sit natorum utrique parenti
Cara salus, tamen hi sua non in amore requirunt
Commoda. Nam teneris genitor quid speret ab annis ?
Quidve potens rerum Deus a mortalibus aegris ?
Iccirco leges uxorem interque maritum
Dona vetant, ne sit venalis gratia lecti
Deteriorque bonis meliorem pellat avitis.
Ac primos homines tales in amore fuisse
Credibile est, intacta priusquam virgo relictis
Iustitia excessit terris caelumque petivit.
Hoc primum veri specimen monstravit amoris
Et natura dedit ; morem corrupit honestum
Utilitas vilique hominum mens dedita lucro.
Nunc se quisque viro, putat a quo posse iuvari,
Tradit, egestatem quo sublevet atque labores ;
Nobilibus tenues, locupletibus aeris egeni,
Ut graciles alia suspendit ab arbore ramos
Non potis ipsa solo sursum se attollere vitis.
Quid miseri faciant ? Sunt unius omnia regis
In manibus, dare solus opes, dare solus honores
Ille potest. Ut totus ab uno flumine pagus
Haurit aquas, sic omnis ab uno Gallia rege
Et petit imperia et fasces et quicquid honorum est.
Quis tantum per se regem privatus adire
Audeat insuetumque aliis non ante ministris
Et ducibus praetentet iter ? Non vivida virtus,
Quamlibet ipsa viam possit cursumque tenere,
Ni praecursores habeat sibi regis amicos.
Accipe nunc autem pravum locupletis iniqui [p. 328]
Ingeniumque animumque trucem moresque superbos.
Inflatus longo comitum grege, provocat iram,
Provocat invidiamque hominum superumque deorum,
Contemnit miseros et tanquam vilia ducit
Mancipia, haud memor unde quibusque ascendit in altum
Artibus et studiis, quam sit locus arduus omnis
Lubricus et quantas homini det saepe ruinas.
Nec nunquam his interpretibus scelerumque ministris
Ad praedas et lucra domum cogenda superbam
Utitur, et praefecturis et honoribus ornat,
Quo magis ipse magisque suo regat omnia victor
Arbitrio, fiat quo nulla potentia maior.
Si quis erit potior, cui sit pulcherrima virtus :
« Hoc mihi nil opus est, alium sibi quaerat amicum,
Non mihi non tales operas, non talia, clamat,
Posco ministeria ». Exclusus dimittitur ille,
Eiectaque mali tollunt virtute cachinnum.
“ Felices vero nimium nimiumque beati,
“ Qui potuere bonis animos compescere rebus
“ Et servare modum. Sed fortunatus et ille
Quem sic respexere dii, cui talis amicus
Contigit, ut tenuis mala ne contemnat amici
Et bonus in medium sua conferat, ut quasi patris
Unius heredes communiter illa fruantur ;
Qui tanquam positis versatur honoribus, aequo
Iure domi tecum patitur sua dicta refelli,
Communis tecum ludos et seria miscet,
Te vocat in partem studiorum, suscipit ultro
Sollicitus curamque tui rerumque tuarum,
Teque suae raro mensae dignatur honore
Et matutinum vespertinumque remittit
Officium, nisi res aliudve poposcerit usus ;
Nil adeo vetitum, nil turpe minusve decorum
Imperat, orando facilis facilisque iubendo ; [p. 329]
Et quem vel sua res vel publica distinet, illum
Quam volet usque diu fert non invitus abesse,
Suspicione vacans animus, nec crimina fingit
Ipse nec oblatis aperit sermonibus aures.
Talem Diogenes si sit expertus amicum,
Non temere et passim tenues ab amore potentum
Avocet et regum sapientes arceat aula.
Est in amicitiis solers adhibenda legendis
Cautio, sive humilem seu magnum quaeris amicum ;
Nam partem peccatur in hanc, peccatur in illam.
Saepius in magnis opibus celsaque vacillat
Fortuna malefidus amor, dum splendida plebem
Nobilitas, inopem dum spernit dives amicum.
Cum bove non asinus, cum dispare non coit impar,
Se nisi summittat maior prensumque minorem
Sublevet. At quotus is qui non assurgere malit ?
Sunt et signa tamen quibus hunc dignoscere possis,
Quae servata referre gradum aut inferre monebunt
Non obscura ; tegi quia nescit tempore longo
Insanae vitium mentis, simulataque virtus
Eiicit immensam mox exonerata laborum
Congeriem, positoque ruit furiosa pudore
lmprobitas animi ; namque acrior arte repressae
Impetus esse solet, sicut torrentis aquae vis
Maior erit, lapides si cursum et saxa morentur,
Aut effrenis equi, foribus qui fugit apertis
Excussumque equitem multa prosternat arena.
Fons et origo boni tamen est sapientia, quam qui
Nactus erit, semper sedato pectore vivet
Nec sibi nec turbas aliis dabit ; omnia magnis
Diis accepta feret, sua nec maiora videri
Nec meliora volet ; factis dictisque favebit
Alterius nec laudem alieno crimine quaeret.
Verum illud nihil insipiente ferocius esse, [p. 330]
Nil gravius domino ; quod si vecordibus ausis
Attulerit socias coniuncta potentia vires,
Exitiale malum miseris impendet amicis.
Insano tanquam iubeas si tradere ferrum,
Hos modo, nunc illos feriat discrimine nullo,
Ceu quondam furiis atque oestro percitus Aiax,
Esse putans hominum, pecudum qui colla secabat.
Cum semel humanos hominum natura piosque
Exuit affectus, et tantum agreste ferumque
Restitit ingenium, fit tigride saevior omni
Bellua, solam hominis retinens conversa figuram.
Adde merum venis, oleumque infunde camino ;
Non graviora suis incendia faucibus Aetna
Proiicit, ignivomi non et iuga celsa Vesuvi.
Difficile ingenuo alieni ferre furoris
Indomitam rabiem atque atrae convitia linguae.
Non ego spem tanti redimo ; mihi pluris in urbe est
Una dies transacta licentius inter amicos,
Rure vel in spatiis camporum, aut ilicis umbra,
Quam volucres fumi gerraeque loquentis inanes,
Et dubia promissa fide ventosaque verba.
Atqui nonnullos istorum ferre videmus
Ingenium moresque. Ferunt, quicunque pusilli
Sunt animi, quibus est libertas infima rerum.
Ut Davus haud dubitet plagas et verbera dorso
Ferre libens, ut mellitam voret ante placentam
Eque resignata pleno bibat ore lagena.
Stat magno spes illa nimis, quae dextera raro,
Saepe sinistra cadit ; frustrati deinde queruntur
Incusantque deos, et se mala plurima passos,
Rebus adhuc dubiis incautos ante futuri.
Clauditur hac plerunque tragoedia fine, sed horum
Nemo vicem doleat, qui se venientibus ultro
Involvere malis, praeclara et vana sequuti. [p. 331]
Ille sua talique indignus sorte, furentem
Qui metuens oppressus in ipsis retibus haesit
Nec potuit celeri quanvis evadere cursu.
Vir bello fugiens ipsos incurrit in hostes
Saepius, et vitare malum nequit arte magistra,
Quin nudus Siculis iaceat Palinurus in undis.
Haec me tempestas provectum longius alto
Si quando fractis excepit turbida velis,
Nec contra obniti remis datur ulla potestas,
Huc tanquam in portum fugio, nullique recurro
Cognitus ad silvam, quae caedua desiit esse,
Postquam sacra novem Musis Phoeboque dicata est,
Concessuque novi domini est adolescere coepta.
Hic aliquid scribove legove aut cogito semper ;
Hic vivo qualem primi vixisse feruntur
In terris homines mundi sub origine vitam,
Contentus parvo quod mi prius ipse paravi,
Cum bene morigeris natis et coniuge casta,
Vera fruens intincta nec ullo gaudia felle.
Nubibus interea pulsis et sole reducto,
Tu mare turbatum tranquilla fronte serenas.
Ast ego, sicut avis quae longis imbribus intus
Clausa sedet, liquidas exspectans luminis auras
Tandem sole novo se proripit, haud secus ipse
Nec desiderium vestri nec ferre quietem
Ultra posse ratus, meditor iam solvere portus ;
Rursus et incipio regredi gestire, pericli
Immemor, incertoque iterum me credere ponto.
Ad Arnoldum Ferrerium
Tam varia atque incerta vagatur epistola quam res. [A, p. 332]
Hic sunt, Ferreri, variae ; modo nubere fratri
Regis, dotalesque suos regina Britannos
Et regni titulum nomenque afferre marito
Dicitur, ac iam stare paratas littore naves
Fama fuit proceresque Anglorum occurrere lectos.
Postridie tabulae solvuntur et irrita pacta.
Neutrius haec culpa, inter seque feruntur amare,
Sed sponsi comites patria discedere nolunt
Exiliumque vocant ; alii sua robora, vires
Imminuique suas metuunt, si forte resumptis
Inter nos iterum stulti concurrimus armis,
Experti duce sit quantum virtutis in illo.
Foemineis etiam iuvenilem, ut saepe videmus,
Blanditiis animum mutari posse verentur.
At rex, Parrisiis iam post sua terga relictis,
lbat in Armoricos venatum, nempe ubi saltus
Magnarum plenos narrabant esse ferarum.
Hanc alii regem falso praetexere causam,
Borbonios iuvenes amplecti velle marisque
Praefectum, quo nil mage formidabile nostris
Divitibus. Nam Castilio si tangere dextram
Regis et instillare duo aut tria in illius aurem
Verba datur, quas ille sibi regnoque parari
Audiet insidias, quae circunstare pericla,
Ni tandem somno velut experrectus ab alto
Asseret imperium patriaeque sibique, volentes
Et populos reget ipse manu clavumque tenebit,
Quem puerilis adhuc aetasque infirma vetabat.
Hic proceres nostros vexat timor intus et angit. [p. 333]
Ergo omnes studio incumbunt vehementius omni,
Inceptum ne pergat iter rex ; multa relinqui
Commoda namque docent, redeuntibus affore multa.
Vincitur a multis nimirum incallidus unus
Duplicibus. Redeunt usque a Galeone Mocellum,
Et nunc fontis habent regem deserta Bleaudi.
De nobis quoque rumor erat, neque vanus ; et ore
Principis exceptum pavidam turbaverat aulam
Nescio quid. Simili compressus et is metus arte.
Sic mihi libertas dono concessa deorum
Illibata manet ; rident tamen usque maligni,
Quis sua res privata, gemunt quis publica curae.
Publica nemo adeo, Ferreri, publica curat,
Et patriae regisque in nullo nomen honore est.
Si videas nostrae (pudet hoc adscribere) gentis
Nocturnos aditus, furtiva locisque remotis
Colloquia aeterno Franci cum nominis hoste,
Ferreri, ducas suspiria pectore ab imo,
Et quisquis vel regis amat patriaeve salutem.
Sed desiderium nolo tibi tollere nostri,
Proxima quod nobis tua monstrat epistola. Namque
Si vicina meo tibi villa parabitur agro,
Si te convictore frui socioque licebit,
Caetera abesse animo tulerim non invidus aequo,
Et levior fuerit tolerabiliorque senectus ;
Tum reliquum faciemus iter iucundius una
Ad caelos, ubi certa quies promissa beatis.
VI, 10
Ad Adrianum Turnebum
Me tam praeclari noli, Turnebe, putare [A, p. 333]
Muneris oblitum, quod semper et omnibus horis
Contrecto manibus morbi solamen acuti, [p. 334]
Atque libens utor tali tantoque magistro,
Unde legens disco veterum secreta librorum,
Aut revoco in mentem longos desueta per annos.
Quod si scripta iuvant tua me tot pondere rerum
Oppressum, tanta curarum mole, senemque,
Maxima, crede mihi, iuvenes curisque solutos,
Maxima venturos capiet quandoque voluptas.
Felix ille tua potuit qui voce Latinis
Institui Graecisque, haud ille requiret Athaenas,
Haud Latium Romamque ! Beata Lutetia tanti
Moribus ingenioque viri ! Sed, amice, futuris
Consule temporibus, scribendi multa laborem
Suscipe, nec dubita chartis mandare, sequentum
Quae veniens aetas sit miratura nepotum.
Aude magnum aliquid, quaeso (nam posse putamus),
Et veterem longo possessam tempore palmam
Extorque Graecis Italisque, ut propria sicut
Armorum, sic sit studiorum gloria nobis !
VI, 11
Ad Vidum Fabrum
Tu me posse putas, quantum potuere priores, [A, p. 334]
Quantum ego, dum fortuna fuit. Sed gratia regum
Instar apis volitat quae circum florida rura,
Nunc huic, nunc alii blandos adspirat amores,
Floribus et notis post paulo inimica recedit.
O, spes qui posuere suas in regibus olim,
O stulti nimium, quorum fuit omne placendi
Auribus atque oculis studium ! Fugit illa voluptas,
Et delatorum satias subit ; ipse recurrens
Saepe sonus citharae lassatas afficit aures.
Quinetiam interdum sese rex colligit alto
Experrectus uti somno qui perfricat ora, [p. 335]
Et veris fictos secernere discit amicos ;
Odit quos etiam dilexerat ante, dolosae
Compertos fraudis, nec ludificarier ultra
Se patitur. Melius qui pulchra et plena salutis,
Libertate sua moderate et comiter usi
Consilia in medium proponere regibus audent.
Non illi meritis veniunt ad praemia semper
Digna suis, raro quoniam vel fortia reges
Consilia accipiunt, vel libera mentibus aequis,
Et molli blandoque magis sermone trahuntur.
Sic optabilior nebulonis vel parasiti
Sors erit, atque loco decedere coget honestum
lnsontemque virum ; qui non invitus abibit,
Invitus non ille domum parvosque penateis
Et patriam repetet ; sed dulcibus exiget aevum
Cum natis, cara cum coniuge, liber et omni
Ambitione vacans, urbis contemptor et aulae.
Causa fugae iustum solatur honesta dolorem,
Et mens ipsa sibi nullius conscia culpae.
Ipse ego, sive iubent discedere, sive manere,
Seu me consiliis adhibent, seu longius arcent,
Utrumvis obeam placidoque animoque libenti,
Pensans damna bonis. Minor est si gratia regum,
At minus invidiae est, odii minus atque laboris.
Nec tibi, nec prodesse tuis potes. Hoc quia feci
Dum potui, nulla est hodie mea culpa, sed eius
Immerito fasceis mihi qui detraxit inaneis.
At nos ambitio tenet arcta compede vinctos,
Ut servum hoc vitaeque vagum genus anteferamus
Natali patrioque solo placidaeque quieti.
Novi qui cumularat opes sub regibus amplas
Maiores Crasso, villas exstruxerat usque
Ad caelum nitidas. Tamen illi mors erat unum aut
Alterum abesse diem conspectu regis et aula, [p. 336]
Tanquam si solis radiis et luce careret.
Interea vereor paucis dum mensibus absum,
Occupet ut sedes alius, clausisque revertens
Excludar foribus, mihi sit migrare necesse.
Tantalus isne tibi vel Phineus esse videtur,
Quem Dirae mensa prohibent epulisque paratis ?
Quid gravis ille senex discedere iussus ab aula,
Et signum flavamque alii concedere ceram :
Num sese afflixit tanto depulsus honore ?
Demisitve animum ? Non ille, sed ut catus olim
Mercator, patriam post tempora longa reversus,
Quanvis iacturam partis fecisset in alto,
Relliquiis fruitur pelagi securus iniqui.
Sic noster simul atque domum se contulit, arteis
Ingenuas repetit missas iam tempore longo,
Et studiis animum reficit, semperque legendo
Scribendove aliquid Musis et Apolline dignum ;
Aut virides lauros, aut coniferas cyparissos
Inserit, aut lento pinus sudore fluentes,
Felix depositum si non cupisset honorem
Sumere, et in medios iterum se tradere fluctus.
Exilium nulli domus est sua, praeter inertem
Si quis agat vitam somno vinoque sepultam,
Aut qui nullius studii capiatur amore,
Vespere solem optans orientem, mane cadentem.
At serere, et legere, et laetas intra horrea messes
Condere, vina cadis haurire domestica plenis,
Ordine maturos positis decerpere fructus
Arboribus, pingues subducere matribus agnos,
Lactanteis torrere sues, et corte petitas
Gallinas media festis apponere mensis,
Aeria geminos deducere turre columbos,
Et laqueis captare feras, et fallere visco
Incautas volucreis, pullos educere nidis, [p. 337]
Piscari, librumve manu servare tenentem
Retia, et ad captam cursu contendere praedam.
Mille voluptates aliae, quas rustica vita
Dulcis habet, longe urbanas superare videntur
Atque Palatinas omnes. Huc Palladis artes
Et longo doctrina parata accesserit usu,
Qua possis hiemem longas et fallere noctes,
Et pietas et vera Dei cultura potentis,
Cui bona tot gratis animis accepta feramus.
Haec ita sunt. At posse negas hoc tempore vultum
Ferre superciliumque hominum, qui te ante beatum
Florentemque diu rebus coluere secundis.
Nunc subito spernunt mutata sorte iacentem.
Quanquam vir fortis nunquam iacet, altius immo
Erigitur contra, pressusque resurgit, ut arbos,
Texuntur Graecis victoribus unde coronae,
Nam quem nullus honos, quem gloria nulla superbum
Altius evexit, nec fors contraria pellet,
Deiicietve gradu, sed utrisque videbitur idem
Temporibus, neque re sapiens mutabitur ulla.
Nec vero metues salsae convicia linguae,
Non magis irato quam si canis adlatret ore.
Eventus ergo meditemur et ante futuros ;
Et quaecunque mari tempestas atra vel alba
Incubuit, praesente animo fortique feramus,
Persuasi rapidis Aquilonibus omnia ferri.
Omnibus ista fuere et sunt communia regnis,
Ut firma et stabilis sit nulla potentia, pendet
Quae regum libito : mala sunt haec propria nostri
Temporis. Ipse bona rex praeditus indole, mater
Regni et regis amans, sed in illo spernitur aetas,
Sexus in hac, quando procerum ad se quisque supremam
Vim trahit imperii, caedemque malumque minantur.
Nos miseri, quibus infirmae ad certamina vires, [p. 338]
Libertatem animi vocisque tenemus ; at ipsa
Virtus paucorum scelere est vitioque ligata.
At tu sume animos, et viribus auctus et armis,
Carole, ius repetens puero tibi nuper ademptum,
Perge istos pestem patriae delere tyrannos,
Perge suprastanteis gladios removere bonorum
Faucibus et iugulis, ut libertate recepta
Gaudeat, et domino tibi Gallia serviat uni.
VI, 12
Ad Iacobum Corbinellum
Corbinelle, libens te plus fruar omnibus uno, [A, p. 338]
Praesentisque animum sermone oblecter amici,
Si ratio, si res utriusque et tempora ferrent.
Verum in luce hominumque iuvat te vivere coetu,
Et colere antiquis habitatas civibus urbes,
Aut dare te comitem germano regis. Agelli
Cultor ego exigui, quem rex dedit, annua praeter
Commoda, quae largo tribuuntur maxima fisco.
Atque (ut longinquis in amoribus esse videmus)
Nostra locis disiuncta quidem sunt corpora, verum
Conveniens et pene voluntas una duorum est,
Nec sors dissimilis prorsus, nisi quod breve nobis
Restat curriculum, tibi vix media incipit aetas.
Tu servare modum nosti prope solus in aula,
Et praeferre bonas inhonestis quaestibus artes ;
Tu prius in patria meritos quam laetus honores
Acciperes, prima sensisti tela iuventa
Invidiae primoque obstantia limine claustra.
Nam praecox ut erat tuaque annos ante diemque
Virtus, sic etiam tua praecoqua fata fuere.
Multi, non obscura dares cum signa futurae
Virtutis, cupiere orientem extinguere lucem ; [p. 339]
Nec tamen abruptus virtutis cursus eunti
Quanvis se fortuna tibi contraria ferret.
Me tardum et lentum mea sors et crescere sivit,
Et demum est aggressa senem solioque superbo
Deiecit, sanctum inque merentem dicere nolo,
At fidum legum custodem, at regis amantem,
Et patriae cupidum, at studiosum pacis et oti.
Hunc adeo casum nostri flevere propinqui,
Et luxere velut defunctum et luce carentem.
Nil miserabilius vivis contingere nobis
Unquam posse rati, longo quam tempore gestos
Nullo deinde suo merito deperdere honores,
Et laudi superesse suae, tristemque senectam
Exigere in tenebris longe soloque recessu,
Fortunae retinentem insignia nulla prioris.
Quam levia haec collata bonorum caedibus atque
Exsiliis ! Ego sum discedere iussus ab aula,
Non tamen in Pontum, non ad Garamantas et Indos,
Sed rus vicinum atque ipsis sub moenibus urbis
Pene situm, rus longe his usibus ante paratum.
Quo bene de patria meriti post maxima bella
Victrici confecta manu, post templa deorum
Consiliis servata suis, pro munere magno
Dimitti petiere, velut commune laborum
Perfugium et placidam fessis aetate quietem.
Quanto plura Deus, quanto maiora reliquit,
Quam fraus quae nobis et vis inimica tulere !
Quantulus hic labor est, quanta mercede repensus
In caelis, si vera Dei promissa fatemur !
Ac nostros debent animos nihil ista movere,
Si calcata Deo sequimur vestigia, duram
Primum difficilemque viam plenamque laborum,
Qua sola nostris animis penetrabile caelum.
Sed iam spe fretis vitae melioris, iniquum [p. 340]
Hoc iter et rectum, paulatim mollius esse
Incipit, et iucunda viae super ultima fiunt.
Fac tamen hoc etiam vel non mediocre, vel ingens
Esse malum, privari adspectu regis et aulae,
Exiliique domum aut alio concedere causa,
Non tamen aut mihi praecipuum est, aut accidit ante
Nulli alii ; immo etiam est optabile nobis.
Nam quae adeo virtus, sive hanc respublica, sive
Regnum habuit, longos unquam duravit in annos
Incolumis ? Quae vim potuit perferre malorum ?
Multa tibi possim proferre exempla petita
E veterum libris, nostra ipsa his nec caret aetas.
Vidimus (haud ignota loquor nostrisve remota
Temporibus) multos post longam operamque fidelem
Navatam patriae summa virtute, coactos
Cedere soricibus tandem tineisque palati,
Qui numerus faciles solet ingens rodere fiscos,
Quo minus in nobis subitum mirabere casum,
Praesidio nixis modico contra aspera rerum.
Nil fixum aut stabile in terris. Sua fata quibusdam
Sera venire solent, aliis praevertere tempus.
Interdum nostris oculis obducitur error,
Et mala quae nobis atrocia saepe videntur,
Non re sunt eadem, quin saepius et bene vertunt,
Et mutata solent nobis afferre salutem,
Ut vomica hostili ferro est adaperta quibusdam.
Experto mihi crede, ipsis obsistere durum est
Principiis, verum proclivia deinde sequentur
Omnia. Namque pares nobis cuicunque ferendo
Sufficit ipse Deus vires animosque labori.
Non tamen ille manus victus dabit, armaque ponet
Continuo humani generis vetus hostis, at omnes
Aggreditur tentatque vias artesque nocendi.
Exilium potis es perferreque damna bonorum, [p. 341]
Fortis et adversum maiora pericula surgis,
Nec dubitas ipsam pro Christo exponere vitam.
Non ideo confide, tuis securus inersque
Viribus ! Immo etiam atque etiam circunspice, ne te
Decipiat serpens et imagine ludat honesti !
Saepe bonis nimiam studiis rebusque potenter
Navanteis operam, sed non ratione modoque,
Gloria amorque sui, vel perdidit inscius error,
Monstratum caelo per iter seu tendere nolunt,
Sive Deum quaerunt humanas nosse per artes.
Sexcenti prope sunt anni, quibus exule Paulo
Regnat Aristoteles ipsa intra tecta domumque
Christi, simiolaeque aliae peregrina gerentes
Pallia ; Graecorum schola, non ecclesia Christi
Illa fuit. Non sic, non sic, vetera illa priorum
Lumina doctorum, quibus est si forte necesse
Chrysippi, aut aliquod placitum laudare Platonis,
Aut veteris numeros et verba citare poetae,
Praefantur veniam, non quin prius illa tenerent
Pubere vix mento Graecis accepta magistris,
Aut quia prorsum alios vellent prohibere legendis
Graecorum scriptis, didicissent quae prius ipsi ;
Sed parce timideque suis tradenda putabant,
Quae Paulus multo praeceperat ante caveri,
Ne, sicut perhibent Sirenum cantibus, aures
Simpliciorum hominum scriptis caperentur amoenis.
Quam me tot frustra meliores poenitet annos
Verbis impendisse magis quam rebus, et instar
Picarum veteres imitari voce Latinos
Conatum, aut Graecae modulos et carmina linguae.
Res abiere ; ego balbus et infans turpiter haesi in
Grammaticis, pueri quae matris ab ubere quondam
Sugere, vel dictata rudi nutricis ab ore
Excipere a teneris primaque aetate solebant. [p. 342]
Tum Graece laus nulla fuit vel scire Latine ;
Non mage, quam nostrae cui sit facundia linguae
Nec plausus, nec honos hodie conceditur ulli ;
Et tantum studii tam parva ponitur in re !
Me torquent hodieque senem scholia addita libris,
Et Pollux et Festus et innumerabilis ista
Natio scriptorum claris inimica bonisque
Ingeniis. Tam dirus amor studiumque loquendi est !
Quidam sanati narrans divinitus aegri
Historiam, nota illa refugit : « Tolle grabatum »,
Verba, velut scopulum, atque alia his subdenda putavit
Dura minus ; cui tum doctusque piusque sacerdos,
An vero Graece Christo scis Hebraiceque
Tu melius ? Non aut potuit legere optima quaeque
Verba Deus, fandoque omnes superare disertos ?
Quod si porticibus nomen quae secta recepit,
Quae sapere imprimis plusque omnibus una videtur,
Res adamat, non cassa et inane sonantia verba,
Quid nos par facere est sobolemque genusque deorum,
Qui res humanas omneis discrimine nullo
Despicimus, vitamque aliam meditamur Olympo ?
Ergo ne schola nos sapientum fallat inanis,
Neu benedicendi studium : sapientia mundi
Vana tumet, vera et solida est sapientia caelo.
Illam adeo quicunque suis adquirere tandem
Viribus, ingenii vel acumine, posse putarunt,
Ut pueri cecidere, obscuris inque tenebris
Erravere diu, velut orbi et luce carentes.
Namque Dei summi virtutem, ut caetera, dono
Accipimus ; virtus alia omnis vix tenet umbram
Illius, haud verae virtutis nomine digna.
Quo mihi tot veterum libri, si nec Deus illis
Author virtutum, nec discitur ipsa legendis
Virtus, et via me recta quae ducat olympum ? [p. 343]
An non verior est vox et sententia Pauli,
Qui praeter Christum nihil est se scire professus,
Christum supplicio et servili morte peremptum,
Verum etiam crassis homines et pinguibus ire
Altius ingeniis, et vi perrumpere caelum ?
Discipulos Christus non urbe foroque petivit,
Non Academeiae spatiis superive Lycei
Delegit bis sex comites, qui mystica sacra
Gentibus efferrent, prius ignorata, profanis.
Piscatu tenuem quaerebant aequore victum,
Nulla sub urbanis docti praecepta magistris.
Hi tamen effusi per vicos, oppida, et urbes,
Omne genus paucis hominum cepere diebus,
Reges, et populos, et summa atque infima quaeque
Retibus inclusere suis. Ea retia captos
Eripuere malis praedaeque fuere saluti.
Ipse Deo genitus grates egisse parenti
Dicitur, et magnum vivens testatus amorem,
Pro quo res longa penitus caligine mersas
Magni arcana Dei, rudibus patefecerat atque
Indoctis hominum, despecta obscuraque vulgi
Ingenia anteferens sapientibus atque superbis.
Haec tibi Parrisia qui nunc versaris in urbe,
Carnutum vacuo scribebam solus in agro,
Nascens sponte dedit buxus cui plurima nomen.
Sed quicunque locus nos est habiturus habetque,
Corbinelle, iter hoc, seu longum, seu breve, cincti
More viatorum carpamus, et illa putemus
Denique vera Dei vitae promissa futurae !
Caetera praetereunt, siccis ut saepe videmus
Purpureos anni flores arescere pratis.
VI, 13
Ad Antonium Vaccam Italum
Vacca, tibi multis frons est inarata genaeque [A, p. 344]
Impressae rugis ; nobis hoc amplius albi
Crines et mento propendens barba senili,
Surdae aures lippique oculi, male olentiaque ora,
Et calvum sine honore caput, maciesque medullas
Ossibus et toto depascens corpore succum.
Praeteriere dies et tempora laeta iuventae,
Deterior tacitis obrepsit passibus aetas.
Tempus utrique, velut post longa pericula nautis,
Moliri in patriam reditum dispansaque vela
Contrahere, et stabili tandem consistere portu.
Vacca, fuit noster gravis et longissimus error,
Plurima quo nobis sese obvia monstra tulere,
Quam varia Ionio vix conspiciuntur in alto.
Quando igitur patria atque domo, longisque locorum
Divisi spatiis, pariter convenimus ambo
Buxum, qui pingui Carnutum vicus in agro,
Consulere in medium atque una decernere par est.
Namque levis nec res agitur nec ludicra, nempe
Interitusve salusve animorum, queis nihil aeque
Carum aut antiquum debet mortalibus esse.
Te compello igitur magno te, Vacca, sonore,
Tu mihi, Vacca, refer voces et dicta vicissim.
Ponamus studia haec fallacis inania mundi,
Ponamus nummi studium, ponamus honorum,
Quorum vel brevis usus erit vel nullus ; et instat,
Instat summa dies. Vitae reddenda prioris
Mox ratio, nos inveniat minus ille paratos
Quam vereor. Pueris potuit qui, Vacca, remitti,
Longaevis senibus fit inexcusabilis error,
Et contempta Dei clementia tempore longo [p. 345]
Iustas inque graves paulatim vertitur iras.
Ecquid erit praemi post tantos, Vacca, labores ?
Quid navasse operae dicemus ? Ubi illa parentum
Nostrorum promissa lacus in margine sacri ?
Nequidquam expulsus flatuque exterritus oris
Daemon, nequidquam mundo blandisque remissus
Nuntius illecebris, nequidquam caetera, falso
Optima quae ducunt homines et maxima, coram
Execrata Deo atque aeternum iussa valere.
Si nos immemores antiqui foederis illa
Missa prius sequimur reiectaque, non aliter quam
Quae redit ad vomitum canis expulsumque resumit
Ore cibum ; vel qui nomen sub rege professus
Militiae, subito versis contraria signis
Castra petit scutoque novos inscribit honores.
Nil mihi profuerit magnorum gratia regum,
Nil tibi pontificum, frustraque patentia late
Praedia, magnificas frustra iactabimus aedes,
Frustra defossa nummos tellure repostos,
Aut loculis frustra duplicatam foenore sortem.
Stultum est humanis hominem confidere rebus,
Et spectare sui similes nitique caducis
Praesidiis, alto quae sunt firmissima caelo.
Difficile est dominis pariter servire duobus,
Praesertim disconveniens disparque voluntas
Si fuerit, nec cultu utrique litabitur uno.
Nullum fert in amore parem Deus, et rapit ad se
Totum hominem totoque coli se pectore poscit.
Vacca, Deum, dum vita manet, dumque hos regit artus
Spiritus, et votis et pura mente colamus.
Nec satis est coluisse, nisi huc accesserit illa
Compedibus quae nos auratis gratia vincit,
Et facit ut nostris aeque cupiamus amicis
Ac nobis : caelo, caelo tamen ipsa petenda est [p. 346]
Gratia, quae concessa simul spiraverit intus
Cordibus in nostris et sacrum accenderit ignem.
Nos quoque pro captu nostro et pro parte virili
Huc studium conferre operamque impendere nostram
Convenit, ut quoquo trahit aut vocat ille, sequamur.
Non etenim resides animosque suaeque salutis
Immemores vult esse Deus : cumque omnia nobis
Suppeditet large, tamen et sua dona vicissim
Nostra exerceri cura duroque labore
Exigit, ut rorem pluviam solemque benigne
Sufficit agricolis, segetem tamen haud sine cultu
Surgere maturosque sinit producere fructus.
Consistit virtus in agendo tota, nec ullum
Clausa intus miseris praebet mortalibus usum.
Vana fides frustraque operum iactatur inanis,
Exercenda manus nocturnis atque diurnis.
Ex factis nam quisque suis vel praemia laetus,
Vel meritas animo referetque in corpore poenas.
Nudi omnes et pectoribus sistemur apertis
Iudicio, nec clausum illi aut tacitum fore quidquam
Speremus, caecisque tegi nos posse latebris.
Sero Phryges sapient ; locus illo tempore nobis
Nullus erit veniae, nullius gratia culpae.
Quam nullam in partem et curam venisse volemus,
Vacca, rei communis, et in tenui potius re
Versati, nido non excessisse paterno.
Vix animae insontes et candida pectora coram
Stare Deo poterunt, et vultum ferre severi
Iudicis : heu me quid fiet, me quem premit intus
Vis numerusque ingens et conscia turba malorum.
Vacca, via ad caelos angusta est difficilisque
Ascensu, nos multa gravant celeremque volatum
Impediunt, multis et humi depressa iacet mens,
Ut nequeant caput erigere, aut os tollere caelo : [p. 347]
Quae nisi vera forent, nequidquam iam Deus olim
Ditibus ingressum ad superos aditumque negarit,
Et munire viam caelo praeceperit, omni
Mole gravique prius proiecto pondere rerum.
At pulchrum praestare aliis mortalibus unum,
Atque inter splendere suos, augere domi rem,
Egregium natis in morte relinquere nomen.
Pulchrum, Vacca, locus si non hic lubricus esset,
Si non obvia se tam multa pericula ferrent.
Difficile at servare modum ; trahit improba mentes
Ambitio, vel amor nummi, comitesque sequuntur
Vis, dolus, insidiaeque latentes, furta, rapinae.
Qua nos perpetuo speremus ut abfore culpa,
Felicesque domi, vel degere posse beatos,
Vivamus regi et patriae, vivamus amicis.
Necdum expressa tamen praescriptae linea vitae
Monstratum per iter domibusque bonisque relictis,
Sublata inque humeros cruce. Quae si dura videtur
Vivendi ratio, at tutissima in omnibus una est,
Et levis illa tamen fiet facilisque ferendo,
Nos Deus omnipotens simul ac respexerit alto.
Vacca, mihi liceat caelo deducere carmen,
Quaeque sit in terris merces memorare laborum.
Quae pulchris hominum referatur gratia factis !
Non vetera aut aliena petam, longeque remota
Quanvis historiis pleni sint talibus omnes
Scriptorum libri, nec copia defuit unquam.
Nos duo, nos erimus documento, clarus uterque
Luce magis parta et propria quam luce parentum :
Viximus utiliter patriae nostrisque sine ullo
Probro, ignominia turpisve cupidine lucri.
Huc quoque praeclaras gnave coniunximus artes.
Romano tua saepe foro facundia plausum [p. 348]
Rettulit astantis magno clamore coronae.
Ius quoque te populis aiunt dixisse Latinis,
Multaque magnorum gessisse negotia Romae
Pontificum, gessisse aliis regionibus extra
Urbem atque Italiam, magna cum laude peracti
Muneris, integra tam re quam nomine fama.
Nec nos obscuri vel inertes viximus omni
Emenso spatio vitae civilis honorum,
Ut posset fortuna mihi suspecta videri.
Tantum ornamenti et decoris cumularat in uno
Haec nobis via prima aevi, producta per omnes
Deinceps illa gradus, plus quam speravimus ipsi.
Neuter at invidiae potuit vitare venenum,
Quod plerunque bonis communi re bene gesta
Accidit iniustis a civibus et male gratis.
Te socii rodunt absentem dente canino,
Defraudantque tuos iusta mercede labores ;
Me circunstantes regem tigresque lupique,
Regia gaza cavis rapiunt qui condita fiscis,
Otia quique timent, nec tuto vivere pace
Posse putant, omnes quibus est vel denique cordi
Et curae sua res, qui regem et publica temnunt
Tanquam nocturnos visus et nomen inane.
Externo neque rege suum discernere regem
Norunt, limitibusque revulsis omnia miscent ;
Nec referre putant affixane lilia portis
Et muris videant, an Iberae insignia gentis.
Isti, inquam, suasorem omnes me pacis et oti,
Custodem legum vigilem, nec furta ferentem
Eiecere loco ; nunc omnia turpiter audent
Sublato custode putantque impune licere
Omnia, tanquam olim capta solet hostibus urbe.
Legitimi vix ulla manent vestigia regni. [p. 349]
Quo nil credendum fallacibus esse monemur
Promissis hominum, sed terris sponte relictis
Sub pedibus, sursum ad superos intendere corda,
Sursum animos aliamque in caelis quaerere vitam.
Haec scripsi tibi, Vacca, iocosis seria miscens
Carminibus ; tu res animo, non verba repones.