Fermer

livre II

MICHAELIS HOSPITALII EPISTOLARUM LIBER II

 

II, 1

 

De morbo tertianae quo laboravit ann. MDLII ad illustriss. Principem Carolum Card. Lothar.

 


Ut biduo plane perii biduoque revixi !                                                   [p. 67]

Nam tum qualis erat mea mens, quam fracta pavore

Nobis fama tui venit cum nuncia morbi !

Ut se collegit, nullum simul esse periclum

Audiit alternaque levari membra quiete.

Nunc regi superum merito persolvimus omnes

Vota pii, nostras pro quo formidine menteis

Solvit, nunc precibus votisque reposcimus illum

Huius relliquias a te depellere morbi.

Te vero, cui parta salus est munere divum

Et quem laetari decuit plus omnibus unum,

Conturbare tuo narrant communia vultu

Gaudia ; te referunt nil visum tristius unquam.

      Et quae causa tui moeroris tanta ? Quid ipse

Quid male tam de te meritus data munera caelo

Respuis, et suavem tibi rerum subtrahis usum

Invidus ? Atqui nulla videtur causa dolendi.

Omnia sunt belleque foris pacata domique                                         [p. 68]

Consilioque tuo atque Errici principis armis.

Venimus et tantum sine sanguine vicimus hostem ;

Et regi veteres cessit Germania fines,

Libera, crudelis manibusque erepta tyranni.

Nec minus arridet privatis sors bona rebus ;

Nam quaecumque homini contingere maxima possunt

A superis, et quanta vel ausit poscere nemo,

In gremium delapsa tuum profusius omni

Imbre fluunt. Tu vivis, et omnibus esse beatus

Crederis. At quid possideas tamen intus et extra,

Et quae circumstent bona te nescire videris.

Verum hae relliquiae, morbi velut umbra prioris,

Contristant animum, spes vana metusque futuri.

      Non ego te solabor, uti fecisse leguntur

Quidam olim, quia scilicet uno crure laboras ;

« Euge, bene est, o amice, valent si caetera membra !

Et primis horis quoniam sine febre fuisti,

Praeclare est, quanvis accessit vespere febris.

Sic cum est alternis requies a febre diebus,

Non moestas aequum ad superos proferre querelas :

Tanquam mensa pari natura bonumque malumque

Pondere miscuerit, nunc mater, et ante noverca. »

Istius est ratio iamdudum explosa magistri.

      Quid si de medicis promam solatia libris,

Aut bis sex tabulis, et agam sic denique tecum ?

Continua abscessit ; res est secura pericli ;

Haec habet alternam requiem. Quartana minatur

Vicinas hyemes et tristis frigora brumae.

Sed neque lenta nimis tardaeque inimica senectae

Terreat impigrum iuvenem quartana ; repente

Diffluet, ac nubes solis tepefacta calore.

Et levis est quartana vetus neque liberat aegros,

Quominus et promissa obeant vadimonia civeis,

Et sua militiae dent nomina, praetor ad arma                                     [p. 69]

Cum vocat infestusque propinquat moenibus hostis.

Multa quidem possum tibi non incognita certe

Et variis deprompta locis exempla referre,

Quae doceant qua te possis ratione tueri,

Quo solers humana feras incommoda pacto.

      Quid si nec mala res est morbus, ut esse videtur,

Et veri specie nos ludit opinio falsa,

Ut si cui medicus porrexit amara fidelis

Pocula, principio avertens oblata recuset

Sumere, post aeger, caris persuasus amicis

Quae sit vis eius medicaminis, hauriat ultro ?

      Sic quoque nos, docti morborum ab origine causas

Authoresque deos, animo tolerabimus aequo,

Suspensos habeat quanvis tamen exitus anceps.

Cumque sit humani generis pater et bonus idem,

Suppeditare suis bona par est credere natis

Et curare Deum quae nos curare solemus.

Ipsa nec in terris quidquam natura creavit,

Ex quo non aliquem possis decerpere fructum.

Quanvis tabificos infligat vipera morsus,

Utiliter solet antidotis praesentibus addi.

Multa etiam veniunt interdum commoda nobis

Ex inimici hominis maledictis aut malefactis :

Corrigimus vitam moresque ; audimus ab illo

Flagitia, infidus quae nos celabat amicus.

      Nam quaecumque Deus mittit mortalibus aegris

Seu bona seu mala sunt, sapiens ita collocat apte

“ Ut quadrare putes. Corrumpunt et bona stulti,

Et mala quae fuerant faciunt peiora fruendo.

Ut cum dura nimis stomacho datur esca valenti,

Concoquit ille tamen tribuitque alimenta per artus ;

At cibus infirmis in bilem vertitur atram,

Quanvis ille tener cedatque molaribus ultro.

Sic plerique, malo quum corporis ante fuissent                                  [p. 70]

Infirmoque habitu, posita ceu vere senecta

Exsultant angues nitidi, sic febre soluti

Mutata accipiunt tanquam nova corpora forma.

Nec minor utilitas animorum. Maxima, crede,

Pars hominum, tristi nisi morbo vindice, nunquam

Se revocet caelique vias post terga relicti

Rursus eat. Quis enim florens et corpore sano

Inter delicias agitat coelestia mente ?

Nemo fere trepidis nisi rebus numina divum

“ Magna vocat . Monitor sapiens in tempore morbus.

      Expertus moneo didici quae non ita pridem,

Cum multo fluerent ruptae mihi sanguine venae,

Ac me dira sitis premeretque intercutis undae

Et metus, et praesens, obstent nisi fata, periclum.

Quas ego non aras, quae non delubra deorum

Tum supplex adii, quibus hoc non denique votis

Damnavi funebre caput ? Cumque ante pigeret

Actorum, in melius mores mutare parabam,

Expendens mecum factum hoc bene, at hoc male factum.

Sic facies melius, sic te coelestibus addes.

      O caecas hominum menteis ignaraque corda !

Scilicet exspectamus ut, aethere rursus ab alto

Descendens, nostrae repetat consortia vitae,

Seque Deus turbis immisceat agnitus illis,

Et sua consilia effuso pronuntiet ore.

Non satis illa fuit manifestis prodere signis ?

      At magnum quanvis possim perferre dolorem,

Si brevis et cito praeteriens ; sin longior, haurit

Paulatim vires animumque. Sed, o bone, maior

Cernitur utilitas in eo qui longius haeret ;

Nam brevis ille prius fugit quam sensibus imis

Acceptus penitus desederit ; ut bene multa

Cum simul in terram subitoque effunditur unda,

Non alte penetrat, sed tantum summa rigando                                  [p. 71]

Praeterit ; at longo distillans tempore, quanvis

Paucior, ima subit sitientis viscera terrae.

Cernis ut ipsa recens a partu femina, tanti

Vix soleat meminisse dies post quinque doloris ;

Et thalamum repetat quem paulo abiecerat ante.

Sic quibus imposuit plagam divina potestas,

Si dolor ex illa brevis exstitit, atque recedens

Relliquias aegro nullas in corpore liquit,

Audebunt etiam foedare prioribus illi

Flagitiis animas turpique revolvere coeno ;

At qui longus erit, duros emolliet artus

Paulatim et menti pugnantia membra domabit.

      Proderit et conferre tuis aliena vicemque

Illorum, simili qui fato et sorte premuntur.

Diversis quot ubique iacent regionibus aegra

Corpora, nullius cura servata ministri,

Nec medicas experta manus ? Quot millia cogit

Pauperibus miseranda fames excedere tectis,

Et circum vicos atrum male quaerere panem ?

      Tu molli in strato, depictis inque tapetis,

Seu calor est, aestum flabris et frigore pellis,

Seu rigor est, multa propulsas veste rigorem,

Et variis ingrata cibis fastidia tollis.

Atque haec non parcis manibus tibi cuncta benigne

Porrigit Omnipotens, aliis non porrigit aeque.

Quo debes tu plura Deo qui contulit uni

Plurima, quum posset tamen isti plura, vel illi.

Nemo deos unquam fuit ausus poscere tantum,

Quanvis confidens, tibi quantum fata dederunt.

Nunc si febre levi tentant iuvenilia membra,

Despondes animum. Nota est patientia Iobi,

Quem neque magnorum fregit iactura bonorum

Interitusque sui generis, neque dira superbae

Coniugis indigno convicia dicta marito,                                                [p. 72]

Non immunda lues grassansque per omnia morbus

Viscera. Tantum illam est auditus reddere vocem :

«  Nudus in hunc mundum veni puer, exeo nudus :

Ista Deus nobis dederat, Deus abstulit idem »,

Ut discant homines etiam pendere caduca

Ex illo, neque spes in vanis ponere rebus.

      Dic age postremo (quoniam concludere tempus) :

Viventis Domini quaenam promissa fuere

Discipulis ? Quibus ille suos dimisit onustos

Pollicitis ? Fortassis opes rerumque suarum

Securum multos usum promisit in annos ?

Anne voluptates aeterna pace fruendas ?

Horum adeo nil prorsus habebat in ore. Quid ergo ?

Morbos et tormenta, famem durosque labores,

Exsilium miseris, servilem denique mortem.

Ergo notis sic ille suos distinxit amicos,

Ut nigras pecudes quum pastor separat albis.

Quare si pulchri atque beati vivimus inter

Omnes delicias, et nulla molestia, nullae

Impediant somnos curae, non possumus isto

Censeri in numero sperareque certa laborum

Praemia, quae posita in caelo sunt lumine cassis.

      Morbus nec mala res igitur nec inutilis. Ipsis

Corporibus nonnunquam, animis etiam utilis omni

Tempore ; cumque Dei missu mortalibus aegris

Venerit, et quoties, erit aequa mente ferendus.

Non humeris onus ille tuis imponet iniquum,

Aut supra vires. Victor seu victus abibis,

Egregiam tanta referes pro laude coronam.

Attamen orandum quoties invadet acerba

Febris, ut aegroto Deus illam corpore demat ;

Conandum est etiam atque etiam languentibus, omni

Et cura et studio mens exhilaranda, iocisque

Ac ludis etiam fallendum tempus honestis,                                          [p. 73]

Ut mox ad consueta reverti munia possint.

      Ergo per superos, per sanctum Regis amorem,

Per quidquid carum est, vel erit tibi, vel fuit unquam,

Excute moerorem hunc animo, cape gaudia mente

Intermissa diu et te vitae redde priori.

Quod si nulla movet propriae te cura salutis,

Nullus amicorum respectus amorque tuorum,

At patriae pietas magna te voce rogantis

“ Excitet. Ingrati est patriam contemnere civis.

 

 


 

II, 2

 

Ante fores me, Diva, tuas videre frequentes                                       [fol. 37 ro]

Qui ludunt pueri, nisi quod fortassis agebant

Tunc aliud, tamen erravi tua limina circum

Saepius, inferremne pedem dubiusve referrem.

Non quia me durus prohiberet limine sacro

Ianitor, aspectumve tui quia ferre nequirem

Coelestis vultus. Quid enim vel mitius illo ?

Quae facies hilarive magis perfusa nitore ?

Et rediens Italis quondam legatus ab oris,

Hanc expertus eram bonitatem mentis in omnes ;

Ex quo nota mihi tua primum tempore virtus

Inter, Diva, tuos me iusserat esse clientes.

Quae me res igitur retinebat adire volentem ?

lgnavus pudor, et magnis contrarius ausis.

Natura meus ille quidem, verumtamen auctus

Iudicio (vitia ut defendere nostra solemus).

Idem conspectu qui me quoque principis arcet

Praeclusitque meas diversa monentibus aures.

Incertum porro videant an acutius illi

Complures, an solus ego ; sed me tamen omnes                 [fol. 37 vo]

Saepius hortantur perfricta fronte pudorem

Ponere, sollicita nihil ambitione ferentes

Utilius, spectare modo praesentia reges,

Nec res praeteritas, nec res agitare futuras.

      « Tu prima nisi luce fores pulsaveris eius

Quem tibi proponis devota mente colendum,

Cenanti astiteris prandentique omnibus horis,

Dum te nox inimica domum discedere cogat,

Pauper eris : vis est, vis est adhibenda beatis

Regibus, eripiendaque multum et saepe rogando

Munera, nec famae est aliquid dandumve pudori.

Nonne vides (etenim magnam longo ordine turbam

Describunt, notos etiam mihi nomine quosdam) ?

Omnes hi permulta, vides, et magna tulerunt

Praemia, non meritis propriis, quae nulla fuere,

Obsequio tantum, servilibus officiisque,

Ambitioneque prava et sedulitate procaci.

Ille magistratus petiit quos venderet auro,

Ille sibi templi reditus superisque dicata

Praedia, de sanctis huic prompta pecunia fiscis,

Nec vacuis manibus quisquam discessit ab aula. »

      Haec me non valde ratio commovit, ut escam

Utilitatis habens, cuius possessio vilis

Semper visa mihi, semper despecta, nec unquam

Transversum potuit digitum deducere honesto.

Durior adversaria longe, et durior hostis

Ambitio, laudumque animis innata cupido,

Quae semper lectos hominum et clarissima quaeque

Ingenia adgreditur, privatae nescia vitae

Ferre modum ; gaudensque frequentis luce theatri,

His sese natura tyrannis nostra duobus

Mancipat, et veluti furiis agitata suique                                               [fol. 38 ro]

Immemor, audet nobilium perrumpere clausa

Limina, et invitis intro custodibus ire,

Vexare assidue et miseros occidere reges.

      Vidi quum nuper media pranderet in aula

Erricus, premeret multorum turba virorum

Et gravis inficeret loca spiritus, ille sederet

Angusto medius spatio fususque per ora

Multus ei sudor manaret (nam fuit aestas,

Et sol ardentis superabat brachia Cancri),

Vidi poscentes a circumstante ministros

Turba, ut perpaulum secederet absque fenestra,

Ut daret opposita spatium spirantibus auris.

Poscebant multis precibus. Quis crederet illos

Impetrare tamen nunquam potuisse ? Tacebat

Frater nec iusti dedit unquam signa doloris.

Sic mendicabat vilem rex maximus ille

Aera, quo miser in triviis mendicus abundat.

      Dicite, privata quis vestrum talia vita

Ferre velit ? Vobis lictores agmine longo

Adparent coguntque hominum decedere turbam.

Iam vestrum quis non subeuntem excludat amicum

Intempestivis ad se qui venerit horis ?

Tu, cedo, tune domi exerces ita lene rogando

Imperium in servos, tua sunt tam mollia iussa ?

Si conductus idem faciat mercede minister,

Aut lapides aut saxa volent ; aut noxia maior

Si fuerit, multa dorsum vibice notetur.

      Vos alitis vitium hoc reges regumque propinqui

– Parcite non vano dicenti vera poetae –

Dissimulando alitis vitium hoc alitisque ferendo.

Dum quos hac illac errare videtis inerteis,

Vestrum aut circumstare latus, non protinus aula

Exigitis. Quod si ex hominum sermone sciatis                                     [fol. 38 vo]

Quanto peccetur vestrae discrimine famae,

Invidiae quantum vobis odiique paretis,

Nullus vestra hodie fucus circumvolet ora,

Aedibus in vestris nullus vestigia ponat.

Nec meus attingit sermo vel quos habet aula,

Perpetuos comites, vel qui sint de grege vestro,

Quorum laudo fidem studiumque admiror et arteis

Et placidos mores, facilem sermonis et usum,

Et fortunatos reputo qui magna secuti

Principibus magnis placeant, versentur in illis ;

Et si me contingat eundem tendere cursum,

Omne sit in cultu positum mihi tempus herili.

Sed quid homo nostri vel cuius cuius alius

Ordinis assidue venit ad vos ? Quidque relicto

Saepe tribunali, vestras excurrit ad aedes

Protinus, et tota volitans se venditat aula ?

Scilicet immemores valde vos esse putavit,

Et metuit mala ne perdant oblivia nomen,

Si non quotidie vobis se incommodus offert.

      Talia non primis quibus hoc decus incipit annis

Germanus documenta dedit tuus. Aspicit ille

Officii non tam praesentis nomen inane,

Quam veram et solidam quamvis absentis opellam.

Tuque verecundos, o Virgo plena pudoris,

Adservas animo cives, et semper honeste

Appellare soles et commendare merenteis

Regi munifico. Liceat mihi parcere certis

Nominibus quorum meministi saepe clientum.

      Servis at neglecta solet quandoque venire

Gratia. Non melius sero si venerit illa

Dum veniat salvo tamen incolumique pudore ?

Hunc etiam retinere, illam quam adquirere praestat.

Quin alios malo de me quandoque rogare

Quur vel posthabitus fuerim prudentior illi,

Praelatusve mihi quur coeperit alter honores,

Quam si conscendisse locum mirentur in altum

Dignum qui potius consistam sedibus imis,

Aut me praetereunte forum suspiria fundant,                                     [fol. 39 ro]

Et dicant oculis fletu manantibus : « Hic est

Provexere malae variis quem fraudibus artes,

Qui rem iudiciis nostram subvertit iniquis. »

Non ideo tamen author sum non vestra colendi

Numina, dis geniti reges regumque propinqui,

Queis omnes omnem merito debemus honorem,

Tantum adsit modus et ratio, et pulcherrima rerum

Gratia, quae decori factis solet omnibus esse,

Ut nos officiis operam sic demus honestis,

Ne defraudetur pars nostri muneris ulla,

Nostram ne culpare moram Respublica possit.

Et non ardua frons, non vox summissa decebit,

Et minus invidiae, minus est habitura pericli.

Ante suos Persae quoties venere tyrannos

Deiiciunt oculos, nec sursum lumina tollunt.

Inconsulta etiam multis audacia, postquam

Vis adeo refrixit, in ipso concidit actu.

Et serum pinxit stultus in fronte ruborem.

      En totius habes, virgo doctissima, nostri

Certam consilii rationem carmine longo.

Quae tibi si fortasse probatur, gaudeo ; sin tu

Dissentis, erimus tam longo tempore tecum,

Tamque diu pariter nos, filia, dulcis et uxor,

Quas amplexa modo es venientes comiter ambas,

Dum te poeniteat nostri, regina, molestos

Et tanquam fucos iubeas excedere tectis.


 

 

 

II, 3

 

Ad Io. Card. Bellaium

 

Tandem, Bellai, superas transcendimus Alpes,                                    [fol. 19 ro]

Alpes iam nivibus Septembri mense rigentes.

Atque tuum per iter, tua per vestigia magnam

Venimus Italiam, laeti quod ubique locorum

Iucundus nostras veniebat rumor ad aures,

Inscriptasque tuo quod passim nomine portas

Saepe legebamus, necnon cenacula et aulas,

Atque ubi constrato posuisses membra cubili.

Hoc maesti, quod te fugientem apprendere quanvis

Posse videbamur, non unquam est facta potestas.

Verum nos aliquis deus aut coniunget in ipsa

Italia, aut etiam (quod spero) redibimus una

In patriam, pariterque nives brumamque feremus,

Forsitan et rabidos ardentis syderis aestus,

Seu quae nos alia hic tempestas cunque sequetur,

Tollemusque viae placido sermone laborem.

Quinetiam interdum faciemus carmina, Flaccum

Aut aliquem ex priscis imitantia vatibus. At tu,

Attamen interea Romae ne scribere cessa ;                                        [fol. 19 vo]

Plusne etiam possint Musae experiare Latinae

In medio Latio et penetralibus ipsius urbis,

An procul Italia, Belgis ubi Matrona Celtas

Dividit, et leni Vincenae flumine saltum

Praeteriens, belloque vocatam nomine villam,

Ad fanum muris et relligione vetustum,

Labitur, et circum sinuosis flexibus errat,

Fanum suppositum colli, quem pulcher Apollo

Insedit Musis comitatus et agmine vatum,

Nec procul hinc, postquam late spatiatus in orbem est,

Cornibus adductis praeclaram conficit isthmum,

Mox abit occiduique sequens vestigia solis,

Ad laevam condit sese melioribus undis,

Inde subit primam Francorum inglorius urbem.

      Si meliora potes, Bellai, scribere Romae,

Accipiam, propriumque loci mirabor et urbis

Ingenium ; sed enim vinci non posse videntur

Quaeque legunt omnes, et quae non aedita legi

Trans Alpes descripta tibi Rhodanique fluenta.

      Ante quidem vulgo credebant esse negatum  

Gallis ut versus facerent, Musasque teneri

Alpibus, ut claustris septas ingentibus intra

Italiam. Sed tu perruptis molibus, instar

Herculis, hunc nostrae es genti partitus honorem,

Extremisque novas terrarum in finibus aras

Princeps hospitibus Musis Phoeboque dicasti.

Ad quas cotidie recitant sua carmina vates

Egregii, non Romanis cessura poetis,

Quamquam scriptorum Romae omnia plena feruntur,

Ipsa etiam versus componere saxa Latinos

Marmoreique dei Pasquinus Marsoriusque.

      Ast ego, quem dulci foecunda Bononia lassum                            [fol. 20 ro]

Excoepit gremio (si te cognoscere nostra

Forte iuvat veteremque adservas pectore amicum),

Porticibus latis contectus inambulo totos

Saepe dies, coeloque Iovem contemno ruentem

Fulmina et Hetruscis collectos montibus hymbres.

Nec cesso tamen interea neque torpeo, verum

Coepta mihi quondam puero primaque iuventa,

Viribus haud aequis, post intermissa resumo,

Quae multis prosint fini conclusa suprema.

      Leges prudentumque hominum responsa iacebant

Ut passim confusa prius, sineque ordine, certis

Distribuo mandoque locis divulsaque membra

Compono ; longi rem adeo magnique laboris.

Quod ni me retrahunt lites et iurgia, diri

Terribilesque fori clamores, omnibus istud

Perfectum numeris opus annis reddo duobus,

Aut tribus ad summum. Nec enim libet otia, quicquid

Temporis et vacui est semper transmittere nugis.

Scribentem levia et morientia carmina, quae non

Huic nostrae aetati et fusis per tempora canis

Conveniant, quid quaeris ? In haec postquam loca veni

Et tondere comam, barbam demittere coepi ;

Verbis pauca loqui, sed plura ostendere vultu.

Mi videor sapiens, ut tantum pallia desint

Et Venetae crepidae. Tibi forsan stultus et iis qui

Non homines cultu, sed vero examine pendunt,

Quae placet amoto nobis sententia risu.

 

 

 


II, 4

Ad Cardinalem Lotharing.


Lothari magnum iubeo salvere nepotem,                                            [p. 80]

Qui veteres longo post tempore visit amicos,

Ereptus variis pelagi terraeque periclis.

      O geminos fratres, nostrae duo lumina gentis  !

Ille duces inter multos fortissimus omnes,

Saepe malum nostris aut finibus arcuit hostem,

Congressumve acie campo superavit aperto ;

Tu sermone potens, suavis dulcedine linguae ;

Auribus apprensos homines, ut fune retorto

Huc illuc versare potes, seu pace tuorum

Formandi mores, seu gens procul extera nostris

Legibus imperioque rudis parere docenda est.

      Talem credibile est primorum aetate parentum

Enituisse aliquem, sparsis sine lege per agros

Qui populis persuasit, ut iisdem vivere vellent

Inclusi tectis, simul iisdem legibus uti.

      Nunc tibi quando vacat tua florida visere rura,

Et riguos circum Dampetrae fertilis hortos                                          [p. 81]

Ire, vel aerii montem lustrare Medoni,

Coniunctum villaeque nemus, caeloque minanteis

Pyramides, excisaque rupibus antra cavatis,

Diis gratam patriis sedem Romaque profectis,

Et spatia in medio congestae ingentia terrae,

Aequatosque solo tumulos, et plana locorum,

Unde tibi pulchram longe prospectus in urbem,

Unde Vicennarum saltus regumque sepulchra

Despicis et pingues, quos Sequana perfluit, agros ;

Haec tua regna tibi concessu regis obire

Quando licet, curis animum laxare memento,

Quae iuveni spargunt albos per tempora canos,

Turpibus et rugis deformant frontis honorem

Ante annos atque ante diem. Cape gaudia ruris

Cum Nymphis genioque loci, cum paupere v atum

Musarumque sacro conventu ; disce minora

Velle sequi, parvaque humilique remissus in re

Ludere, nec semper cum regibus esse beatis.

Quondam etiam superi caelo petiere relicto

Congressus hominum, nec vilis tecta coloni

Despexere, lutoque domos et arundine structas.

      Tu quoque fastum animo tantisper et excute reges

Magnificos, atque haec nobiscum oblivia pota.

 


 

II, 5

 

Ad Petr. Montaureum, magni concilii R. senatorem, elegantissimum poetam et mathematicum praestantissimum

 


Ultima quae nobis a te longissima venit                                               [fol. 24 ro]

Scripta novo quodam pingentis epistola more,

Expressam referens hortique domusque figuram,

Cumque suis notulis ne falleret inscius error,

Ultima (namque apicem ex illo mihi tempore nullum ;

Saltem mandares alio scribente salutem),

Illa mihi studio maioreque condita cura,

Visa est cum legerem. Sed enim tum quaerere causam

Neglexi imprudens ; nunc te cessante requiro.

      Ergo talis erat tantoque subacta labore,

Quod postrema foret, tibique allatura supremum

Scribendi finem : decidere nempe volebas

Mecum in perpetuum. Tanti non emptio nobis

Ista fuit, tamen inprimis ut grata fuisset.               

An vero spreta quod conditione reliqui

Forte doles ? At eras cupidus, non author emendi.

Ex illo te nempe die divina Mathesis

Coepit, et incurvos circum versatilis orbes

Circinus, ac picto conflati ex aere cylindri.

Quidquid id est, quaecunque fuit tibi causa silendi,

Non impune feres. Nam cur ego te sine vivam,                  

Vel sine me patiar te vivere ? Cur vel utrique

Nostrum non liceat, longis ut quando locorum

Distrahimur spatiis, concesso hoc munere saltem

Usurpemus amicitiae sanctissima iura ?  

Quam violare nefas quoniam non esse putasti,

Bellum, ni resipis, tibi non leve nuncio bellum.

      Musa, mihi stimulos et spicula saeva ministra,

Hunc quibus ulciscar, vel longa silentia cogam

Rumpere, nam te utriusque potentem fecit Apollo,                          [fol. 24 vo]

Nec poterit mortale deos exsurgere contra

Ingenium ; sed enim tentare levissima praestat.

      Ergo quieturum, stimulos quum senserit acres,

Sperasti, quin dente ferox et calce repugnet ?

Non ego, qui vires pridem ingeniumque poetae

Novi ; non maledicta feret, non ille diu se

In nos quin regerat totidem vel plura tenebit.

Sudabit, poscet calamos tabulasque resumet.                    

Tum mihi nota manus quanto se pondere libret !

Saepe audita etiam resonantis fulmina linguae,

Et vereor. Sed enim plagis et vulnere figi

Cum sonitu malo, tacita quam morte perire.

      Musa, Syracusii sapientis stringere magnum

Aude discipulum, qui postquam transfuga nostris

Praesidiis abiit, formas radiumque secutus

(Pulvereas formas et vanae insomnia gentis),

Ex hilari tristis mutusque repente diserto,

Ex facili comique ferox, et durus amico

Factus, inurbanum vitae genus atque severum

Delegit, reliquis odiosum et inutile, soli

Iucundum artifici, neque enim de nomine pugno,

Dum sint quos etiam delectent atra venena.

      Quis mihi te paucis mutavit, amice, diebus ?

Unde furor subito novus hic ? An Gorgone visa

In lapidem conversus abisti ? An tristia Circe

Pocula lethiferis e Ponto miscuit herbis ?

Imprudente tua facinus contingere tantum

Penelope potuit, quae semper et omnibus horis

Fida tuae custosque domi, custosque salutis

Assidet ? Ergo mali tu fons et origo fuisti

Tu tibi, praeterea nemo culpabilis author ?                                        

Quid retices ? Aliud potius quidvis agis ? Illud                                      [fol. 25 ro]

Nimirum est, vestro quod contigit ante magistro,

Qui nimis intentus studiis, non sensit ab hoste

Captam, quam toties frustra servaverat urbem.

Huic tanti casus ignaro miles ademit

Romanus vitam, sua contemni ratus arma,

Indignumque putans victis non esse timori.

Quod si tu nostrae minus audis iurgia Musae,

At vocem moneoque et verba attendere legum ;

Poena mathematicas quae sit tractantibus artes,

Quam gravis et quam dura tenes, quam scripta severe.

Huic te subiiciam, quanvis te subtrahis astu

Nominis ambigui ; sed magno iudice vincam,

Qui nunc iudiciis et vestra regnat in urbe.

Nam quis grammaticis locus ad subsellia ? Non si

Aut pedibus valeas quantum formosus Achilles,

Aut variis homines possis eludere formis,

Et cineres oculis densamque offundere nubem,

“ Non tamen effugias. Vis est adamantina legum

“ Praelongaeque manus, et inevitabile robur.

      Quare si veterique ac fido credis amico,

Si sapis, istas mitte suo cum pulvere nugas,

Istos lucifugas, elingues linque magistros,

Nulla quibus privata satis vel publica nota

Officia, et populis ius redde, quod ante solebas ;

Mi veneres minio pictas tuaque aurea scripta

Quae mihi lecta placent mage scriptis omnibus una.

Sic animum quoque reddideris, qui pene recessit

Dum nihil absenti iamdudum scribis amico.

Quod monitis si forte meis parere recusas,

Exspectaque truces plenosque doloris iambos,

Quos mea me primum rabies tentare docebit.                                    [fol. 25 vo]

Verum tu monitis praebe melioribus aurem,

Et placidae paci postponere bella memento.

 

 

     


II, 6

 

Ad Iacob. Fabrum litium execratio

                                           


O rabidae lites, et iurgia saeva reorum !                                [fol. 56 ro]

O furiis Ereboque satae, mortalia semper

Continuo dirae laniatu corda secantes !

Queis neque deterius potuit, neque tristius ullum

Iuppiter iratus terris immittere monstrum.

Quae lassis requiem membris somnumque negatis,

Omnia quae pravo naturae vincula more

Solvitis, et iunctas aeterno foedere dextras

Cogitis adversis concurrere cominus hastis.

Quae firmum nihil esse, ratum nihil esse iubetis.

Quae regum comites, ultroque impellitis ipsos

Nescio qua turpi reges dulcedine captos

Currere in hoc stadio, nec honesta vincere pugna.

      At meliora tamen succedunt ultima primis,

Et ferrum fulvo fortasse rependitis auro !

Quin aucti lachrymas, eventaque plena malorum

Tota rei manibus fundunt patrimonia plenis,

Ut ius saepe suum teneant in cespite glebae,

Arceat ut vicimus aquam, vel deprimat aedes

Altius elatas quam fundi lege licebat.

Sed neque iudicium fit de re semper et agro :

Probrum saepe levisque iniuria suscitat iras,

Damnosamque trahit longinqua in tempora litem,

Quae res cunque fuit. Victor seu victus abibis,

Nunquam adeo sperata feres; millesima nunquam

Pars tibi salva redit, nunquam millesimus assis,

Atque haec deterrere homines iactura bonorum

Debuit, et revocare foro pugnare volenteis

Presertim quum nullam habeat victoria laudem.

      Quid quod multa ferunt servis indigna, suique

Obliti generis ! Nunc vilis ad ostia scribae

Mane sedent, illumque forum comitantur euntem,

Observant (quam longa dies !) et nocte reducunt.

Nunc ubi clauduntur manibus subsellia ferreis,

Lictores solio insignes, virgaque superbos                                           [fol. 56 vo]

Suspiciunt humiles aditumque precantur et orant,

Aut misti media certant irrumpere turba,

Exclusive nihil praeter maledicta levesque

Astantum risus, et vulnera saepe reportant.

      Tantus honos palmae, tanti victoria vobis

Libertas ne sit potior ? Tu scilicet ista

Nobilitate ferox istisque parentibus ortus,

Vilibus officiis summittere libera colla

Pulchrius esse putas, ut ne videare propinquo

Aut alii cessisse tuis de iuribus ullam

Particulam ? Nota est mandataque versibus olim

Fabula cornipedis viridem qui solus ut herbam

Pasceret, impigro veritus concurrere cervo,

Fugit ad externas vires hominemque poposcit

Auxilium supplex : sed enim iam caetera nosti !

Victor eques domito renuit descendere dorso,

Nec victoris equi manibus dimisit habenas.

Quid tu ? Ne fiat res asse tibi minor uno,

Ne plus accipiat, sibi ne plus arroget alter,

Tot superinducis dominos invicte superbos

Erecto capiti, tot spurca redemptaque nummis

Mancipia, unius quia mores ferre nequisti,

Visus quod potior tibi pace teruncius alma.

      At tu ne facias tua, quaeso, commoda tanti,

Neve putes adeo pulchrum civilibus armis

Vincere, ut excutias animo generosa tuorum

Facta, quibus magno vitae discrimine partos

Hos quondam titulos, atque haec insignia genti

Transmisere suae ! Tu degener arma relinques

Digna viro, potiusque stili mordacis acumen

Intendes sociis, et civibus atque propinquis,

Quam stringes gladium patriae generosus in hostem ?

Non ita Francorum surrexit gloria coelo!                                          [fol. 57 ro]

“ Non inclusa foro, non his exercita pubes

Artibus Europa atque Asia circumtulit arma !

Castra forum, stilus ensis erat ; secura domi pax,

“ Cum patriae bellum communiter hoste gerebant.

“ Si res est iactanda, modo iactetur honesto !

“ Aude aliquid, melior quo sit respublica, et unde

“ Immortalis honos, venturaque manet in omneis

“ Gloria venturos post secula multa nepotes.

“ Nobilitas verae se captam laudis amore

“ Praedicat ; in promptu laus est, facilisque paratu,

“ Si falsa veram scires distinguere laudem.

“ Ut vincas modicam sub avaro iudice litem,

Vendis agrum, vendisque paternas improbus aedes !

Ut patriam tuearis, equisque armisque parandis

Sordidus exiguum quadrantem insumere nolis ?

      Verum haec nec puer edidici, nec tradita matre

Accoepi, nec Aristotelis de moribus unquam

Libros, nec divina Platonis dogmata legi.

Nec teneo ingenii quae sint, quae nobilis artes

Quod cuiusque viri in patriam quodve inter amicos

Officium, quibus aut quaeratur gloria factis.

Me pater admonuit puerum, me semper adultum,

Rem facerem : bona quae delata parentibus haeres

Coepissem, quacumque via et ratione tuerer ;

Quo me defendam potius quam iudicis atque

Legum praesidio ? Quibus illum iustius armis

Extrudam laribus propriis fundoque paterno,

Hunc circumveniam, captumque in vincula ducam,

Unde queat non ipse fugax evadere Protheus ?

      Nec vero nihil iste videtur dicere causae,

Res et divitiae cui sunt extrema bonorum,

Quanquam rem melius mature abiecerit, ut ne

Cum rebus pariter meliores perderet annos.

      Istis quid facias, istis qui limina sacra                                              [fol. 57 vo]

Musarum, tripodas sacros et Apollinis aram

Attigerint, libris videas quos saepe relictis

Amplecti lites inimicaque i urgia Musis,

Iactari circum omne forum, circum omne tribunal ?

Non sic Democritus, bona qui dimittere avita

Non dubitavit, ut hoc quasi pondere membra levatus

Liberius studiis incumbere posset honestis.

Nec sacras ideo me quisquam tollere leges

Consultos legumve putet ! Cui nulla videtur

“ Publica res sine lege diu consistere posse,

“ Quae sceleri poenas, virtuti praemia ponit,

“ Quae dono concessa Deorum est, sed quotus illam

“ Quisque solet manibus hodie contingere puris ?

Turpia degeneres vilis contagia lucri

“ Corrumpunt animos ; magni sub fornice tecti

“ Blanda sedet meretrix simulato virginis ore.

“ Illa sed humani generis pertaesa recessit

“ Iamdudum ad superos, neque post mortalibus ullis

“ Visa ; sedet Iovis ante pedes celsumque tribunal.

“ Ludimur interea falsis, et imagine veri.

An quia de multis et magnis litibus ampli

Existunt reditus, veniunt uberrima lucra,

Moliri caussas igitur conamine toto

Expedit, atque animos incendere litis amore !

Commonstranda forum via quae rectissima ducit,

Implendi spe certa animi, litesque ferendae,

Post ut multiplices veniant cum foenore nummi !

      Si fuerit nostrae lex adversaria caussae,                                        [fol. 58 ro]

Si iudex custos rigidus legisque minister,

Quaerenda est ratio, qua legem eludere possis,

Qua vafri quanvis et acuti iudicis aures

Decipias ! Sic prima solent exordia lites

Sumere, sic quoque lis deinceps ex lite resurgit,

Et forti semel una manu iugulata, cadendo

Restituit plures alias, mirabile dictu !

      Angulus ille (vides) qui sese proiicit extra

Moenia lata fori, Galeoti pone tabernam,

Vendit ubi fucos unguentaque mollia nuper,

Insubrum Ligurumve senex qui venit ab oris ?

Ad quem saepe, velut scopulum, est illisa reorum

Et proiecit opes immensas naufraga puppis ;

Angulus ille dolis plenus te furta docebit

Omnia: iudicibus tenebras offundere caecis,

Extrahere in menses multos et ducere litem,

Et quae deterior modo contestata fuisset,

Quo possis pacto meliorem reddere causam.

Hinc spes et scelerata reis audacia crescit,

Hinc animos sumunt, et ferrea (Iuppiter !), ora

Appellatorum nullos metuentia casus !

Et nos saepe dolis, nos fraudibus usque favemus,

Nos leges ut praesidio mortalibus essent

Inventas ad perniciem extremumque bonorum

Vertimus exitium, nos ius disiungimus aequo.

      Talia Romanis nostrisque in legibus esse

Monstra nego : commenta fori sunt ista parandis

“ Augendisque opibus. Leges aliena cavere                                         [fol. 58 vo]

“ Furta, cavere aliis potius quam fallere monstrant,

Dissidia et lites placida componere pace

Et puras servare manus, et parcere sumptu,

Nullam ex dissidiis alienis cogere praedam,

“ Commissos curare greges, et commoda plebis,

“  Quae lites minuunt, concordia saepius auget :

“ Nimirum scopus hic, legumque est ultima finis.

 


 

 

II, 7

 

Ad Franciscum Olivarium, Franciae Cancellarium, de causa Merindolii Lutetiae acta in Senatu

 


Quid Romana bonus, quid Graeca per oppida rhetor                         [p. 89]  

Eloquio potuit, quo non traducere plebis

Nutantes animos, quas non aut vincere causas,

Haec facile ostendit magnis agitata clientum

Et patronorum clamoribus ardua causa,

Non de re, non de repetundis denique nummis,                   [p. 90]   

Sed de vi potius, de caede, stuproque pudicis

Matribus oblato, et vinctis sine crimine caesis.

       Nam longam historiam pulcro simul ordine coepit

Albricius recitare, viros et morte peremtos

Indigna, raptasque soluto crine puellas,

Et late miseris subiecta incendia vicis,

O qui tum gemitus, o quae suspiria ab imis

Exaudita fere gradibus portisque Palati !

Omnes exquisita reis et summa precari

Supplicia, indignis qui lucis honore fruantur.

Ipse etiam Praetor vultu satis esse probatum

Significans, solio iam iamque exurgere visus,

Et socios quae sit sententia poscere velle.

       Dicendi finem vix fecerat ille, Robertus

Occupat. Indignari omnes quod surgere contra

Audeat, admirari etiam quid dicere possit.

      Incipit ille tamen verbis quae pectora quanvis

Flectere dura queant. Sic paucis perficit horis,

Ut modo quos damnare patique extrema iubebant,

Mutatis hodie cupiant dimittere votis.

“Sed leviter mala nos pungunt aliena, simulque

“Obiecta tristi specie nascuntur, et ortae

“Arescunt lacrymae. Dubios inquirere cesso

Litis in eventus obscuraque solvere fata.

Di faciant ne plus valeat facundia vero,

Et praeiudiciis ne causa prematur iniquis !

      Quem tacita Caesar damnaverat ante tabella,

Certus proposito nunquam deflectere, iudex

Sedit in hunc facile a caris persuasus amicis.

Orabat Cicero. Clam se prius insinuare,

Inde omnes versare dolos, mox promere tela,

Et iactare faces, et scalas addere muro.

Quid quaeris ? Paulatim hominis deferbuit ira,

Mutavitque animos, mutavit saepe colorem,                                      [p. 91]   

Denique profudit lacrymas hostique pepercit.

“Tantum Suada potest hominum dea cordibus imis !

“Sed magis illius vires et robora sentit

“Ingenium, teretesque dedit cui Iuppiter aures,

“Pictorem ut pictura magis, versusque poetam

“Oblectat, numeri numeros vocesque tenentem.

“Nam cuiusque operis quae sunt vulgaria forsan

“Quisque notat ; perfecta vident abstrusaque soli

“Artifices. Magnum sic Rhetor Rhetora cepit.

      Ergo forum mutum esse iubes, elingue, vel infans,

Patroni vitare dolos et habere disertis

Perpetuo clausas, Sirenum ut cantibus, aures,

Et revocas Martis nos ad solennia pagi.

Non ego, sed morem servare, modumque tenere

Praecipio, ne res sermonem et verba requirat,

Neu faciat verbosa viris facundia fucum,

Et lingua melior perruptis legibus aequum

Opprimat, immeritumque reportet ab hoste triumphum.

      O si iudicio, non casu et sorte legantur

Moribus atque aetate graves, rerumque periti,

Qui leges et iura diu magnoque labore

Cognita describant populis, legumque ministri

Quod cuiusque suum est tribuant, nec amore nec ira

Impulsi, nec spe nummos de lite ferendi,

Nae frustra conentur eis dare verba patroni.

Sed privata bonas corrumpunt commoda mentes,

Divitias Croesi paucis praecurrimus annis,

Ne mors nos intercipiat, ne vela retrorsum

Ventus agat veriti. Tamen haec quis deinde fruenda

Accipiet ? Tu non, tibi qui praecidis et usum,

Et spem, quae potuit miserum te sola iuvare.

Pascimus interea multorum corpora, multos

Hoc est nempe lupos, aut multas pascere vulpes.

      At pulchrum valde est et magno principe dignum,                       [p. 92]   

Regales ornare epulas, trahere agmina secum

Maxima servorum ; pulchrum, si constet honestis

Turba viris. Agedum, demptis circumspice paucis,

Qui reliquus te prosequitur comitatus euntem

Turpis, iners, indoctus, egens, simulator, avarus.

Quae quoniam neque sunt obnoxia legibus ullis,

Et neque lictorem metuunt, neque iudicis iras,

Crimina, nec suasu possunt verbisque refelli,

Emendare tuum est. Si nil tua iussa valebunt,

Ignavos coges alio concedere fucos,

Et niveo contentus eris grege, tres memor olim

Praetori comites non amplius isse Catoni.

 

 

 


II, 8

 

Ad Margaritam regis sororem

 


En toties nova cura subit tibi pectus honestum,                                 [fol. A ii ro ]

Regia virgo, subit veteris nova cura clientis,

Excipiunt alios aliique subinde labores.

Cura mei non digna tuo, non virginis ortae

Regibus ingenio, regis non digna sorore.

Et quid enim damni Respublica fecerit, aut tu,

Ignotum mihi perpetua si nocte prematur

Nomen, et hic noster consistat cursus honorum ?

Quanquam non obscura nimis sunt tempora nostrae

Prima iuventutis vitaeque haud poenitet actae,

Forsitan et veniens fuerit nec inutilis aetas,

Non tamen est nobis tanti decus aut honor ullus,

Ut gravis usque tibi vel debeat esse molestus.

Et pudet in nostra tantum te ponere caussa

Temporis et studii, tantum cepisse laborem,

Pergere continuo benefacta recentia primis

Accumulare, novoque tibi me obstringere nexu.

Quinetiam ambitione mala peccare, nimisque

Gnaviter et cupide prensans offendere possim.

“ Nec cogi precibusve adigi vult summa potestas,

“ Nec se pulsari patitur, mala nomina tanquam                                  [fol. A ii vo]

“ Creditor appellet strictoque reposcat avarus

Iudicio. Semper nec largitoribus idem

Est animus, non mens eadem, non una voluntas.

Regibus et mos est regumque vetustus amicis,

“ In sublime suos nullo discrimine primum

“ Tollere, divitiis opibusque explere beatos ;

Inde subit satias cum nil superaddere possunt.

Saepe vel indignos tot honoribus aut male gratos

Provexisse piget, serumque haud tempore sumunt

Consilium, aut mores, quos prima aetate probabant,

Incipiunt odisse senes, et protinus ipsos

Quos habuere duces olim scelerumque ministros,

Ulciscique deinde viros fit ludus et alto

Exturbare gradu ; sequitur gravis ecce ruina,

Horrendumque malis intentat visa pavorem.

Ut taceam peregrina, domo producere possum

Nomina non ignota virum, quos Gallia valde est

Altius evectos prius admirata, iacenteis

Non minus afflictosque solo mirata subinde est.

Id vero visum merito cecidisse quibusdam,

Pro quo Fortunam nescissent ferre secundam.

Tristis et aspectu miserabilis usque bonorum

Casus erat, tum siqui aut nullo crimine certo

Conciderant, aut caussa minus cum nota fuisset.

Nam cui sunt hominum satis explorata deorum

Consilia ? Aut quaenam superis sit caussa premendi

Huius et illius tollendi ? Nostra vagatur

In tenebris, nec caeca potest mens cernere verum.                          [fol. A iii r o ]

Saepe bonos dictis aut suspitione maligna

Insonteis premimus, culpandos saepe tuemur.

Sive tamen dignas meriti pro crimine poenas

Legibus exolvunt, iniusta sive gravantur

Invidia, levitate bonorum sive datoris,

Tam foedi rerum eventus, tam tristia debent

Torpenteis nobis animos exempla movere,

Sollicitos etiamque futuri et reddere cautos.

      Sunt et apiscendis in honoribus atque gerendis,

Sunt quaedam praecepta, quibus ratione docemur

Laetari modice partis, modiceque dolere

Amissis, cupido communem poscere curam

Non animo ; rursus nec detrectare laborem

Militiae aut alium, patriae si postulat usus.

Imprimis moneo, vires examinet ante

Quisque suas tacitus, ne quem minus aptus et impar

Delatum capiat, neu sponte invadat honorem.

Si valet ingenio, confidit et arte regendi

Utiliter populos, patriae si fervet amore,

Cur operam praebere suis, cur ferre recuset

Civibus acer opem ? Quin et bonus offerat ultro,

Si melius rem authore geri se posse putabit.

      Ut si quando atra cum tempestate coorta

Forte regat navem rudis ignarusque magister,

Iactatamque mari scopulis illidere tendat

Nescius, huic tu cum possis occurrere damno

Exspectes, dum te socii comitesque requirant

Auxilium, et dubites clavum extorquere sedenti ?                              [fol. A iii vo]

Armatus vel cum succedat moenibus hostis,

Praefectusque loci fugiat statione relicta,

Non hunc tu retrahas obtorto ad moenia collo,

Arma vel indigno eripias, tibi strenuus aptes,

Privataque manu patriam tutere salutem ?

Ille decus laudemque tulit, qui tempore lectum

Non opportuno, terror cum maximus esset

Persarum belli, tantum civilibus aptum

Praetorem studiis, nullo castrensis at usu

Militiae, ignavumque ducem submovit honore,

Persuasum multo prius ut decederet auro,

Imperiumque sibi fortissimus ipse recepit,

Quo patriam et pulchras victor servavit Athenas.

Nec minor illa fuit Thebani gloria civis,

Qui successorem castris exclusit et ultra

Legitimum tempus vetitos produxit honores,

Exemplo fortasse malo, si prava nepotum

Mens animusque foret ; sed tum reverentia legum,

Iudiciique metus patriae concessit amori.

Imposuit bello finem, Danaumque per urbes

Constituit dominas victa Lacedaemone Thebas.

Ergo recusandus labor ullus honosque gerenti

Rem bene praestantique viro non esse videtur.

Est tamen, est aliquis tibi suffragator honoris

Relligione fideque excellens ante legendus,

Cui velut innixus firmo consurgere trunco

Possis, atque leves omneis contemnere ventos.

Bellum est namque viris et crescere rebus honestis.                          [fol. A iiii r o ]

      “ Ipse vide, quo sis animo, qua mente capessas

 “ Publica. Saepe bonus petiit qui civis honorem,

“ Oblatum cepitve libens, corruptus adepto est.

“ Sit via plana licet facilisque adscensus in altum,

“ Difficile in summo pedibus consistere rectis.

“ Lubricus et partem locus est proclivis in omnem ;

“ Caligant in luce oculi nec ferre nitorem

“ Aut solis possunt radios ; magis optima quaeque

“ Ingenia esse solent obnoxia casibus istis.

“ Ut paulum se sustineant, post illa videbis

“ Alterius cadere impulsu ferrique deorsum.

“ Praeterea studium nulli satis, aut sua constat

“ Conditio : nunc his animus, nunc ducitur illis.

“ Semper et ulterius vani splendoris amore

“ Progreditur, semperque novas festinat ad artes.

“ Ante senex perfusa videt sua tempora canis

Supremumque instare diem, quam lassus eundi

Tandem fixa loco vestigia ponat in uno,

“ Quam secum statuat cuinam sese applicet arti.

“ Ut qui Daedalei conclusus carceris intra

“  Ancipites flexus indeprensosque viarum,

Hoc dubius modo carpit iter, modo nescius illud ;

Cumque diu multos errans confecerit orbes,

Huc sese referet, primum discesserat unde.

Tanquam aut Callipides, qui crura pedesque movendo

“ Assidue, nunquam tamen est procedere visus.

      Talis homo plerumque solet traducere vitam

Irrequietus, inops rerum quibus intus abundat,                                   [fol. A iiii vo]

Et posita ante oculos conquirens trans mare longe.

Erroris qui forte modum si fecerit usquam,

Atque habitare domi volet ambitione relicta,

At vicinus ei lites et bella movebit,

Et neque longa sinet cum dulcibus otia natis

Carpere. Sic nostra aut aliena peste gravamur.

“  Invidiae flamma est nulla vitabilis arte,

“ Nullis consiliis. Tantum illud, ne quid et ante,

“ Et post delatos ne quid peccemus honores,

“  Poscendum a superis, et nos pro parte virili

“ Nos toti debemus in hanc incumbere curam,

“ Praecipue nobis animos ne gratia turbet,

Alteriusve odium, ne verba minaeque potentum,

“ Neve preces, ne turpis avaro in iudice quaestus.

Quae mala iam multas verterunt funditus urbes,

Et vertent alias, nisi quis Deus exigit istos

“ Urbe foroque lupos, et pacem reddit ovili.

“  Sic facile eventus rerum quoscumque feremus,

Si pravi nullius erit mens conscia facti,

“  Si nostro neque partus erit neque perditus ullo

Dulcis honos vitio, si recte gessimus illum.

      Quominus ista mihi dudum promissa, laboro

Ut tandem veniant, et quae tu debita dicis.

Caetera nec vereor, tua ne levis acta retractes,

Aut nostri pertaesa vetes me longius ire,

Deiiciasve gradu, quo me paulo ante locasti.

Nota mihi tua summa fides, prudentia multis

Nota mihi rebus, nota est constantia morum.                                    [fol. B i ro]

Nemo tuas unquam verbis fallacibus aures

Delator, nemo simulatus cepit amicus.

Libertas urbana tibi iucundior omni

Obsequio ; semper facilis venientibus ad te,

Et comis, non blanda, gravis, non dura fuisti.

Scilicet adiutrix inopum, tu sola bonorum es

Perfugium ; tua sancta domus ; tibi regia circum

Mensa frequens hominum laudatis coetibus omnem,

Quam longa est, coenam vario sermone trahentum.

In medio regina sedes velut arbitra recte

Dictorum, aut pleni moderatrix una theatri,

Audis sermones, audis mala scripta poetae

Vel bona quae recitant ; et praemia dividis aequa

Omnibus, aut fratrem nunc maxima bella gerentem

Concilias potiora colentibus otia Musis.

      Sic bona communi vobis delata parente,

Sic ambo tenuistis, ut in te pacis amorem

Vulgo omnes, belli studium mirentur in illo,

Et dubitent hodie ne togae plus laudis an armis,

Nobilior lauri foliis hederane corona.

      Me parvum atque humilem, vix fa ma et nomine notum,

Iudicio surrexe tuo, dignumque tuarum

Esse habitum cura, longo iam tempore, rerum,

Quanti, virgo, putas, quantum mihi laudis ab illo

Accessisse die, quo me, regina, vocasti !

Nam si principibus placuisse quibuslibet, amplum et

Magnificum est. Quid ei, regis quae filia, Regis

Et soror est, quae tam reliquis et lumine mentis                                [fol. B i v o ]

Praestat et ingenii, quam luna minoribus astris ?

      Hoc magnum satis usque satis, nimiumque videri

Debuit ; hoc fretus contemnere caetera possum.


 

 

 

II, 9

 

Ad illustriss. principem Carolum Card. Lothar.

 


Si virtus et sola viris se forma probaret,                                               [p. 98]

Non ego nunc tanto studio tantisque fatigem

Te precibus. Sed nullae unquam sine dote puellae

Sat placuere viris. Duram male docta iuventus

Pauperiem refugit, tanquam exitiabile monstrum.

Interea sensim fragilis dilabitur aetas,

“ Et decus eripitur formae venientibus annis.

Hi sensus non tantum adeo fecere molestum

Me tibi, verum etiam regi regisque sorori.

Quid faciam ? Coner patrios evertere mores,

Atque indotatam laribus dimittere natam ?

Nemo domum traducat ! Agrestis denique factum

Et duri genitoris erit sine dote puellam

Adservare domi, et primum consumere florem.

Hoc prohibere malum meque his exolvere curis

Tu potes. « Ipse (inquis) morientum limina serva,

Et si cui belle minus accidet, ocyus ad nos

Mitte, vel ipse veni : mea, nec tibi gratia regis

Deerit, equo dum te praevertat nemo fugaci. »

Observare iubes lectum morientis et aegri,

Illi etiamque optare malum mortemque precari.

“Ut peream potius ! Nova res insuetaque nobis.

Quid, centum non esse putas quibus altius haeret

Ambitio, quibus haec sola est in pectore cura,

“ Centum qui pedibus meliores ? Adde, priorem

“ Excludit prava quod saepe novissimus arte,                                     [p. 99]

lmpensaque operaque amissis ille recedit.

Et fortuna meis semper contraria rebus,

Semper iniqua fuit. Iamque est, iam tertius annus,

In quem magnanimi regis promissa trahuntur.

      Ecce foro quidam veniens ocreatus in aulam,

Munera fert subito quae nec speraverat unquam.

Ac mihi tum, qui saepe alias, pudor obfuit. Ille

Turpibus assuetus lucris, nec turpe putavit

Eripere hanc devotam aliis, ut milvius, offam.

“ Difficile est sedare sitim atque explere forensem

Ingluviem, quam mos, quam nulla modestia, nullus

“ Sacrarum retinet legum metus. Accipe notam

Multis historiam, tibi non fortassis ; at audi.

Patrono delata hominis locupletis avaro est

Causa rei mediocris, et horis acta duabus

Accepit finem. Calido valdeque tumenti

Scutatos ter quinque reus porgebat ; at ille

Reiicit, haud tanto merces ea digna labore

Vociferans. Mittit famulum post prandia plenam

Qui nummis pateram, mandataque perferat illi,

Sumat ut ex magno, quantum videatur, acervo.

Laudat patronus mores animosque clientis,

Laudat opus paterae. Nanque illam ducta per omnem

Aurea vitis erat Bacchique iocantis imago.

Expectas etiam, seponere quid suus illi

Suaserit et quantum pudor ; auri quod fuit intus

Signati, pateramque simul capit ille nitentem,

Et vacuis servum manibus discedere iussit.

Illum afferre putas fidum potuisse clienti

Consilium, incoeptoque malae deducere causae ?

Quid si vel iudex sedeat, sumptusve regundis

Finibus interpres, communis et arbiter agri ?

Hunc iubeat lapides adducere, opinor, et illum ;

Deinde sibi solers addicat utrinque relictum.                                       [p. 100]

      Has sordeis, haec monstra Erebo nigrante remissa,

Di, prohibete sacris Astreae virginis aris.

Quo mea paupertas nullis polluta rapinis,

Puras munda manus, casti fidentius audet

Ora sacerdotis vultumque subire benigni

Principis, et dotem natis, alimenta parenti

Poscere, digna bonoque ac forti praemia cive,

Accensura animos aeternae laudis amore.


 

 

II, 10

 

Ad Franc. Olivarium, Franciae Cancellarium, post secessum

 


Vicit, Olivari, tua virtus saeva minacis                                                   [p. 100]

Spicula fortunae, quae nunc contenta supremo

Deiecisse gradu, teque expoliasse superbis

Fascibus, haud invita fruentem cernit avitis

Praediolis et longa manu pineta serentem.

Prima quidem species magnarum incognita rerum

Luminibus suevit tenebras offundere nostris ;

Post, ubi rem totam propius spectavimus, esse

Vel non quanta prius, vel non tam bella videtur.

Sic abit ille malus, qui nos deceperat, error.

Te vero quo quisque magis cognoverit intus,

Hoc magis atque magis mirabitur, omnia forti

Invictoque animo quae sunt humana ferentem,

Nec fractum adversis unquam, rebusve secundis

Elatum, vultu atque animo prope semper eodem.

Illa tacebuntur studiose tempora nobis,

Te rectore quibus florentem vidimus orbem.

At postquam divina suum te rura colonum

Aspiciunt, turbaque hominum coetuque relicto,

Hae latebrae dulces atque hi placuere recessus,

Quae tua vita fuit, quibus et quantisque referta                                 [p. 101]

Deliciis, non iis quae sunt in honore per urbem,

Perque domos celsas et picta palatia regum,

Sed quibus illa deum in terris cognata propago

Oblectare animos Saturno rege solebat ?

Mane sacer primum petitur locus, inde severis

Et gravibus studiis aliquot defungeris horas,

Protinus et viridi laetus spatiaris in horto,

Aut inter pineta, tuis quae consita longe

Excurrunt manibus, vel coniferas cyparissos,

Aut sacram Phoebo laurum, platanosque revisis

Socraticas, Musisque nemus Phoeboque dicatum.

Haec eadem studia atque iidem repetuntur amores

Coenato pransoque. Sed et celebratur honestis

Semper mensa frequens (ut agro nimis urbe remoto)

Hospitibus. Nihil est coena iucundius illa.

Tum qui sermones, quam dulcia verba sequuntur !

Nemo non melior, non doctior inde recedit.

Tale genus praestans et non imitabile vitae

Dulcis, Olivari, iam multos exigis annos,

Ut qui praetereant muros et limina villae

Ante tuae exclament : « O te, Francisce, beatum !

Solus enim solus scis vivere ; caetera tanquam

Caeca per obscuram gens noctis inambulat umbram. »

Te qui non norant prius, illi tempore sortem

Optavere tuam, quasi suavior esset in aula

Victus apud reges, quam rure domique paternae,

Cum bene morigeris natis et coniuge casta.

Atque illis istud possit fortasse videri,

Qui tantum servire genuque inflectere coram

Principibus didicere, quibus tulit improba certos

Ambitio sensus et libertatis amorem.

Tu vero tu liber in aula, liber in urbe

Vixisti semper, nec res fecere secundae

Maiores animos, nec deiecere sinistrae,                                              [p. 102]

Ut vetus assiduis exercita flatibus arbos

Ventorum, manet illa tamen nec sede movetur.

      Sunt alii qui perpetuo latuere, minores

Viribus atque animis, ausi contingere nunquam

Aut commune forum aut habitatas regibus aulas.

Ast alii vero, magna cum publica laude

Munera gessissent, casu hinc post forte repulsi

Continuo cecidere animis, et vivere ruri

Mortem suppliciumve sibi crudele putarunt.

Paucis vitae utrunque genus placuisse videmus ;

Pauci adeo aut scivere uti, aut voluere, duobus,

Exceptis Cyro Persarum rege, vel illis

Consulibus, curvo quos Roma vocavit aratro

Urbis ad imperium. Sed enim haec vix detulit ad nos

Fama vetus tantumque libris sunt nota legendis.

Nos vel apud regem hodie, vel in urbe foroque

Occupat ambitio, vel amor plus semper habendi.

Si revocas retrahisque domum generosus, ab ara

Idem coneris fugitivum avellere servum.

      Huic ego dem veniam nullum qui possidet agrum,

Nil habet aut ruri proprium, nec curat habere.

Non invitus enim caret hoc quod nesciit unquam,

Nec res ignotas potuit sprevisse videri.

Quid facias illis, qui villas, Iuppiter, altas

Aedificant caeloque ferunt, qui iugera pinguis

Mille soli includunt levibus vivaria cervis,

Quorum non privata putes, sed regia plane

Praedia, tam latis expandunt cornua fundis?

Haec illi cum tanta frui, cum talia possint,

Nunquam animum latere inducunt abscedere regis,

Tantus amor lucri, levis est tam fumus in aula

Vendibilis, tantoque paratur gratia quaestu

Immensas ad opes. Sed enim quis credere possit

Esse homines, claris etiam maioribus ortos,                                       [p. 103]

Usque adeo viles animi, ut tam pulchra deorum

Munera, terrarumque ipsius et aeris usum

Illos non pudeat tenui postponere lucro ?

Et iactant atavos, iactant praeclara suorum

Stemmata diis geniti superis, cum furta, rapinas

Admittant, et quae pudeat committere servos.

At ne prorsus inurbani videantur et omnis

Expertes rationis, in ultima tempora vitae

Haec provisa sibi veluti solatia dicunt,

Quandocunque domum se tempestatibus acti,

Aut referent ultro pertaesi regis et aulae.

Fac tamen ista cadant ut sunt praevisa, bonaque

Ad sedes venia liceat migrare paratas !

Sed canos hominum sibi quis promittere possit ?

Aut quis in effoeto et spoliato viribus olim

Corpore sensus erit, quam languidus et brevis usus ?

“ Stultum est praesentem cum possis carpere fructum,

In longam differre diem : mora temporis affert

“ Difficiles nodos et dura obstacula saepe.

      Aut querimur fructus producere culta minores,

Ipsum incusantes hodie caelumque solumque

Ingenteisque deos : nostra est sed maxima culpa !

Ut puer inviso non riserit ante parenti,

Ignoto nec ager domino ; seges ipsa magistrum

Plus amat et manibus versari gaudet honestis.

Quam melius fundum colere atque ornare paternum,

Quanvis exiguum fuerit, quam tendere fines

Ulterius semper fundumque annectere fundo !

Divitias immensus ager nimiasque potentis

Monstrat opes domini ; bene cultus at indicat artem

Ingeniumque viri, et maiorem fructibus aequat.

      Dic agedum, fructumne putas hunc esse bonorum,

Si multum late foecundi et fertilis agri

Possideas, multos habeas sub clave repostos                                     [p. 104]

Regis avi veteres aut patris imagine nummos ?

Non mage quam citharas coemat si nescius artis

Cantandi, clavoque emptas suspendat eburno ;

Vel libros habeat si nullum indoctus ad usum.

Tantalus hac dici possit ratione beatus.

Ignorare mihi quae sit tua cura videris,

Cuique rei bona tot cumules, quia nempe bonorum

Laus omnis soloque voluptas omnis in usu est.

 

     


 

II, 11

 

Ad Ioannem cardinalem Bellaium

 


Ergo tibi reditum, reditum persaepe roganti                                       [fol. 34 ro]

Fraternae fecere preces, iactataque vulgo

Morbi fama tui, et dubiae spes parva salutis.

Cuius quanta bonos omneis tum cura teneret,

Ostendere hominum plenae formidine mentes,

Et pavor, ut quisquis venisset nuncius urbe,

Totque data et promissa deorum munera templis.

Ipse etiam rex ipse tuos flevisse labores

Dicitur, et magnum vultu monstrasse dolorem.

Quae tamen ipsa tibi iamdudum cognita fama

Esse reor ; certe modo pernix missus in urbem

Nuncius ad vestras (puto) iam pervenerit aures,

Gaudia magna ferens tibi primum, deinde cohorti,

Quae longi socia exilii errorumque tuorum

Fida comes, tecum cupit in sua tecta reverti,

Tecum restitui patriis nunc sedibus optat,

Votivamque suo tabulam suspendere Mauro,

Mauro nervorum genuumque pedumque potenti.

      At te (quae retinere solent clarissima saepe

Ingenia) antiquis loca deformata ruinis,

Semirutae moles et tecta minantia casum,

Non urbs, verum urbis modo nomen, et illius umbra

Quae fuit, imperium quum totius orbis habebat,

Nunc triste exemplum semper mutabilis aevi,

Te ne, quaeso (inquam), ne longius ista morentur,

Quam quo metiri spatium hoc in tempore possis.

Spectatum satis, ac plus quam fortasse necesse

Est homini rerum prudenti. Ex ungue leonem.

Littora tu Campana iube pictasque valere

Baias, et calidis currentia flumina rivis,

Tum monumenta hodie villarum incognita nobis                 [fol. 34 vo]

Et sine nominibus, Crassi ditisve Luculli,

Nunc quoque vicinis etiam despecta colonis,

Et quorum magnam potuisti cernere partem.

Quae tamen, ut nunc sunt urbis labefacta beatae

Quondam divitias et opes ostendere possunt,

Sed quas te libri melius, quam saxa docebunt.

Atque utinam pernix aliquis tibi Pegasus esset,

Impositum placidis equitem qui molliter armis

Hic in conspectu nostro brevioribus horis

Sisteret, aut humeris consutas Daedalus alas

Aptaret, liquidoque praeiret in aere cursum.

      At quanquam tua sit mora nobis longa ferendo,

Et desiderium absentis producimus aegre,

Maturare tamen, non festinare memento,

Ne te (quod superi avertant) nil tale verentem

Lethifer autumnus funebribus implicet ulnis.

Abstineas etiam moneo nucibusque pirisque,                     

Arboribus quae poma ferunt, et dulcibus uvis.

Namque repentinae febres hic corpora vulgo

Corripiunt hominum, fluit inde iacentibus aegris

Turpiter, atque animam cum sanguine deiicit alvus.

Quae tamen (ut spero) veniens contagia frigus

Auferet, et coeli Borea spirante reducet

Temperiem clarosque dies noctesque serenas.

      Si nondum vires et pristina robora sentis,

Aut lectica viae mulis gestata laborem

Succussusque graves, aut navis operta levabit.

Protinus attigeris quam parvi flumina Reni,

Inde per effusas illo stagnante paludes

Eridanum Venetique sinus maria alta subibis,

Et multis late dominantem gentibus urbem

Europaque Asiaque, et vasti gurgite ponti.

Hic triduum pones, dum lustras omnia circum                                    [fol. 35 ro]

Urbis templa, domos, et publica tecta, forumque

Marci, et marmoreas Donati principis aedes,

Artifices liquidi (visu mirabile) vitri,

Necnon sexcentis instructum navibus omnique

Armorum genere et pictis navale carinis,

Centauro imprimis magni vectrice senatus.

Caetera sunt illo quae formosissima tractu

Oppida te poterunt non multos usque morari,

Quamvis multa, dies, nisi lenis devia Minci

Stagna lubet patriumque solum spectare Maronis,

Arcem et turrigerae fastigia celsa Cremonae,

Et deserta viris Pompeiae moenia laudis.

Haec te digressum Troiani Antenoris urbe

Ad laevam excipient sublimibus oppida muris.

Sed Vicentini colles et nigra placebunt

Vina magis, morusque per omnes plurima campos,

Nobilis antiquo necnon Verona theatro,

Armorumque potens et duri Brixia ferri,

Quaeque aliae recta occurrunt venientibus urbes.

Hinc Mediolanum, Vercellas, condita Gallis

Oppida praeteriens, positum in radicibus ipsis

Taurinum venies, ubi laetus magna videbis

Clarorum monumenta ducum, celebrata colonis

Aeque ac militibus defuncti nomina fratris,

Quem mors ante diem properato funere mersit.

Hic aliquot poteris tuto requiescere noctes,

Dum soleae pedibus clavique aptantur equorum.

      Namque ut scis, tibi ludus erit percurrere plana

Italiae, quantumque iacet latus inter utrumque,

In medio campi circum spatiantibus undis,

Quum sint egregiae dextra laevaque tot urbes,

Flumina tot pulchros subter labentia muros.

Adde lacus mensis obsonia larga ferentes,

Magnorumque onerum patienteis aequoris instar,                            [fol. 35 vo]

Hos circum densa vestitas arbore ripas,

Lauroque et myrto, et pomis quae Media misit.

Quae vero species agrorum, et quanta voluptas

Aspicere implexas contortis vitibus ulmos

Distantes paribus spatiis atque ordine certo,

Et medias inter segetes ; quae verius hortos

Uniusque hominis pomaria dicere possis.

Tantum seu Poenina paras, seu Graia redire

Per iuga, seu libuit per Coctia, nullus euntem

lmpediat casus, coeli vis nulla fatiget,

Ne glacies digitos, faciem ne frigus adurat,

Ne ventis adpulsa furentibus obruat ora

Conspectumque viae nix tollat equisque virisque,

Ut te post multos reducem tua patria menses

Accipiat laetis oculis et fronte serena,

Accipiat qui nunc patriae moderatur habenas

Erricus, pulsis rediens modo victor ab Anglis.

Interea totum Phoebe lustraverit orbem

Dum regi exponis longo res ordine gestas,

Quique status rerum praesens, qui deinde futurus,

Et quid consilii, quid opis res Itala poscat.

Ne tamen ausculta blandis sermonibus aulae,

Nec tua lethaeo perfundat tempora somno

Ambitio fallax, et honorum caeca cupido.

Sed fuge maturus Sirenum saxa, priusquam

Invidia flagres, quae regum semper amicos

Virtutemque petit sublimi in sede locatam.

      Non obscura sequor, tibi nec modo cognita primum :

Te multis fortuna modis exercuit ante,

Te capitis fecere tui discrimina cautum,

Et toties vario transmissa pericula casu.

Non iter ignotumve pererras littus ; eosdem

Ad scopulos haerere iterumque offendere turpe est.

Sed me stultus amor, me longius ire monendo                                   [fol. 36 ro]

lmpulit immemorem tua sit prudentia quanta.

Tu tamen hanc nimio veniam dabis aequus amori,

Teque domum referes, quo te venisse propinquis

Laetentur pagis, laetentur et urbibus omnes.

Quas, ubi fama tui reditus vulgata per agros

Circum omnes fuerit, credis mox affore turbas,

Quos et concursus hominum regionibus illis

Undique visendi studio ! Se quisque beatum

Crediderit, tua si conceditur ora tueri,

Si manibus summam dabitur contingere vestem,

Si premere et quae tu vestigia presseris ante.

Quid quum supplicibus fueris bona verba precatus

Intendens oculos et sanctam ad sidera dextram ?

Procumbent omnes velut aras ante deorum.

Iam neque mortales tangunt ea gaudia solos :

Ipsae etiam pecudes et bruta carentia sensu,

Ipsa mihi tellus ridereque prata videntur,

Et super aucta suas effundi flumina ripas.

      Sed propera, si vis extremos cernere ludos,

Quos tibi pro reditu foelici rustica pubes

Laeta facit. Vidi nihil ipse iocosius unquam.

Namque, ut praeteream scenam vilemque paratum,

Et longos Erebi dentes inhiantis apertis

Faucibus et mandentis adhuc spirantia membra,

Quae possint Fabio risumque movere Catoni,

Mira fuit persona gerentis cornua fronte

Luciferi, picti faciem carbonibus atris,

Volventis longae sinuosa volumina caudae ;

Qui procul ignivomo quoties emisit ab orco

Horrificum clamorem, et quo nemus omne propinquum

Insonuit, versaeque steterunt fluminis undae,

Omnibus it subito gelidus per tempora sudor,                     

Et metus effractis erumpat ut ille cathenis                                          [fol. 36 vo]

Continuoque domus Plutonia tota sequatur.

Parte alia posita videas in sede tyrannum

Addi vincla reis et verbera saeva iubentem,

Carnifices nudis quatientes flagra lacertis,

Haud fictos gemitus toto reddente theatro.

Caetera quae fiunt vel praesens ipse videbis,

Vel referent alii quum veneris. Interea tu

Adde gradum, pleni dum sicco pulvere campi,

Dum facilisque et plana via est, corrupta nec hymbri.

Iamque adeo iam tristis hiems abscondere soles

Incipit, et pluviis obnubilat aera ventis.

Sed provisa tibi lignorum copia magna est,

Quam modo Campanis advexit Matrona sylvis.

Tu ne ideo conversa feras vestigia retro,

Namque suas habet hic veneres locus omnibus anni

Temporibus, suaque est hiberno gratia coelo.

Haud facile in terris alia regione locorum

Tot simul invenias et commoda tanta, quot uno

Et quam multa loco tibi sese uberrima fundent.

Hic securus eris, quae procreat aula, malorum,

Vitabis maledicta hominum linguasque nocentes.

Vitabis duplex studium geminumque laborem

Mane salutandi, seu reddis laetus amicis,

Seu capis invitus quos detulit alter honores.

Hic aliis quae multa locis cogare tueri,

Nulla tibi stomachum prorsus conspecta movebunt,

Nil dirum, nil triste tuas referetur ad aures.

Et quoniam sylvaeque placent tacitique recessus,

Nec tamen humano convictu durus abhorres,

Hic utrumque locus dederit, sic urbe remotus

Ut quoties libeat possis cum civibus una

Esse tuis spatio unius non amplius horae,

Seu veniunt ad te, seu tu contendis ad illos.                                        [fol. 37 ro]

Hic melius sacra nemorum spatiabere in umbra,

Mollibus in pratis, viridisque in margine ripae ;

Hic versus facies Musis et Apolline dignos.

Vives ipse tibi, incipies aut vivere primum,

Regibus Assyriis foelicior, et bona carpes

Hortorum nemorumque et ruris opima beati ;

Qua rex cunque die, quoquo vocet, ire paratus,

Semper ut exspectat qui signum ad prelia miles.

Hic quibus ipse voles, et quando, frueris amicis,

Me simul atque aliis, me plus tamen omnibus uno.


 

 

II, 12

 

Ad P. Crassinum, doctissimum senatorem

 


Quicquid ubique latet nummorum, quicquid ubique est                    [p. 110]

Argenti, quicquid gemmarum, quidquid et auri,

Nobis eripiunt crudelis tempora belli.

Materia sic flagitii luxusque remota,

Ponimus inviti quod erat virtutis amore

Ponendum multo prius et ratione magistra.

At cum fortis agros miles populatur et urbem

Castra movet propius, quae tum trepidatio matrum !

Lymphatae cursant circum delubra frequentes,

Atque deos poscunt irataque numina pacem.

I psae quin etiam tumidae successibus ante,

Incipiunt reliquis uti cum civibus aequo

Iure potestates, et non contemnere sortem

Plebis, et humanos communes ducere casus,

Et donis placare deos, et poscere pacem,                                           [p. 111]

Seque etiam magnis humiles obstringere votis.

Sic metus et dubiis incerta pericula rebus

Consternunt animos quantumlibet ante superbos,

Et mortis memores faciunt cultusque deorum.

      Ergo pace fuit nunquam minus utile bellum,

Plusque libidinibus prodest vis illa regendis

Quam verba et ratio, quam Cincia et Oppia leges ;

Ut fracto quem navigio fortuna redegit

Ad peram et baculum, sapere is tum denique coepit;

Cuius item fauces oppressit copia rerum,

Restrictae laxant epulaeque cibique negati ;

Et quae non aliter curari livida possunt,

Saepe reciduntur candentibus ulcera lamnis ;

Et rapido nimiam segetis depascimus igne

Luxuriem. Quod si meliores reddere nostros

Bella solent animos et relligionis amantes,

Quid tam funestis ac diris vocibus arma

Prosequimur, nobis quae saepe fuere saluti ?

Iam nostras quoties aut densa grandine nimbus

Contrivit segetes, dedit aut subversa ruinam

Facta labe domus, demersave puppis in alto est,

Extulimus quoties dilecti funus amici,

Haec accepta deis incommoda ferre solemus,

Ac nos supplicia iis meritos graviora fatentes

Subiicimus capita et grates exolvimus aequi .

Cur etiam non bella moveri numine divum,

Cur non bella geri dicas, utque optima nobis

Immitti a superis, quanvis alia esse videntur ?

Nanque deis magnae cum sint mortalia curae,

Cum nos aspiciant, cum salvos esse laborent,

Et dare quae nobis sint optima credere par est.

At bona pars hominum caecis offusa tenebris,

Multa deos iniusta rogat, contraria rebus

Multa suis, studium populi vel regis, honores,                                    [p. 112]

Divitias, et quae bona vulgus caetera ducit.

Quae cum nactus erit, subit ingens turba malorum,

Invidia, et pressis armata calumnia telis.

Tum delator atrox cum falsis testibus, illi

Iudicium capitis litemque intendit acerbam,

Corruptus iudex sedet, ambitiosus, avarus.

Quid faciat, nisi se gladio laqueove tyrannis

Eripit, et mortem deludit morte priori ?

At Deus errorem hunc hominum miseratus ab alto,

Multa forent ipsi quae perniciosa roganti

Saepe negat, quaedam tribuit nolentibus aegris,

Prima tetra quidem specie, mox laeta futura ;

Carbones ac cum rutilos flammamque micantem

Poscenti nutrix puero materve negavit,

Aut apii viridis calicem porrexit amarum,

Crudelis nimium videatur et aspera nato,

Non aliis ; quin imo si vitiosa petenti

Annuerit, merito crudelem dicere possis.

      Nobis et requies et pacis nomen in ore est

Semper : eo sermone deum contundimus aures,

Scilicet ut plenis secura mente fruamur

Deliciis, ne quisve mali metus otia turbet.

      Nunc mala quae nobis veniunt pacemque sequuntur

Accipe : luxuries, ingens et copia rerum ;

Adde voluptatum species, et turpia mille

Dedecora : effuso nuptae viduaeque pudore,

Et quae clausa domi melius se virgo teneret,

Intempestivis convivia circuit horis.

Ludus iners, molles alieno tempore somni ;

Hinc et adulteria, et soboles mentita parenti,

Insitus et veris alienus stirpibus haeres,

Continuo rixae innumerae, discordia, lites,

Iudicium, testis, delator, vultus avari

Iudicis, eiectique bonis sine crimine cives                                            [p. 113]

Cum probro atque ignominia sunt ; omnibus istis

Eripiunt te bella malis, nec quae mala secum

Apportant, aequanda bonis potioribus istis,

Quae neque tempestas, nec saevus ademerit hostis.

      At bellum exitio multis fuit urbibus olim,

Et fuerit. Quid si nec semper inutile nobis

Exitium, et morti succumbere praestat honestae

Quam longam et turpem cum probro ducere vitam ?


 

 

II, 13

 

De Meti urbe capta

 


Ergo militibus tandem Mavortia nostris                                                [fol. a ii ro]

Concessit belli veterem Germania laudem.

Vicimus, o cives, et quae gens vincula nobis

Saeva minabatur, castris exuta relictis,

Aut turpi se prona fugae dedit, inquesepulta

Corpora per campos sociorum multa reliquit,

Aut captiva suis accepit vincula dextris.

Parva manus iunctas animis (quis credere possit ?)

Totius Europae simul uno tempore vireis

Sustinuit, fastusque superbos gentis I berae

Contudit et toties assuetum vincere regem.

Qui properans ultum sua probra recentia, pubem

Francorum oppidulo clausam speraverat armis

Posse capi, reliquum mox spe complexus inani

Imperium. Sed eo sene iam Fortuna relicto

Transiit ad iuvenem regem, seu nescia certo

Stare loco, seu laudis amans surgentis in altum.

      Ergo nunc placidam regi parere Mosellam                     

Cernimus, et campos Lothari nomine dictos.                                      [fol. a ii vo ]

Rhenus et ipse pater victori brachia tendit,

Ascribique libens antiquis finibus optat.

      Scilicet hoc fatale solum tibi, Carle, tuoque

Nuper avo, Deus has prohibet contingere terras.

Audax ille, sedens ad parvi moenia Nanci,

Et decus et vitam certamine perdidit uno.

      Tu decus et partos multo sudore triumphos

Unius effudisti amens sub moenibus urbis.

Forsitan et mediis vitam positurus in agris,

Ni conversa retro vestigia, Carle, tulisses.

Ipsa duos tellus eiusdem stirpis alumnos

Belli ductores, rarum decus extulit aevi

Quemque sui, patriae quibus est data cura tuendae.

      Illum Sicaniae regem, qui robore nostrum

Confidens equitum sociis adiutus et armis,

Burgundae contrivit opes ac nomina gentis.

      Hic vero qui nunc Metensi fortis in agro

Fulminat, Hispanasque phalanges moenibus egit

Praecipites, turpique fuga dare terga coegit,

Militat auspiciis Errici regis. Utrique

Debita laus ; maior sed enim de Caesare victo.

      Ecce autem sublimis equo, spoliisque superbus

Caesaris, ingreditur iuvenis, quem Gallica turma

Nobilium sequitur paribusque exercitus armis,

Et captas aquilas minioque rubentia regi

Signa refert. Manibus date, cives, lilia plenis,

Et lauroque apioque implexas ferte coronas.

      Qualis erat nigris rediit cum victor ab Indis                                    [fol. a iii r o ]

Liber agens longum quacunque incederet agmen ;

Qualis et occiso lethali vulnere monstro

Theseus est quondam patrias invectus Athenas ;

Qualis mentiti spoliis oneratus Achilli

Priamides Phrygiam se rettulit Hector in urbem ;

Talem defensa patria Francique vetustis

Finibus imperii reducem te maximus ultro

Accipit Erricus, Respublica tota salutat,

Otiaque et vitam tibi se debere fatetur.

      Vos etiam tanti socios comitesque laboris,

Vos quibus appellem post tot pulcherrima facta

Nominibus ? Quorum virtuti Graecia nullum

Par habet exemplum, Romana potentia nullum.

Non ego contulerim legionum Martia vobis

Agmina, non sacram Thebana gente cohortem,

Et quibus argento fulgentia scuta fuere.

Quis populus posthac, quae vestros natio vultus

Sustineat ? Quae gens belli se comparet arte ?

      Tu vero quem tot cumulat fortuna triumphis,

Ipsa quot in parteis varias Europa secatur,

Cui decus est duplex pulso bis Caesare partum,

Disce modum servare, alieno disce periclo.

Disce cupidinibus certos praescribere fineis,

Et servatoris potius nomenque parentis

Plebis ama, quam vel domini vel regis acerbi ;

Nam fuit exitio multis hoc regibus olim

Caesaribusque ; fuit prius illud saepe saluti.

Nulla magis populis externos praelia reges                                          [fol. a iii vo]

Commendant, quam cum monstraverit exitus illos,

Nec rem principio, nec opes quaesisse, nec ulla

Imperia, obducto simulatis artibus hamo ;

Tantum sponte sua et verae virtutis amore

Ductos auxilio voluisse opibusque iuvare,

Quos vis servitio pressos aliena teneret.

Nec generi humano contingere gratius ullum

“ Munus libertate potest. Quo Graecia plausu,

Et qua laetitia, praeconis verba Latini

Excepit, patriis cum vivere legibus omne

Aevum, tanquam missa manu longoque soluta

Servitio iussa est ? Tanto clamore volantes

Praeter aves subito ad terram cecidisse feruntur.

Atque ea gens affecta recenti munere tanto,

Nonne fuit citius vitam positura iubente

Consule, quam nummum postquam provincia facta est ?

Quid Rhodiique aliique ? Omnes in foedere malunt

Vivere, quam dominis stipendia solvere victi.

His tanquam gradibus popularis gratia multos

Forteis saepe viros evexit ad aethera Divum

Aeternasque domos, et coeli in parte locavit.

Thesea quid memorem ? Quid sacras Herculis aras ?

Quique in morte alii numeros auxere deorum ?

      Diis merito grates referendae, qui tibi mentem

Hanc dederint, levia ut malles et mitia semper

Imperia, et sancti regnares more parentis

Sedibus in patriis ; aliena vel extera non tam

Subiicere optaresque tuis accedere regnis,                                         [fol. a iiii ro]

Quam prohibere malis et certa pace tueri.

Pro quo divinos vivo sacravit honores

Parma tibi, diris ereptaque Sena tyrannis.

Et modo libertate data quae nesciit uti,

Poscit opem supplex iterum Germania, poscunt

Italiae profugis viduatae civibus urbes.

Unde tuae nova mox succrescat laurea fronti,

Et dicat soboles quondam ventura nepotum :

« Hic rex legitimus Francorum non tulit aegre

Vicinos populos in libertate manere ;

Quinetiam oppressos adiuvit milite et armis ;

Atque illi tantis merces amplissima semper

Pro meritis est visa piis in mentibus haerens

Gratia, quae magni merces est vera laboris. »


 

 

II, 14

 

Ad Henricum II

 


I felix, quo te tua, regum maxime, virtus                               [p. 117]

Et fortuna vocat, Mosam, Scaldemque Sabimque

Inter, ad extremas Batavorum littoris oras,

Ereptos priscis repetitum regibus agros.

I felix, quo te veterani militis ardor,

Quo tua mens invicta rapit, Belgamque rebellem

Conatum male se iustis subducere regnis

Coge, recusantem Gallorum antiqua subire

Imperia et dominos tectis inducere Celtas,

Quem neque bellipotens nuper Germania texit,

Nec qui perpetuo Germanos limite Rhenus

Separat a Gallis. Tantum conspecta pavorem

Omnibus Alsatum populis tua signa dedere.

Ille fuga rediens post paulo venit ad urbem

Claram olim imperiis regnatricemque Mosellae.

Unde iterum, amissa media plus parte suorum,

Fugit. At innumeras equitum peditumque cohortes

Secum iratus agens speraverat impete primo

Conscensurum urbis muros et tecta daturum

Ignibus. O falsas hominum spes absque deorum

Auxilio  ! Stetit ille suis modo viribus. At tu

Arma capis ponisque deis authoribus arma.

Tu quoties exire tibi est ad bella necesse,

Mane deum sanctas supplex procumbis ad aras ;

Votaque pro nobis, pro finibus atque salute

Concipis imperii, summissa deinde precatus

Voce deos, sic te contingat numine dextro

Incolumes socios omnemque reducere pubem.

Ergo benigna favent tibi sidera. Nullus eunteis

Ante duces primumque morari exercitus agmen,

Nulla manus potuit. Sed apertis oppida portis                                    [p. 118]

Accepere tuos. Quae (si mens recta fuisset

Hostibus) expugnare decem vix mensibus ulli

Mortales valeant. Turbatis pergite Belgis,

Dii, tales animos talemque immittere mentem.

      At regina novam quae nuper struxerat urbem,

Quos super amissa gemitus, quas illa querelas

Sparsa comam et pugnis concusso pectore fundet  !

Tu vero, nostri pars maxima roboris, urge

Perculsos, Errice, et iam fugientibus insta.

En fatis promissa tibi victoria. Si nec

Stellas sustinuere minoraque lumina, solem

Non (mihi crede) ferent, non haec lectissima gentis

Robora, quae fido circunstant agmine regem.

Vinces, dum caelo tribues non invidus author

Vincendi causas. Dum quae geris omnia, magnis

Diis accepta feres. Ipsosque fatebere solos

Et pugnare deos, pugnando et vincere solos,

Teque manus illis tantum praebere ministras.


 

 

II, 15

 

Ad Margaritam regis sororem

 


Est illud quod saepe queri magnosque solemus                                  [p. 118]

Accusare deos, stultis longissima vitae

Concedi spatia et quorum nil vivere prorsus

Intersit, natos ad commoda publica cives

In medio plerumque diem finire supremum

Vitae curriculo, ferme canescere nunquam,

Ac si huius pertaesa loci, pertaesa malorum,

Quamprimum hinc alio cupiat concedere virtus,

Aut Deus invideat miseris praestantia terris

Ingenia et malit praesentibus ipse fruisci.

“ Sed quaecumque tamen causa est, non gloria nobis,                     [p. 119]

“ Non aurum, non divitiae, non celsa potestas,

“Non quae istis melior sapientia prorogat annos.

Lex et conditio moriendi est omnibus una.

Atque illi superum gaudent accumbere mensis,

Et desideriumque bonis luctumque relinquunt.

Maxima pars hominum sed enim sua commoda luget.

Nec vero audire est alias in funere voces :

« Hem quid agam ? Quo me miserum fortuna redegit ?

Ad quem confugiam tali privatus amico ?

Ille suis opibus me sustentabat egenum,

Illius ambitio mea pennis alta petebat.

Ille meas secum moriens spes abstulit omnes. »

“ Talia commemorant. At simplex nudaque virtus

“ Effertur siccis oculis, et honore sepulchri

“  Sola caret. Paucis quoniam respublica cordi :

“ Et sua posse putant salva atque integra manere

“ Eversis adeo communibus. O mala rerum

Dissidia ! O falsis imbutaque pectora nugis !

Tu, minor est si facta vel uno res tua nummo,

Exclamas totamque reples clamoribus urbem :

« Ut subversa cadat respublica funditus omnis

Relligione patrum, nihil ad me pertinet », inquis.

Non sic, non, in morte Cati, sic regia virgo,

Cuius et ingenium vivi dilexerat ante

Et vitam et mores, et dulcia verba loquentis.

Post etiam lacrymis oneravit lumine cassum,

Nec quondam exstinctum flevit magis ulla parentem

Filia, nec plures emisit ad astra querelas.

Quae tanti gemitus fuerit tantique doloris

Causa vides, et quid virgo speraret ab illo,

Quidve dolens inopis mortem lugeret amici.

Nota recensque viri virtus, quem numina caeli

Non sivere diu vestigia figere terris.

At veri luctus et honesti prodidit illa                                                      [p. 120]

Omnibus exemplum, quid amici in morte dolere,

Quas res et sapiens in damnis ponere solas,

Et quibus amissis debet communiter angi.

      Pone tuas, virgo, lacrymas, suspiria tolle.

Non mors atra Catum, non impia Parca peremit.

Vivit adhuc vivetque aeternum, et, nubibus ipsis

Altior, in caelo meliores transigit annos.

      Quo, Pater, o utinam tua per vestigia cursum

Dirigere, atque iisdem liceat considere tectis !


 

 

II, 16

 

Ad Lancelotum Carlum episc. Rhegiensem

 


Ibis, amice, tuo regi comes, ibis inermis                                               [p. 120]

Inter et armatos et spicula saeva ferentes,

Instructus calamo scribendis versibus apto,

Egregius vates perhibetur ut Ennius olim

Scipiadam fortem Romana in castra sequutus.

Nec cantare ducis continget facta minoris,

Cinget honoratam brevior nec laurea frontem.

Sed fuge tu gladios, moneo, fuge cautus lberi

Militis insidias ; nam tristi saepe ruina

Imbelles fortuna premit contraria belli,

Et Mars carminibus nescit mansuescere vatum.

Saepe iacet media vates ignotus arena,

Non potis ipse suo cineri superaddere carmen.

Pierides illum Nymphae flevere sub antris,

Et iuga Parnassi raucis gemuere querelis.

      Nunc omnis belli studiis excita iuventus

Arma parat, galeas, et equos, tentoria, currus.

At tibi ne desit librorum magna bonorum

Copia ; neve domi, dulcis solatia vitae,

Moeoniden, Flaccum doctumve relinque Maronem.                         [p. 121]

Magna tibi veniet bello seu pace voluptas,

Magnum, crede mihi, capies solamen ab illis.

Rex Macedo nova quotidie quum bella moveret,

Illecto nunquam somnum repetebat Homero.

Et Brutus Polybi secura mente legebat

Historiam, certus discriminis usque futuri.

Et Cato Romanis cum iam diffideret armis,

Ad divina tamen confugit scripta Platonis;

Quae relegens casus cum se firmasset in omnes,

Egregia praesens vitavit morte periclum.

Iam decus hoc nobis qui regni in sede reliquit,

Nobilium pueros virtutem artesque doceri

Instituit, iunctis vis esset ut insita maior

Consiliis. Aliena movent exempla, legendo

Quae quisque in patria vivens, quae gesserit extra,

Quosque pares laudum meritis accepit honores.

Multa quoque et veterum belli praecepta gerendi

Utiliter sapiens ad nostros transferet usus.

Nonne vides quanto meliores protulit aetas

Nostra viros, ex quo mediis sapientia castris

Coepta coli studiumque librorum miscuit armis

Miles, ut insidias astutus vertat in hostem,

Ut, quoties opus est, in aperta pericula currat ?

      Sunt tamen et qui non dubitent contendere vulgo

Doctrina molles animos et corpora reddi,

Indoctos, quibus ingenium est agreste ferumque,

Acrius irasci et tractare ferocius arma.

Ut quem lactantis deprensum forte leaenae

Venator catulum docuit iam tempore longo

Imperio parere manumque subire magistri,

Non possis aequare animis et viribus illi,

Quem mater pavit furtis et caede ferarum

Montibus in Libycis. Sed enim mens optima longe

Pars hominis ; qua fretus, inermi corpore cum sit               [p. 122]

Invalidoque, tamen late dominatur, et unus

Cuncta regit toto quae sunt animantia mundo,

Et viget ingenium per se sine viribus ; expers

Consilii vis mole sua ruit et male perdit

Incautos, ut aper recto in venabula cursu

Fertur et obiectum capit intra viscera ferrum,

Laevus quod poterat nullo vitare labore.

Adde quod adversis animus nec frangitur ullis

Casibus, et quanvis superato corpore, quanvis

Obstricto, tamen invictus liberque manebit.

Idcirco quoties ex una parte fuere

Vires, consilium ex alia, plerunque revicta est

Pars, quae fulta suo fidebat robore tantum.

Ast ea iuncta duo quo non pervadere possunt ?

Ut navis bene firma bono ducente magistro

Spernit et lonios fluctus et Iapyga ventum ;

Amisso rectore diu iactata per undas

Tandem illisa vadis scopulove impacta fatiscit.

      Ergo dux neque fortis erit, neque miles honoris

Veri sat cupidus, cui non sit nota vetustas.

Et quibus in caelum meritis ascendere magnus

Alcides potuit ? Quae vis ea tanta, quid artis

Consiliive fuit, victrix ut Graecia parva

Exiguaque manu totum pervaderet orbem,

Quid tantum Graecus, quid tantum Barbarus hostis

Fulgentes aquilas Romana tremisceret arma ?

Quod si praesidiis sine talibus, absque magistro,

Hanc alicui mentem dederit natura vel usus,

Sponte sua prudens loca possit idonea castris

Deligere, et structas acies producere vallo,

Expugnare urbes, patriae defendere muros,

Omne ducis demum generosi munus obire,

Eximium hunc par est et amicum credere divis.

Pauci adeo potuere. Sed iidem fortius illi                              [p. 123]

Bella gerant, pulchras iunxissent Palladis artes.

Iratum viden ut faciat Martemque furentem

Maeonides, contra sedata mente Minervam ?

Ambos praestantes animis, verum tamen illum

Expertem rationis, euntem more ferarum

Ad pugnam ; huic tristes sapientia temperat iras.

Hac nostram vates expressit imagine vitam.

Doctus ab indocto tantum differre putatur,

Quantum distat homo brutis, spirantia quantum

Stipitibus duris et marmore. Dic age, formam

Tu Niobes malis, an quam mutata figuram

Accepit lapidis ? Malis immunda luto sus

Versari, ut quondam sociis evenit Ulyssi,

An proprium retinere decus formamque virilem ?

Credo illud Gryllo aut Epicuro posse probari,

Non tibi, qui vafri sensus imitaris Ulyssi,

Non mihi, Palladia qui tam delector oliva,

Ut iubeam quercus apioque valere coronas.


 

 

 

II, 17

 

Ad Salmonium Macrinum

 


Pauperies semper miseros inimica poetas                                           [p. 123]

Insequitur, nec scripta fere ullis ulla leguntur

Carmina divitibus. Nam mollis inersque voluptas

Cui non est potior scribendi visa labore ?

Hinc quoque ludibrium et contemptus nascitur artis ;

Nec tamen interea sua pauper carmina vates

Vendere, nec blandus circum strepere ostia cessat

Nobilium, et prohibere suis a faucibus atram

Obscoenamque famem. Quid enim, quid speret ab illis

Amplius ? O meritis impar sed gratia tantis  !

O nimium vili munus mercede repensum  !

Idcirco nostra sunt pauci aetate poetae.

Nam rerum despecta velit quis discere magno                                   [p. 124]

Cum sumptu studioque, vel in re ponere parva

Et tenui tantum curarum, nullus ut inde

Fructus et utilitas capiatur fine supremo ?

Quot vati periere dies ! Quot tempora et horae

Dum rudis excolitur magno conamine versus   !

Posthabuit levibus privata negotia ludis,

Publica posthabuit. Pretiosi ut deinde repertor

Thesauri quondam, properat dispergere nugas.

At quotus in populo recitanti praebuit aurem ?

Tam malus est iudex alieni quisque laboris,

Seu mala mens rectum, seu livor et impedit ira

Iudicium, seu tota magis res esse videtur

Futilis, experiente viro nec digna vel acri.

Ergo stultitiae non est mediocris in arte

Difficili magnique operis consumere primum

Aetatis florem melioraque tempora vitae,

Ut labor exhaustus nulla mercede levetur

Posteriore, senemque premant incommoda vatem,

Extrema quae sentit iners aetate senectus.

Atque illud memini puero mihi dicere patrem

Saepius, et nimia revocare cupidine versus

Scribendi ; simul innumeros monstrare poetas

Abiectos inopesque, sua nullius in urbe

Nominis. Ergo umbra nemorum Musisque valere

Iussis, ad sacras compendia maxima leges

Convertor lucemque fori. Plus hinc quoque laudis

Quam lucri tria continuo per lustra relatum,

Vel quia turpe foro quaesitas esse putavi

Divitias positamque ab avaro iudice mensam,

Vel quia naturae mala frustra pellere tentes,

Nec possit nascens ita se mutare poeta,

Ut non perpetuo miserum comitetur egestas.

 

 



II, 18

 

Ad Carolum Marilliacum, Archiepiscopum Viennensem, et Regis in sacro consistorio consiliarium

 


Certe ut difficile est duris assuescere rebus,                                        [p. 125]

Sic quoque difficile est assueta relinquere, quanvis

Tristia principio, quamvis sint dura ferendo.

Emollit quae longa dies, et mitigat usus.

      Ne desint exempla, vides ut regia fervet

Nobilium gregibus, locupletumque aeris et auri.

Omnes hi regem assidue vel regis amicos

Et cum bruma gelu riget, et cum Sirius ardet,

Sive dies aperit, seu nox tegit horrida campos,

Per maria et terras, montesque et plana sequuntur.

Excipit agrestis domus illos paupere tecto,

Quae fuerat prius immundis habitatio porcis,

Lanigero stabulum pecori, stabulumque iuvencis.

Sternitur omne solum stipulis, ibi corpora fessi

Deponunt ; aut, cum melior fortuna, sub uno

Saepe decem videas aut plura cubilia tecto.

Iam quae sollicitat surgentem cura priusquam

Luceat, ut bene mane potentis limen amici

Ventitet, ante aliosque ferat referatque salutem ?

Inde novae rodunt intus praecordia curae,

Latrantisque malum stomachi, nec prandia certa,

Infelix cibus et dubiae spes anxia coenae.

Omnes hi laxe possint habitare, domi si

Esse velint, propria possint discumbere mensa,

Stipati famulis servorumque agmine longo,

Ad multumque diem producta stertere nocte.

At mala sustineant cum plurima, si tamen aulae

Ingressu prohibes longeque facessere cogis,

Exilium ducant patrios remeare penates.

Usque adeo magnum est paulatim assuescere rebus.                       [p. 126]

Forsitan iis constet ratio, certaeque manendi

Causae : « Splendor, honos, regum quoque gratia, nobis

Utilis, et nostris (cum postulat usus) amicis. »

Utilis in commune, vacat si cultus avara

Ambitione, vacat si nugis et sine fuco est,

Et regum monitis veracibus instruit aures.

      N unc sequere, inque forum mecum descende ; videbis

Iucundum nil, suave nihil, nil denique gratum,

Nil, possis quo perpetuos lenire labores.

Saepe tibi glebae de cespite nascitur ingens

Lis cum vicino, cum affinibus atque propinquis,

Aut alia de re minima. Quid deinde sequetur ?

Deseris infelix patriam, cum coniuge, dulces

Deseris infelix natos adeundus in urbem

Praetor. Ibi tristis vultus cauponis avari,

Triste supercilium domini legesque ferendae.

Inde tibi circum vicos, atque ostia circum

Cursandum, nomen cuiusque domusque notanda.

Cognitor hisce locis habitat, curator in illis,

Iudicibus centum regio non una domusque

Omnibus incolitur ; variis e partibus urbis

Conveniunt ; non una forum via ducit. Ad illum

Ista dum properas, alia se proripit ille.

Omnibus haud certe facile est occurrere eodem

Tempore. Quod nisi tarda foro vestigia profers,

Et longe praecedis, inanis cura laborque

Sit tuus, in tanta iuvenumque senumque caterva

Quae summos vesana gradus insedit et imos.

Vestibulum, atque omnem (quam longa est) occupat aulam.

      Quid, cum instas, alii ? Vel cum adversarius urget,

Qui labor et sudor, quae sollicitudo parandis

Omnibus ad pugnam dubia de lite futuram ?

      Quid cum praeco reos citat, aut cum sedibus omneis

Surrexere suis, et facto fine loquendi                                                   [p. 127]

Contulerint capita ? O qui tum, luppiter, aestus,

Qui timor est animis, trepidatio quanta reorum !

      Cum vero Praetor pronuntiat, en tibi fulmen,

Condit se media in turba miser usque pudore

Et damno affectus, malefidaque septa reliquit.

      Vincere sed pulchrum est, siquidem victoria finem

Adferat aerumnis. Quid enim si vincis, eritque                    

Cum vetulo nebulone tibi res ? Continuo lis

Excipiet litem nova, deteriorque priore.

Provocat, appellat, Praetoris cognitionem

Postulat ; arguitur vel denique iudicis error.

Commutat faciem, vertit se in mille figuras,

Frustrandoque diu victorem eludit inanem.

Nam male divitiis infirma repugnat egestas,

Et veteratorum technis inscitia iuris.

Accedit curis animi iactura bonorum ;

Innumeri medio pascendi tempore corvi,

Victus cum victore simul spoliatus uterque,

Tota Palatinis cedunt patrimonia fiscis.

Hic finis liteis et amantis iurgia : nudus

Exeat ut plena quo venerat ante crumena.

      Ergo qui fieri dicemus, ut attigit urbem

Qui semel, inque foro liteis intendit acerbas,

Non magis inde abigi quam musca a dulcibus uvis

Possit, vel tepidae canis a nidore culinae ?

Nemo suum iactat, nisi spe meliore tenetur,

Et maiore putat pensare incommoda lucro.

Haec ratio merceis oriente in sole petendi,

Trans maria et pontum magno discrimine vitae.

Haec quoque militibus nostris, quos sola cupido

Maioris praedae, non gloria, ducit in hostem.

      Hi possint aliquid forsan sperare priusquam

Decernat Praetor ; post desperatio sola

Restitit. At vero (dictu mirabile) caecis                                                 [p. 128]

Mentibus irrepit minime sperata voluptas.

      Vidi ego permultas et bello et pace coronas

Ante quidem meritum, sic primo absistere cursu

Oblitum tanti decoris, quasi natus in illis

Sordibus, et semper sub regibus ante fuisset

Marmoreas cernis quos supra stare columnas ;

Atque alii fractis media ad subsellia rebus

Dant aliis operas alienaque munera curant.

      Ergo est nescio quid tectum penitusque retrusum

Omnibus in studiis, quod nos alit atque retentat.

In summa studium in primis tibi delige et artem,

Quamque viam insistas toto post tempore vitae,

Herculis exemplo quondam meliora sequuti.

Nam retro post ferre pedem conabere frustra,

Et consueta diu non a equa mente relinques.


 

 

II, 19

 

Ad illustrissimum principem Carolum Cardinalem Lotharingum in P. Ronsardi commendationem

 


Quam facile in multis antiqui norat Homeri                                         [p. 128]

Carmen Aristarchus, missum simul ore fuisset,

Tam cito cognosces, ac nullo pene labore

Cuius et hoc sit vatis opus. Nempe illius omneis

Qui veteres unus scribendi laude poetas

Aequavit, dubiamque facit tibi, Mantua, palmam.

      Aspice, quam se tollit humo, quamque arduus altum

Fert caelo caput, et clara inter sidera condit ;

Quos, ubi saeva canit magnorum praelia regum,

Dat sonitus ; quae verba ruit, vel fulminis instar,

Vel torrentis aquae ; quantas e divite vena

Fundit opes ; quam mox fertur sedatus et ore

Composito memorat iucundae tempora pacis,                                  [p. 129]

Et quibus auxiliis, quo sit respublica more,

Gesta domi, laudemque togae fulgentibus armis

Comparat, et pulchris linguae mel suave triumphis.

      Iamque tui dotes animi quam sedulus omneis

Exequitur, quaeque hoc bissenos rege per annos

Gesseris, incipiens a primo flore iuventae ;

Ut nunc implicitum bellis, quae maxima nostrum

Circunstant regem, necdum satis unde tuentem

Solvere militibus stipendia possit avaris,

Expedias, lingua varios et moribus, absque

Seditione regas eadem intra castra maniplos.

      Sic velut in tabula non (Carole) pictus Apellis

Parrhasiive manu es, sed nobilis arte poetae,

Et calamo vatum nulli cedente priorum,

Ut quoties haerebis imagine fixus in illa,

Non solum oblectere bonis tibi munere divum

Concessis, sed durus et asper censor, in horas

Sis memor, inque dies, a te (non credulus) ipso

Tanquam depositae rationem poscere summae,

Ne qua tibi virtus pulchro decedat acervo,

Ne qua suum perdat vitiis infecta decorem,

Ne vel mentitum hunc, cum scriberet, esse poetam,

Vel dicant homines post te peiora secutum !

      Atque his carminibus prope tanquam pignore certo,

Obstrictam regique fidem patriaeque memento

Esse tuam, ut laudum posthac quaecunque tuarum

Abfuerit, scriptis huius celebrata, requirat

Continuo populus, te rex et regius omnis

Appellet tanquam ex tabulis pactoque senatus.

Haec erit utilitas, praeclarum hunc, Carole, fructum

Versibus his capies, et multum et saepe terendis,

Ludicra ne posthac et inania carmina vatum

Esse putet quisquam, et tantum palpare legenti.

      Talia cum scribat Ronsardus Apolline digna,                                 [p. 130]

Scribat ei, teretes puero cui Cynthius aureis

Praebuit. Alterius nec laudis egere videntur,

Nec prece, nec studio commendatoris amici.

Illa, scio, passis manibus, veloque patente

Excipies, excepta leges relegesque libenter.

Nam neque tu poteras alio sat carmine digne

Laudari, atque huius qui carminis aequet honorem,

Et paria eximio reddat praeconia vati,

Nullus erit. Quis enim Ronsardo digna reponat ?


 

 

II, 20

 

Ad hospites

 


Hospitibus caris ad nos qui sponte relicta                                            [p. 130]

Divertere via, quae pulchra per oppida ducit

Insignesque locos, ut in hoc me rure latentem

Invisant, multam libet impertire salutem.

Quorum (spero equidem) quam semper suavis in urbe

Ante mihi fuit usus, erit tam suavis in agro,

Si mecum esse volent aliquantum et vivere mecum.

Sed vos, o dulces socii, quo munere donem ?

Nam neque delicias neque luxum quaeritis urbis,

Expleti et saturi his mento tenus, et mea non sunt

Tam bona praediola, ut bene lautos pascere possint.

Angusti et tenues, domini non divitis, agri

Sufficere hospitibus poterunt vulgaria parcis :

Lactentes vitulos, agnum porcumve bimestrem,

Poma, nuces manibusque uxoris consita nostrae

Vina, fabas, et pisa, napos. At caetera nobis

Suppeditat nitidus vicinae vallis arator,

Saxosaeque forum mercatu nobile Messae.

Est domus ampla satis dominum quae possit et illi

Tres capere adiunctos comites, vel quattuor una,

Nec fundus villam, nec fundum villa requirit.                                      [p. 131]

Cultus erit mensae non rusticus ; urbe salinum

Argento factum veniens huc extulit uxor,

Et secum referet ; sunt et mantilia filo

Pertenui ; mundis sunt lintea stragula lectis.

Proxima quae mox ordinibus distincta videtis

Nunc loca, directisque et solem arcentibus ulmis,

Sub domino vetere et segetes et culta fuere ;

Mutavit veniens ea coniux et nemus auxit

Coniunctum, multam domino quod porrigit umbram.

Huc prima fero luce pedes, hic carmina condo,

Aut aliquid Flacci relego doctive Maronis,

Nugarumve aliquid commentor, et ambulo solus,

Instructis epulis coenatum dum vocet uxor.

Quod si venandi studio capiere, fugaces

Per silvam multi lepores impune vagantur,

Et circum volitat varium genus omne volucrum,

Villicus insidias avibus quia tendere nescit ;

Nec secum trahit ille canes, nisi forte tuendo

Quos habeat pecori, neque praeda vescitur ulla.

      Forsitan exspectas qui fons, qui rivus et arva

Irriget, unde sitim restinguat cum grege pastor :

Iugis aquae puteus satis est cultoribus agri

Et dominis ; ovium collectos grex bibit imbres.

Nam quid ego fontes, viridantia prata quid optem,

Augerique meos cupiam ceu ruris amores ?

Una voluptatis quae pars nisi dempta fuisset,

Hic mihi perpetuo statuam fortasse manendum,

Urbe, foro et nostris cariturus semper amicis.