livre VII
MICHAELIS HOSPITALII EPISTOLARUM LIBER VII
VII, 1
De se ipso sermo
Si quis felicem, si quis me forte beatum, [A, p. 350]
Quum mihi vana diu risit fortuna, putavit,
Et regis lateri dum proximus ante sedebam,
Nunc miserum, postquam haec speciosa aut sponte reliqui,
Aut mihi more malo, per vimque erepta tenere
Non potui, mendax longe illum et nescius error
Fallit inexpertum fortunae utriusque, meique
Ignarum. Qui si me vel mea tempora nosset,
Quos tulerim motus, mihi quas respublica turbas
Concierit, quibus arma viris contraria gessi,
Miretur potius me tanta in faece tot annos
Versatum iacuisse, nec iis emergere tantis
Conatum prius esse malis, nisi forte iacentem
Stare putat stantemque iacere, et dissidet a me
Insolito captus splendore. Themistius olim
Doctrinae clarus studiis notusque Valenti
Dicitur oblatum libris cepisse relictis
Imperium, praetorque loco sublimis ab alto
Ius dixisse suis popularibus. Haec fuit illi [p. 351]
Iucunda et facilis primis praetura diebus.
Post paulo invisae premerent cum iurgia plebis
Assiduusque labor, desideriumque subiret
Imprimis studiorum et libertatis et oti,
Illum aiunt media in turba summoque sedentem
Exclamasse foro : « Tu sursum ascende, Themisti,
Ex hoc inferiore loco, repete ardua tecta
Excelsumque larem, summissum quem ante putasti ».
Hic prorsus nulla expertus certamina, nullis
Invidiae telis, quae plurima regnat in aula,
Percussus, tamen ante ipsum quam pene tribunal
Conspiceret, presso fugit velut angue viator.
Illa diu iuvenes aurata compede vinctos
Nos ratio tenuit ; tandem caligine sero
Coepimus excussa sapere, ac meliora viarum
Velle sequi, et diris animum subducere curis.
Nunc iter insuetum contendimus, et nova vitae
Principia ordimur, tamen apta senilibus annis.
Ante mihi duris dominis servire videbar,
Vix equidem satis ingenuis, Pallantibus atque
Narcissis ; faciles rex et regina fuere ;
Impero nunc dominorque meis, et denique regno.
Ante vagum semper vel caupo vel hospes habebat
Asper, difficilisque exactor et improbus ; aedes
Nunc habito proprias, nunc rura perambulo nostra
Quandocunque libet, nullius iussa capessens.
Sepositum tempus nullum fuit ante colendi
Numinis, et nullum studiorum, atque omnia raptim
Libabam et leviter, quantum vis regia demi
Communisque suo de tempore cura sinebat.
At nunc pro nostro libito momenta dierum
Singula partimur. Mane haec orienteque sole,
Illa cadente, alia atque aliis volventibus horis
Perque vices nobis certas opus omne recurrit. [p. 352]
Nemo adeo mihi mane molestus, vespere nemo est.
Scilicet illa nitens urbana vel aulica vita
Plus splendoris habet, plus haec privata quietis,
Terrorumque minus, minus ipso in fine pericli.
Nam quae post homines natos respublica civem
Unum ingrata suum aut plures non expulit urbe
Praecipuae virtutis, eos cum ferre nequiret ?
Cui tandem regum veri et constantis amici
Non os erectum et rigidum, non libera virtus
Displicuit ? Quam si pudor et reverentia paucos
Incolumem praestare dies potuere, malorum
Vicit ad extremum corrupta licentia morum,
Et nunquam duris monitoribus aequa potestas
Regia, servitio gaudens comitumque superba
Obsequiis. Vetus est oviumque ac nota luporum
Fabula, cum certam vellent componere pacem.
Hoc primum petiisse lupos in foedere scribi,
Ne posthac rabidos pecori ius esset ovillo
Associare canes, et ovilia ducere circum.
Latronum sic blanda suo cum rege pacisci
Turba solet, quo nempe licentius et sine rixa
Invidiaque ulla, solum, nudum atque relictum
Expolient dominum, custodibus ante remotis.
Quorum alii aeternum exilium patienter et aequo
Ad mortem usque animo supremaque fata tulere ;
Atque sua in patriam vetuerunt ossa referri,
Innocuos cineres. Est qui damnatus iniquis
Iudiciis, Romae cum posset vivere, Smyrnae
Maluit, obscura clarissimus hospes in urbe.
In patriam adque suos alii rediere penates
Decretis populi, et regum meliora sequentum
Consilia. His satius multo plerisque fuisset
Perpetua patriae fortassis luce carere,
Queis mens fracta priore malo metuensque futuri [p. 353]
Concidit, et solitum decessit pectore robur.
Prima quidem fortes inierunt praelia multi,
Nec vero expavere minas bellique furorem ;
Iidem illi graviore accepta in corpore plaga
Cum male pugnassent, post nunquam ad castra reduci,
Armatique hostis vultum potuere tueri.
Partem adeo nullam est virtus habitura prioris,
Quanvis egregii, nisi par constantia, facti
Subsequitur ; nec enim casu mutabilis ullo
Vis animi est imbuta semel virtutis amore.
Trinacrio posset cum liber abire poeta
Carcere, si versus regis laudaret ineptos,
Maluit ille tamen dura intra septa reponi,
Quam mutare animum et saevo parere tyranno.
Ille quidem in nugis constans, gravis atque severus ;
Quo magis immotas adhibere ad seria mentes
Convenit et nullis concedere casibus, ut ne
Dedecorent culpae benefacta priora sequentes.
Nolo tamen studio patriaeque avertere cura
Teque domi clausum aut Epicuri in mollibus hortis
Deliciis rerum circum omni ex parte fluentem
Carpere privatae securum commoda vitae.
Nil ubi pervideas oculis, nihil auribus usquam
Accipias, tua quod pervertere gaudia possit.
Nullum non vitium producit inertia, sive
Ingenio es celeri seu tardo ; plurima passim
Nascitur incultos non utilis herba per agros.
Maiorum si forte capax et idonea rerum
Assurgit tibi mens, nec erit iam iamque tuo par
Res animo privata, capesse puer vel adultus
Publica, morigerans naturae. Prima secundum
Namque deos patriae pietas est debita nostrae ;
Cui te cum dederis, perdura et perfer ad usque
Extremum vitae spatium limenque sepulcri, [p. 354]
Quam volet illa diu. Sin te reiecerit ultro,
Sive tui pertaesa novos accerset amores,
Laetus abi, atque revise tuos cum coniuge natos,
Incolumi famaque et nomine, plenus honorum,
Et tibi (quod summum est) vitae bene conscius actae.
Bellum est namque domi requiescere re bene gesta
Communi ; bellum magnis et honoribus olim
Perfunctum spectare senem nunc rustica in agris
Munera tractantem, nunc et pomaria certis
Ponentem ordinibus, nunc multum et multa legentem
Scribentemque legenda nepotibus usque futuris.
Id vero imprimis suprema optabile fini :
Exacto vitae spatio deponere corpus
Atque animam dulces natorum et coniugis inter
Amplexus, condique paterno deinde sepulcro.
Forsitan at dubites positis ut nudus inopsque
Fascibus incedas, summis despectus et imis,
Et tua sit variis obnoxia vita periclis.
Saepe magistratus augusta potentia cultu
Indigne ficto colitur ; simul illa recessit,
Dilabi cunctos videas. Sed gloria verae
Virtutis solida est, positoque manebit honore ;
Nec solus, sapiens aut incomitatus abibit,
Et cum solus erit, secum tamen ipse loquetur,
Nec valde socios alienaque verba requiret.
Cur vero metuat, qui nullum intenderit ulli
Ante metum, nullos hominumve offenderit unquam ?
Praeterea clarum factis et nomine notum
Relligio est pulsare virum, licet exulet urbe
Et dulci patria. Damnati os ferre superbum
Non potuit Mariique micantia lumina Cimber.
Sylla tot occisis in bello civibus ibat
Securus medioque foro mediamque per urbem.
Possum multa referre bonorum, etiamque malorum [p. 355]
Nomina, quos alio maiestas sola sine ullo est
Praesidio tutata senes. At sanguine si quis
Abstinet ipse manus, et nulli unquam fuit author
Causaque lugubris sumendae in funere vestis,
Ille potest vacuo et deserto solus in agro
Ire viam, placidos vel in umbra carpere somnos
Abducti nemoris. Multos ego strenuus annos
Multa tuli belloque et pace, nec ullius unquam
Arma, simultates inimicitiasque refugi,
Dum genti prodesse meae regique putarem.
Iudicia et veteres regni defendere leges
Ausus sum pro iure meo ; quos ipse tuebar,
Ii sese opposuere mihi. Decesserat omnis
Laudis amor timidis, nec libertatis honestae
Servitio assuetis erat ulla in pectore cura.
Sic inter rixasque togae, luctatus et inter
Arma virosque, propinquus saepe periclo,
Composita tandem securus pace quievi.
Post aliquot menses, cum pristina deinde potestas
Et vis imperii mihi reddita, ut ante, fuisset,
Quando ulli est a me nocitum, cuinamve relata est
Gratia, iure meos hostes cum posse viderer
Ulcisci ? Neque mens melior tamen, aut fuit illis
Aequior, et nunquam post cessavere vel atris
Insidiis mecum aut bello contendere aperto,
Donec praecipitem specula et statione moverent,
Cui me rex multis praefecerat ante diebus.
Cessi, et praesidia intra me privata recepi.
Nunc me villa tenet nullo circundata muro,
Non fossis, non aggeribus, non tuta virorum
Praesidiis. Stat nostra Deo spes omnis in uno.
Rex etiam nos ipse iubet durare, bonoque
Esse animo, verique haud parva ostendit amoris
Signa mihi, praebetque cibum victumque benigne [p. 356]
Absenti, et quaecunque ferebam commoda praesens.
Sic me dimissum non poenitet huius ab aula
Exilii. Quis enim locus est iucundior ulli,
Quam sua cuique domus ? Verum dolet illud et angit,
Absentem non posse meis hoc tempore fungi
Officiis, regique operam praebere fidelem,
Non posse ardentis patriae restinguere flammas.
Ergo nemo meam sortem miserabitur ullo
Privato proprioque malo, nostramque dolebit
Nemo vicem, tanquam solio prolapsus ab alto
Deciderim. Miserum aerumnis communibus esse
Me fateor ; nec posse suis confidere rebus
Quenquam hominum patriae cupidum vel regis amantem,
Eversa patria. Sed quando occurrere tantis
Ipse malis nequeo, tentavique omnia frustra
Auxilia ; ut quondam medicus reiectus ab aegro,
Non clausis foribus, non circumstantibus illum,
Vim faciet, sed multa deos testatus abibit ;
Utque gubernator caelique marisque peritus,
Stultus et imprudens manibus cui navita clavum
Eripuit, caecisque vadis illidere pergit ;
Postquam multa nihil profecerit ante monendo,
Cedet, utranque tamen fortunam ferre paratus ;
Sic ego consiliis deiectus sede malignis,
Quam tenui rexique diu cum laude bonorum
Latronumque odio, non diris atque nefandis
Prosequar ominibus patriam, potiusque precabor
Omnia fausta novis rectoribus atque magistris.
Hic tamen interea eventus casusque futuros
Opperiar, laetus mala tanta quod aeger et absens
Non videam. At nostras siquis deus obseret aures,
Hoc quoque me vitio miserum minus esse putarim.
VII, 2
Ad Barth. Faium senatorem
Sperabam, dilecte mihi, Septembribus horis [A, p. 357]
Hic aliquot te posse dies traducere mecum,
Officiis operisque solutum ; at tristia bella
Invidere tibi requiem, mihi gaudia, laeto
Iam praecepta animo. Necdum tamen excidit omnis
Spes, seu vitiferi colles et prata Givisi,
Seu riguum veniam passim manantibus undis
Vallegradum : brevis est utroque excursus ab urbe.
Me gravidae nimium tardantia tempora natae
His tenuere locis, cum iam discedere vellem.
Caetera si videas, nihil una vite morere
Excepta. Quid enim post tonsa novalia late
Belsia, nudus ager, sine silva, fontibus, herbis,
Ferre potest oculis gratum et spectabile nostris ?
Invitus fateor tot nostri incommoda fundi.
Quid faciam ? Spartam legi, mihi Sparta colenda est.
Haud multo melior Curiorum et Fabriciorum
Villa fuit, nec non eius Carthagine capta
Degere Linterni qui maluit ; hanc tamen omnis
Posteritas mirata sequentum est deinde nepotum,
Erubuitque suas illi componere villas.
Ut quondam in magno frugique et sobria coetu
Suspicitur matrona probo venerabilis ore,
Obiurgans tacite luxum moresque solutos ;
Atque aliae tantam non ferre valentia lucem
Ora sua obvertunt, nimio confusa pudore.
Quanto parcius est, quanto prudentius olim,
Moesa tibi constructa solo meliore, situque,
Aedibus et villa modicis, et non procul urbe
Atque foro ; media ipsa duos interiacet amneis,
Qua se Lingonicis delapsus leniter oris [p. 358]
Matrona committit potiori fluminis alveo !
Huc lassus studiorum operumque excurris ab urbe
Quandocunque libet, mox inde recurris ad urbem ;
Sic nunquam satias animum subit. At mihi lasso
Ruris ad urbem aditus non est patriosque penates ;
Quin me semper habent et habebunt sordida rura.
Hanc mihi fata fugam suprema aetate dedere
Exiliique locum ; tamen at cum coniuge cara,
Cum genero, et nata, parvisque nepotibus. O tu
Accedas si forte, mihi nil deesse putarim
Ad cumulum : veteris tam gloria pollet amici.
VII, 3
Ad eundem, classis inquisitionum praesidem factum
Non quo more solent alii gaudere beatos, [A, p. 358]
A quibus expectant quam plurima commoda, amicos,
Hoc ego, docte Fai, te laetor honoribus auctum
Esse novis (quanquam nos utilis inter et usus) ;
Verum me magis ipsa movet respublica, claris
Orba viris ; quae iam sperat, te vindice, primo
Restitui se posse loco ; te iudice, sanctum
Virginis Astraeae caelo deducere numen,
Sedibus invisum nostris dum bella fuere.
Non ea vis nobis, dices ; non arduus Atlas
Tantam humeris possit latis fulcire ruinam.
Nolo tibi gravis esse, onus aut imponere, quantum
Ferre, Fai, nequeas ; satis est, pro parte virili
Si studium conferre voles operamque potentem.
Sunt alii (quorum melius mihi parcere visum
Nominibus) pulchro huic operi qui protinus addent
Se socios ; nec si in paucis antiqua resedit [p. 359]
Virtus conspiciturque viris, ideo minus illis
Audendumque tibi ; nulla unquam tam fuit aetas
Felix atque beata, bonorum ut largius uber
Funderet ; illa tibi pridem iam debita natoque
Ornamenta tuo, Deus haec in tempora pacis
Distulit haud temere, ut pacem cuius fuit author
Ille, colas, et quae nobis rex otia fecit.
Namque tuis nullus bello locus artibus ; omnes
Vi repetunt sua, vi rapiunt aliena, soluti
Divum hominumque metu, et vana formidine legum.
Tum fora clusa silent, tunc et praeconia cessant :
Exerta miles dextra, strictumque superbe
Intentans gladium : « Hic faciet, nisi feceris », inquit ;
Aut statuit quicquid libitum est ex commodo et usu
Ipse suo, seseque gerit pro iudice victor ;
Coram urbana metu pubes et rustica mussat.
Tum stabulantur equi tectis, quibus ante solebant
Institui iuvenes, pulsis ex urbe magistris.
Non praefecturae meritis, non dantur honores.
Omnia sunt pretio venalia ; rarus in aula,
Rarus in urbe aditus virtuti ; nec tamen ausim
Affinem huic culpae regem, vel regis amicos
Dicere, non alios quibus est respublica curae,
Quorum iampridem studium et mihi nota voluntas.
Armorum haec sunt, non hominum, queis nullius obstet
Vis ulla ingenii, robur neque pectoris ullum ;
Tantum aegris addunt mortalibus arma timorem !
Ipse ego dum clavum tenui, me fluctibus atris
Iactatum ferri maria in diversa videbam.
Quid facerem ? Semel ut provecta est navis in altum,
Difficile est regere et quovis intendere cursum,
Non magis in medio quam si consistere lapsu,
Aut regredi coneris. « Inexaturabile bellum est,
“ Faucibus horrendis latisque, voracius omni [p. 360]
“ Gurgite. Tam foedam non Crassi divitis aurum
Expleat ingluviem, non Persica gaza, nec omnes
Quas Tagus aurifluas vehit, aut Pactolus arenas,
Effossis quicquid legitur vel ubique metallis.
Atque illi in tanto grata est lascivia luxu ;
Gaudet enim potius male partis, semper honesta
Militiae vetitis postponens commoda lucris.
Nam manibus quaecunque suis pedibusque superbis
Contigit, aut ventri non suppeditavit avaro,
Polluit, effundit, vel proterit omnia, tanquam
Nil reliquum prorsus miseris velit esse colonis.
Tale domus Ditis, tamque exitiabile monstrum
Regibus et populis aliud non extulit ullum ;
Quanvis multa lues hominum det corpora letho,
Multa fames, aliaeque malorum mille figurae,
Omnia quae collata uni levia esse videntur.
Haec tibi pars minima est belli descripta laborum,
Cuius inhumano quisquis capietur amore,
Idem erit et patriae et divini numinis hostis ;
Nec multum amisso aut spoliato rege dolebit,
Nec feret indigne violari templa deorum.
Multo plura oculis atque auribus hausimus ipsi
Cultores agri longe lateque patentis,
Quae mihi, quaeque tibi renovent memorata dolorem
Omnibus et pacis cupidis, et amantibus oti.
Bellum ergo sapientis erit vitare, nec unquam
Sanguinea capere arma manu, nisi forte necesse est.
Capta modum nec habent, nec maiestate reguntur
Principis imperiove ducum ; parere recusant
Legibus, et placidae sese submittere paci.
Quae cum tot soleant plagas imponere regnis,
Nec ratione ulla possint, nec lege domari,
Et neque iudiciis (quorum laus maxima vestra est),
Oremus superos quam mentem, quemque dedere [p. 361]
Regi animum nuper faciendae pacis, eundem
Esse velint longos servanda in pace per annos ;
Ut sit iudiciis et legibus aequa potestas,
Ut sit cultus honosque Deo suus, omnis et uni
Serviat aeternum conspirans Gallia regi.
MDLXVII
VII, 4
Ad Annam Aestensem
Anna, mihi natis haec de tribus una superstes [A, p. 361]
Vivit adhuc, vivitque tuo servata recenti
Munere, dum tota caedes flagraret in urbe,
Praeterea nec spes occurreret ulla salutis.
Hanc natam, patri quae semper et omnibus horis
Adsidet, infirmamque regit cum matre senectam,
Aspicio nunquam, aspicio, sine pectore grato
Et memori laudisque tuae laudisque tuorum.
Tu plures animas servasti nuper in una ;
Illam ipsam, atque novem pueros, et utrumque parentem.
Unius in vita, vitam debere fatemur
Omnes ; credimus esse tuum quod vivimus omnes.
Illa mihi curam studiumque iacentis et aegrae
(Multos namque dies aegram iacuisse ferebant)
Narravit, ne quis percussor forte subiret
Interiora domus, ne quis se forte latentem
Extraheret (nec enim rabies tum saeva pepercit
Matribus ; infantes etiam dicuntur in amnem
Praecipites mersi). Dein cum furor ille quievit,
Paulatim et rabies vulgi temeraria cessit,
Praesidiis media positis regione viarum,
Ipsa ut vicinae narravit limine portae
Mille manus emissa inter gladiosque virorum
Cognita cum nulli rheda veheretur operta, [p. 362]
Una tuae comitum vulgo tum credita matris.
Sic rediens patremque metu curaque levavit.
Quis Deus hunc animum tibi, virgo, quis hanc tibi mentem
Spiritus immisit ? Deus est, Deus, Anna, maritae
Qui tibi cor pupugit, quod fecerat ante puellae.
Qui Deus etsi hodie vobis est fabula, ne tu
Neve alii pergant aliam confingere causam.
Nam memini, dum te Ferraria dulcis alebat,
Non solum te forma alias anteire puellas,
Verum etiam matres ipsas pietate virosque
Omneis ; ex illo est tua tempore maxima nobis
Gloria, cuius vix umbram Ferraria vidit.
Nos illa fruimur solida, longumque fruemur,
Dis ita si visum est superis, si vota precesque
Nostras accipient aequa pia numina mente.
Scilicet illius est merces haec ampla laboris,
Quem sumptum ante mihi viginti et quattuor annos
Ipsa soles iactare, nimis nulla aut tenui in re
Grata, absenti esses cum virgo sponsa marito,
Ipse tui curam gererem rerumque tuarum,
Ascitus pactis dotalibus author et auspex.
Quanquam nec labor ille fuit, sed primus honoris
Tum gradus a te, postque tuis mihi stratus ad illa
Quae deinceps nobis rex et regina dedere
Maxima, dum nos vulgo homines florere putabant.
“ Nullum adeo magno et regali in pectore frustra
“ Semen amicitiae iacitur ; cum foenore iacta
“ Summa redit ; redeunt generoso ex semine fructus
“ Multiplices variique. O si tua libera quondam
Quae fuerat tibi mens intactae integra puellae,
Nulla re, nulla vi alio detorta fuisset,
Quam minus aut hodie respublica nostra laboret,
Aut ego, quam sint nostrae hodie meliore loco res !
Plurima dissimulanda tibi, simulanda fuere [p. 363]
Plurima, tam variis in vultibus ingeniisque
Convenientum hominum ex omni regione locorum.
Quae nunquam patiare, tuae si spontis in aula
Vivas, nulli addicta viro, nullisque potentum
Imperiis. Sed quae in mediis consistere navis
Fluctibus ulla potest, rapidisque obsistere ventis ?
Atque ego, cum premerer stimulis iraque tuorum
Immerita, quos tum colui, tum semper amavi,
Te nunquam iratam, consanguineique doloris
Participem sensi. Quid si tua regia virtus
Illorum potuit sensus et flectere corda,
Immo et placatos et reddidit (ut prius) aequos ?
Cuius multa rei videor cognoscere signa.
Nunc expertus opem (fore quod vix ipse putavi)
Auxiliumque tuum tristi hoc in tempore nostro,
Expertus vita in generi nataeque salute,
Agnosco verae te relligionis alumnam ;
Agnosco magni prognatam stirpe Loisi
Regis, cui se ausit componere nemo priorum
Iustitia, probitate, fide, pietate vel armis ;
A quo progenies regum pulcherrima nobis,
Perpetuos regno terrisque datura nepotes,
Mi pacem veniamque meis, dum vita manebit.
MDLXXII
VII, 5
Ad Margaritam, Sabaudiae ducem
Oblectare meis te versibus ante solebas, [A, p. 363]
Quam forti desponsa viro regina fuisses ;
Nuptae alii placuere ioci, mox filius omnis
Maternas sese curas convertit ad unum.
O mihi si liceat festivi scribere formam
Et vultum pueri ! Quot basia utrique parentum [p. 364]
Complexusque dedit, quot rettulit ille vicissim !
Tum septem postquam iam grandior attigit annos,
Qui decor enituit pueri maternus in ore,
Quique vigor patrius diffusus corpore toto,
Instar iamque viri proavos referentis imago !
O mihi si liceat iuvenis res condere gestas,
Virtutem liceat bellique domique futuram,
Servatos cives partosque ex hoste triumphos,
Quaeque alia haud falsus praesenti ex indole vates
Coniicio, totum fama celebranda per orbem.
Sed labor egregios exerceat iste poetas ;
Nobis est vetitum tantam contingere laudem,
Et tantum, regina, decus. Nam caetera abunde
Ut mihi suppeterent, animum tamen abstulit aetas
Qui fuerat, coepi iam cum tibi cognitus esse.
Te quoque post nobis erepta amisimus omnem
Laetitiam, et studium scribendi abiecimus omne,
Impia dum miseros agitat discordia cives
Mutuum in exitium et patriae miserabile funus.
Tristior inde fuit noster discessus ab aula,
Tristis ob antiquum reginae et regis amorem.
Caetera pene etiam laetabilis et sine cura
Aut desiderio. Quid enim ploremve relictum,
Aut cur non placeat lasso mage rustica vita
Decrepitoque seni ? Non tu post mille labores
Aut post iurgia mille labantem quae recreares
Firmaresque animum praesens, regina, fuisti.
Scis, et te meminisse puto, me publica semper
Omnia consuevisse tuo deponere semper
In gremio atque sinu, dubiisque exposcere rebus
Consilium ; privata etiam collapsa, manu sunt
Saepe tua meliore reposta statuque locoque ;
Et mea saepe domus sine te labefacta fuisset.
Quae mihi cum desint hodie solatia, non est [p. 365]
Cur in coetu hominum cupiam, cur vivere in aula.
Nunc adeo summis defunctus honoribus ipsa
In patria, mox invidiae corrosus amaris
Morsibus, atque odio procerum vexatus acerbo,
Qui me stante, ipsi nec sese stare putarunt
Posse, nec antiquum hoc patriumque evertere regnum.
Vivo tamen solo vitam Laertis in agro,
Delicias animo contemnens urbis et aulae,
Ambitione procul quae me rapere ante solebat :
Exul, at exilio non turpi, non inhonesto,
Sed quali populus quondam memoratur Athenis
Usus in egregios et claro nomine cives.
Quorum virtutem eximiam cum ferre tuendo
Non posset vel opes nimias aut denique quidquam
Rarum atque excellens et non aequabile plebi,
Commigrare alio et discedere ab urbe iubebat,
Non illos poenae causa culpaeve luendae,
Verum ut virtutis comitem hac ratione levaret
Invidiam et nemo vel in urbe excelleret unus.
Talis Aristides, et qui non moenibus urbem
Ac patriam, sed stare viris armisque putavit.
Nam quid Smyrnaeumque senem referamque Metellum,
Innumerosque alios, virtus quos sola coegit
Exilio mutare solum patriaque relicta
Externis sedes alias sibi quaerere terris ?
Nolo me inserere his ; eventus cui tamen idem
Aut par pene fuit, nisi quod tolerabilior sors
Est mea, qui patria non sum discedere iussus,
Tantum me adspectu atque oculis removere potentum,
Cuique domi licitumque meis est degere villis.
Ipse mihi rex aequus erat, iam tum licet aevi
Immaturus ; et ipse hodie nos tempore ab illo
Rex alit absentes, nos pascit et ubere largo,
Ut dominus praebet servis alimenta benigne, [p. 366]
Emeritis canibus vel equis operumque solutis,
Gratus et officii atque operae memor ille prioris,
Quanvis nulla sibi fere commoda speret ab illis.
Quae res exemplo est miserae tamen atque repulsae
Virtuti, nec parva bonis a regibus esse
Praemia, nec reges simulatis semper amicis
Credere, quaedam ipsos melius decernere secum.
Haec mea sors aliis miserabilis esse videtur,
Invidiosa aliis, etiam mihi pene beata
(Si quicquam hic dicive potest aut esse beatum) :
Namque mea in tanto quando vel inutilis aevo
Est opera, et patriam non re possumve iuvare
Consilio, sive illa mei pertaesa novorum
Gaudet amicitia iuvenum. Quis honestior istis
Optari potuit secessus et aptior annis ?
Incolumi fama et censu, non et procul aula,
Non procul urbe, meis belle satis aedificatis
In villis habito cara cum coniuge cumque
Et nata et genero et numerosa prole nepotum.
Est bona librorum mihi copia, scribo legoque,
Aut aliquid semper meditor ; ludique iocique
Stat ratio, nullusque dies mihi transit inanis.
Sed tantis mala me vicinia non sinit uti
Illa bonis vitamque meam meaque otia turbat.
At quae sors hominum in terris non plena laborum
Invidiaeque ? Etiam misero miser invidet, exul
Exulibus profugisque ; nec ulli hominum genus unquam
Gaudia pura dedit non mixta doloribus ullis.
Haud facile interea, multis licet undique septus
Praesidiis, motus potui vitare furentis,
Horrendum, populi vel agrestis tela iuventae.
Filia Parrisiam casu quae venerat urbem,
Imprudens subitis oppressa tumultibus, Annae est
Aestensis servata fide, nam sexus et aetas [p. 367]
Nulli praesidio fuit in discrimine tanto.
Longum sit memorare quibus me ignobile vulgus
Contudit afflixitque malis, ut praedia nostra
Diripuit captosque abduxit rure colonos.
Quidam etiam longo desertas tempore lites
Rettulit ad sedem et solium praetoris iniqui.
Tum vero nec erat, magno quod saepe tumultu,
Iustitium, sed qui praetor tum debuit esse
Vindex flagitii et sceleris, scelus ipse iuvabat.
Et nisi praesidium, nisi regis et arma timerent,
Forsitan illa dies nobis suprema fuisset.
Ipsa meae curam cepit regina salutis,
Sponte sua lectos equitum regina suorum
Praesidio nobis nostra usque ad praedia misit.
Quos tu non reges, quos et tum regis amicos
Supplicibus verbis non tunc, regina, rogasti ?
Quanquam aberas longo spatio divisa locorum,
Nulla mihi tua defuit unquam gratia, nullum
Auxilium ; sine te fractusque humilisque iacerem,
Aut me pallida mors habeat tellure repostum.
Hactenus haec, quando melius tu singula nosti
Scriptis aut sermone aliorum, aut denique fama.
Nunc est agricolis, nunc est habitantibus urbes
Plena quies. Fruimur securi uxoribus omnes
Et natis, fruimurque bonorum fructibus, alta in
Pace velut, si quid securum perpetuumque
In terris et si qua fides mortalibus ulla est.
Ne tamen iccirco nos otia carpere laeta
Ignavamque puta vel inertem degere vitam :
Nunc caelos rapio, non quo tentasse Gigantes
More ferunt, sed qua docuit ratione viaque
Christus, dum vitam in terris ageret ; sequor illa
Sero mihi calcata Dei vestigia segnis
Discipulusque senex. Sed qui venere suprema [p. 368]
Saepe die, nihilo tamen ii cepere minora
Praemia, dissimilisque labos aequatus utrisque est.
Nec ratio quaerenda tibi, cum iniuria fiat
Nulla, feras certo mercedem foedere pactam,
Si plus ille tulit vel partes venit ad aequas
Qui servisse minus, minus aut meruisse videtur.
Nemo suis meritis aditum sibi fecit Olympo,
Quanvis ille pius, quanvis sine crimine vixit ;
Nemo sibi dux ipse viae super astra ferentis,
Ipsa regitque trahitque Dei nos gratia caelo.
Donum hoc omne Dei est, qui pridem ante omnia legit
Saecula, quos regni socios caelestis haberet.
Atque utinam mundo sim tanquam mortuus, uni
Vivam respiremque Deo mediterque futuram
In caelis vitam, vitae praesentis in umbra,
Oblitus veterum studiorum, et totus in una
Verser lege Dei, Musas citharamque sonantem
Abiiciam, et tristi commutem gaudia luctu.
Hic mihi certus erat nostrisque aptissimus annis
Temporibusque animus, cum Albena tui gregis unus
Antiquo incensam studio te nostra legendi
Narravit, valde cupere et quid nunc ego possem,
Nosse etiam quantum de nobis hauserit aetas ;
Num canis aliquid, gestis et honoribus ante
Dignum aliquid scribam, an mores animumque priorem
Mutarim cum pelle, pilis tristique senecta.
Me, regina, tibi fateor nil posse negare :
Quid possim aut valeam melius me nemo putabit.
Dicam quod Lycios gravius poscente tributum
Bruto respondisse ferunt : « Fac, Brute, quotannis
Bis segetes fructum referant, bis floreat aestas ;
Tum vero duplices decumas nos pendere coge,
Et duplex numerare tuis quaestoribus aurum ! »
Sic tu redde mihi mea gaudia, redde iuventam, [p. 369]
Praeteritas animi vires caldumque vigorem
Redde, mora in nobis erit usquam nulla, libenter
Quin tibi et exolvam pleno quod poscis acervo.
Verum id si praestare negas et reddere posse,
Quis dabit exuta serpentum ut more senecta
Eniteam, folia aut amissaque poma resumam
Arboribus similis, medicave recoctus ut arte
Infelix senium iuvenili corpore mutem ?
Hoc si nulla potest dare vis humana petenti,
Ecquid erit quonam pactove hoc liberer aere ?
Versuram faciam. Sed te neque furta latere
Nostra diu poterunt, et tu mage nostra requiris.
Namque domi tibi nec vates, nec carmina desunt,
Inque tuas laudes Europa effunditur omnis.
Restat ut aere meo, quanvis ego pauper inopsque,
Immensum atque ingens dissolvam hoc aes alienum.
Durum opus atque novum nobis, plenumque pericli,
Ne mihi fama prior iuvenili parta labore
Concidat ambitione nova, laudemque peracti
Temporis extremo deformem turpiter actu.
Dicitur a natis in ius venisse vocatus,
(Indignum dictu) magna iam aetate Sophocles,
Ut tandem rebus discederet ille gerendis,
Cederet integro pueris florentibus aevo.
Crimen erat nullum, ficta est amentia patris,
Cuius longa nimis premeret custodia natos.
At non ille senex certos producere testes
Et causam ancipitem consueto iure tueri,
Ipse potens animi : tantum mirabile carmen
Ante recens a se scriptum spectante corona
Protulit, hocne rogans factum a demente putarent.
Astantum magno recitata tragoedia plausu est,
Missus iudicioque reus, liberque recessit.
Hoc documento erit egregios confidere vates [p. 370]
Versibus, obscuros contra sua prodere caute,
Sperata ne ignominiam pro laude reportent.
Hei mihi, quam vereor ne sors contraria cedat
Iudicioque meo peream et ne poeniteat me
Exeruisse caput, cochleae aut testudinis instar.
Agnosco nihil in genere hoc me posse, nec unquam
Vel minimum potuisse, etiam tum cum fuit aetas,
Ingenio facilesque meo favere Camoenae.
Tu quodcunque fuit, nobis, regina, dedisti.
Nam bona pars hominum cernens tibi nostra probari,
Iudicium est amplexa tuum nec carmine lecto.
Ecquis enim virtuti ausit se opponere tantae ?
Cherilus ut, magni staret nisi nomine regis,
Nunquam oculos hominum, nunquam audeat ora subire.
Fac nos fac potuisse aliquid, tamen abstulit aetas
Quod fuit, aerumnae, morbi variique labores,
Et tua quae peior nobis absentia morte.
Ergo perpetui satius nos ferre silenti
Legem, ne tibi sim, regina, tuisque molestus
Auribus : ipse meae retegam ne damna senectae !
Forsan et ut plena siquis gustaverit urna
Vinum acidum aut male olens, de testa sumere eadem
Nunquam animum inducat, sic tu cum legeris ista,
Restingues desiderium post nostra legendi,
Meque onere hoc magno scribendi plura levabis.
VII, 6
Ad Barth. Faium
Nolim me pigrum aut fugientem forte laboris [A, p. 370]
Scribendi officium praetermisisse putari ;
Sed comes assiduus, gravis extremaeque senectae
Morbus, ab omni alia cogit me absistere cura.
Ut valeat vates, hilari tamen et nisi laeto [p. 371]
Ingenio fuerit, nec respondere priori
Nec poterit scribens prior ipse lacessere quenquam.
Haec tamen increpitans, tardam nimiumque morantem
Fallere si possim pituitam, carmina scripsi
Qualiacunque tibi, nostris ignoscere nugis
Qui potes, et stomachi iustos compescere motus.
Nunc ad te venio, quem durumne et sine sensu,
An potius dicam sapientem ? Hortensius olim
Est habitus sapiens, qui nulli interfuit unquam
Civili bello. Longe sapientior es tu,
Quem non ipsa movent civilis tempora belli ;
Nec quaeris studio concursans compita circum :
Ecquis Aquitanis venit modo nuntius oris ?
Et de Germanis quae fama ? Bipontius haesit
Ad ripas Araris, superato an transiit amne ?
Haec praeterveheris regum deliria forti
Erectoque animo, consuetaque munera semper
Matutinus obis vespertinusque, nec unquam
Officio prior ulla tuo potiorve tibi res.
ˮStultum est alterius mandata capessere curae,
ˮFastidire suae fidei concredita, quaeque
Ante recepisset Themidis iuratus ad aram.
Haec tu namque, Fai, sapienter, ut omnia, non quo
More alii vestra multi iactantur in urbe,
Quos videas magis atque magis nova munera semper
Appetere atque animum circum omnes ferre per artes
Incertum ignarumque sui. Spartae satis aequus
Nemo suae oblatum retinet constanter amorem ;
Quin, simul optatam potuit contingere sedem,
Continuo cupit alterius succedere sorti.
Ast alii, magnas quae maxima turba per urbes,
Tanquam in concilio regum fuerintque deorum,
Ridicula et summis de rebus inania quaedam
Effari in mediis hominum conventibus audent [p. 372]
Ore supercilioque gravi. Rediisse Catones
Fabriciosque putes ; tanta gravitate queruntur
Communem arbitrio et nutu non ire suo rem,
Non belli, non se pacis praescribere leges.
Tum claros homines acri proscindere lingua,
Arbitriumque sibi maiorum poscere rerum,
Parcere non regum famulis, non regibus ipsis.
Quinetiam laqueos et falsam relligionem
Iniiciunt animis, ut qui responsa petebant
Ementita prius corruptae vatis ab ore.
Est qui non veritus superos asciscere testes,
Quorum sacra gerit : mutata in veste sacerdos
Saevus ad arma vocat populum, mox nomina profert
Designatorum ad caedem perscripta libello ;
Et nisi vis plebem divina coerceat, omni
In regione fluant humano sanguine rivi.
Tantus amor caedis, vindictae tanta cupido.
Scilicet illa Dei vobis praecepta reliquit
Filius ! Haec suprema suos scandentis Olympum
Vox fuit ad comites, ut non credentibus ultro
Vim facerent armisque sibi ferroque pararent
Imperium ? Non sic, non Paulus et omne profectum
A Christo tercentum annis volventibus agmen.
Persuadere fuit proprium, non cogere nostris
Semper, et oblatum constanter adire periclum.
At vim propulsare manu non usque licebat,
Vix etiam vitare fuga. Quid ? Inulta piorum
Mors erit, aut impune ferent tot densa tyranni
Funera ? Quinimmo gravior mox poena sequetur.
Aspicit omnipotens caelo Deus, et sedet ultor
Tantorum scelerum : « Nostra est iniuria, dixit,
Et dolor hic meus est, vindictam hanc ipse recepi ».
Nequicquam pacem nobis praeceperit ille,
Acceptisque vicem benefacta rependere damnis, [p. 373]
Diligere infensos, et qui nos oderit, illum
Non odisse, sed incolumem salvumque tueri.
At nos authores vitiorum adiungere divos
Et propriae cupimus pietatem obtendere culpae.
Nos regis, patriae, atque Dei simulamus amorem,
Iniussique operas Domino damus : ut patris olim
Irati servus properet si occidere natos,
Eripiat veniaeque locum tempusque parenti,
Spem natis adimat vitae melioris ; ad hostem
Currimus infesti, atque omnis mora longa videtur.
Multa prius peccet natus mihi, peccet amicus,
Quam gladium stringam, nisi sim furiosus ut Aiax.
Haec me dulcis amor patriae plorare coegit,
Regis amor dulcis, quem nunc (miserabile visu)
Paucorum ambitio regnis expellit avitis
Immeritum. Cadit infelix civilibus armis
Gallia victa suis, quam nulli exscindere reges
Vicini, quondam nulli potuere coloni.
Tu clarus studiis, tu magna notus in urbe
Officiis, potes has animo depellere curas
Congressu assiduo et leni sermone clientum
Qui te circunstant, deducunt atque reducunt,
Damnaque privatis solari publica rebus.
MDLXIX
VII, 7
Ad Chr. Thuanum. P. P.
Nec victus iaceo, quanvis erepta malorum est [A, p. 373]
Vi nobis hominum respublica ; nec quod inertes
Ignavique solent, prima ante pericula cessi
Consiliumque fugae dubio in discrimine cepi :
Sustinui quantos nostri perferre labores
Vix humeri poterant, nec vitae animaeque peperci, [p. 374]
Dum patriae prodesse meae prodesseque regi
Spes fuit. Auxiliis desertus ab omnibus, ipso
Rege et regina nihil ausis tendere contra,
Discessi, patriae sortem miseratus iniquam.
Nunc aliud curo, studia intermissa, senectae
Subsidium, et parvos, mea dulcia pignora, natos.
Curo etiam, quas aula negoti plena vetabat,
Ruris opes nostri, quae nunc mihi regna videntur
Maxima, si stabile et proprium quid civibus usquam est.
Spero etiam, quando locus est hoc tempore nullus
Consiliis, aliquem demissum huc adfore caelo,
Qui valida mala tanta manu compescat et armis
Relliquias servet regemque in sceptra reponat.
O mihi tunc veniat non iniucunda seni mors,
Regibus antiquis sua reddita regna tuenti,
Atque meos cives in libertate manentes !
Quam mallem viresque suas mortalibus aegris
Et sanctum numen sine vi monstraret et armis,
Hunc Deus et rerum placide converteret orbem !
Pacatis animis sua quique in tecta redirent,
Nos sinerent nostris regnare in finibus, ipsi
Contenti regnare suis. Sed dira cupido
Regnorum antiquos fines confundit et ultra
Progreditur. Nullus fidei, nullusque pudori
Est locus : utilitas saevos agit una tyrannos.
Magna quidem multis praeclare gloria factis
Venerat huic nostro regi meritisque suorum.
Sol etenim reliquis praefulget ut aureus astris,
Sic alios reges praecessit Francus honore.
Fecere ambiguum, nemo quod fecerat ante,
Hoc puero ; nam visa dolis et fraudibus aetas
Opportuna ; etiam corrupti regis amici.
Audax tum Romana cohors collecta Tridenti
Exemplo sancire novo ius coepit iniquum : [p. 375]
Parte alia Belgas Romanus episcopus ante
Ascriptos sacris Remorum coetibus urbis
Abstulit atque suo concessit vivere iure ;
Par et Aquitanae est iniuria facta Baionae.
Par Elnae, quae nunc confusa accrevit Ilerdae.
Sed quid ego haec paucis consector singula verbis,
Cum regnum, leges et iura vir opprimat unus
Imperio regemque sibi subiecerit unus ?
Interea fines alienaque regna paternis
Artibus usurpata, iugum intolerabile servis,
Ferre docet. Nam qua freti spe ferre recusent
Imperium, amisso communi gentis et orbis
Praesidio ? Non tu haec ducas, Francisce, ferenda,
Romanae atque Italae gentis fortissime vindex !
Non tu, dum tua regna bonis erecta vigebant
Consiliis nec belli ingens mutaverat aestus.
Sic agitans mecum sedata mente futuri
Nescius, haecne velint aeterna et fixa manere
Di superi an mutare velint quoque caetera rerum.
Me tamen ipse bonis solor praesentibus, ac qui
Longa maris spatia emensus iam iamque propinquat
Littoribus patriis proramque advertit arenae,
Sic ego bisseni transgressus tempora lustri,
Nunc alias sedes, aliam iam cogito vitam,
Inque domos superas terris migrare relictis.
VII, 8
In reditum Francisci Lothareni, Guisiorum ducis, carmen
Ite coronati festivoque agmine, cives ; [A, p. 375]
Ite, novis quam mos regibus ire viam !
Ite magistratus cum fascibus ; ite ministri
Sacrorum ; ite minor turba, senator, eques !
Omne forum sileat ; clausae sint urbe tabernae [p. 376]
Artificum : locus hoc nullus honore vacet.
En vobis erit ad primum lapidemve secundum
Obvius in niveo dux Guisianus equo ;
Victor ab indomitis qui nunc redit usque Britannis,
Qua maris angusto cogitur unda freto.
Multos ille armis populos, multa oppida cepit ;
Gallorum fines protulit Oceano.
Quis Guinam potuisse capi, potuisse Caletum
Credat, ut adversus stet genus omne virum ?
Ipsa suis opibus fidens et rege marito,
Hoc longe veniens spreverat ante malum,
Arguerat vanique suos regina timoris.
Nulla sed invitis sat loca tuta deis.
Adspice, nec gemmis volitat nec splendidus auro,
Captivos hominum nec trahit ille greges.
E tantis spoliis praedaeque ingentis acervo,
Nil tulit, hunc albo corpore praeter equum.
Hunc tamen, ut, quoties gradietur, nobilis huius
In patriam toties sit memor officii.
Caetera pro meritis socios divisit in omnes,
Contentus laudis praemia ferre domum.
Ergo praetereunte viro bona dicite verba,
Et manibus plausum congeminate piis ;
Atque Deos orate, sinant hunc, principe nostro
Incolumi, longos ut superesse dies.
Hoc ego nec flavos metuam rectore Britannos
Nec Batavae gentis Vangionumque minas ;
Sperem etiam magni superato flumine Rheni
Lilia Pannonico fixa videre solo.
Talibus incoeptis moliri, Errice, decebat
Regna tibi fatis debita spemque nurus,
lmperiumque tuum media regione subacta
Extremis hominum continuare Scotis.
VII, 9
De ponte Gardonis
Admirandi antiqua operis monimenta, viator, [A, p. 377]
Suspicis, auctorem pressit iniqua dies :
At tu dignus eras ultra producere famam,
Dignus eras operi vel superesse tuo.