Fermer

livre I

MICHAELIS HOSPITALII EPISTOLARUM LIBER I

 

I, 1

 

Ad Musas Romanas, ut Bellaium Cardinalem Romae commorantem, in patriam remittant

 

Musae, progenies magni Iovis aurea, flavum                                      [p. 1]

Quae Tiberim colitis, fugitivum reddite nobis,

Reddite Bellaium qui, nomine captus inani

Urbis, nunc habitat desertae moenia Romae,

Oblitus patriae, veterumque oblitus amorum,

Nec iam Parrisios, nec iam Praetoria curat

Sammoriana nemusque suis plantaverat ipse

Quod manibus, virides nec quos sacraverat hortos

Obsceno, truncoque Deo, nec pone fluentem

Perque latus laevum sinuosis flexibus amnem,

Nec scenae speciem, quam circunductus in orbem

Perpetuus collis subiectique aequora campi

Ostendunt, nec quae illo sunt miracula tractu.

       Fama vetustatis praeiudiciumque facessat

Nominis: ecquid habet tantum nova Roma? quibusve

Aequiparat nostram studiis et laudibus urbem ?

Num populi censu, domibus templisque Deorum

Vincimur? aut Regis quidquam speciosius aula?                  [p. 2]

Num pietas ergaque Deos ergaque parentes

Est minor in nobis? minor est aut sensus honesti?

Hic leges et iura magistratusque regendis

Moribus, ac suaves inter convictus amicos,

Fidaque coniugia et soboles non credita falso ;

Non alio divina loco Sapientia tantum

Floruit, aut studia innuptae viguere Minervae.

      Pace tua dictum sit Romule, pace Quirites

Vestra (si quis adhuc antiquae stirpis in urbe est

Barbarico nondum pollutus semine sanguis),

Altior in coelo maiorque Lutetia Roma

Attollit caput et reliquas supereminet urbes.

Circum pinguis ager foecundaque frugibus arva,

Vina quoque Albanis et non cessura Latinis.

At Tiberim (quamvis Aegyptia pondera iactet)

Non ego contulerim Sequanae, qui plurima longe

Emensus spatia et paribus iam quattuor auctus

Ingreditur fluviis, ipsum prope navibus aequans

Ionium tantas vehit alto gurgite merces.

      His illum retrahi causis et posse teneri

Sperabam in patria, quamvis externa placerent.

Nec quia rumor erat magno conquirere sumptu

Insignes statuas auroque rependere signa,

Perfodere ingentes tumulos veterumque labores

Eruere artificum terrae penetralibus imis,

Idcirco metui; quin nescius, illa putabam

Ornamenta Deis cogi pulcherrima nostris,

Quae secum in patriam rediens ablata referret.

Sed nulla est constans hominum stabilisque voluntas :

Mutantur studia atque animi, mutantur amores.

      Nunc struit ille domos, nunc dicitur alta locare

Fundamenta novae Pario de marmore villae

Ad Tiberis ripam et Claudi monumenta Neronis,

Romano in portu dum Roma antiqua manebat.                                 [p. 3]

Haec adeo non sunt redeuntis signa ! Quis amens

Aedificat, quibus ipse locis consistere nolit ?

Aut laureta serit quae mox viduata relinquat ?

      ” Tu vero quisquis venientes prospicis annos

” Imbellique domum designas ante senectae,

” Delectu in patriae superum ne fata Deorum

” Iudicio postpone tuo, sed protinus illa

” Quae tibi principium vitae dedit exige finem

” In patria, quamvis alio te blanda voluptas,

” Quamvis ambitio traducat plena malorum,

Socratis exemplo, qui toto tempore vitae

Exiit urbe semel tantum. Nam sedibus illi

Quos amor excivit propriis aliena videndi,

Nec caruere diu patria; sed rebus onusti

Utilibus, rediere domos, et denique dulcem

Coniugis in gremio vitam posuere beati,

Et lacrymas in morte oculis hausere suorum:

Tantus amor patriae. Nec enim formosa Calypso,

Mille dolis aggressa virum, pervertit Ulyssi

Consilium reditus patriaeve excussit amorem,

Quamvis dura nimis mutaret et aspera saxa

Pingui udoque solo et vitae immortalis honore.

Atque illi in patriam cur vellet causa reverti

Nulla fuit, Bacchi sterilem Cererisque bonorum.

      Stant causae reditus multae magnaeque volenti

Bellaio, rerum cui pleno copia cornu

Atque domi facilis sine cura suppetit usus;

Cui sua tot virtus et praemia tanta merenti

Detulit in patria, tantos cumulavit honores

Quantos mens sperare potest humana, Deorum

Munere; cui Fortuna benigne praebuit agros

Et nemora et silvas, uti molles condere posset

Versiculos ; tria Gallorum dedit oppida gentis      

Maxima : Parrisios, insignem regibus urbem;                                      [p. 4]

Cenomanos, clarum bello genus, unde coloni

Authoresque tui generis venisse feruntur

Brixia, Tyrsenis uacuo cedentibus agro;

Nec non Burdigalam, terraque marique potentem

Burdigalam, portus ubi fluminis unda capaces

Mille carinarum facit, aestu inflata marino :

” Nec tamen illa suo minus olim cognita cive

” Ausonio, Ausoniis contendere vatibus auso.

      Ergo Bellaium patriae precibusque suorum

Reddite Bellaium Musae, si ducitis aequum

Nempe suos patriae repetenti reddere cives.

Non est, non adeo est vestri retinere pudoris

Externa de gente virum; nec poscitis aequa,

Nec concessa, Deae; liceat sua cuique tenere !

Fas sit quamque suis habitari civibus urbem,

Ni vobis diversa animo sententia sedit

Erectasque tenet triplicis spes alma coronae.

      Forsitan et vestrum iam prospexistis alumnum

Regnaturum olim Romae legesque daturum

Gentibus. O felix genus illo tempore vatum !

 

 

 

 

I, 2

 

Ad Franciscum Olivarium Franciae Cancellarium

 

Te sum perpetuo veritus, Francisce, tuumque                                    [fol. 25v°]

Triste supercilium mea semper Musa refugit

Erubuitque suos tibi rustica mittere versus.

Non quia despiciens alienae sortis iniquae

Difficiles aditus venientibus osque superbum

Exhibeas. Quid enim potuit moderatius isto

Esse gradu, longe qui maximus eminet inter

Principis officia, atque togae civilis honores?

Totius est commissa fides cui publica regni

Et signi regalis honos et nobilis illa

Cera, modo flavo viridi modo tincta colore,

Qua sine cuncta labant rerum documenta, ratumque

Et firmum nihil esse potest, non regia iussa

Vim retinent nomenque suum, non iudicis aequi,

Praesidis aut decreta valent, non denique leges,

Ipse nisi magnus tabulis accesseris author.

Ac cum tot radies tantis et honoribus unus,

Te Fortuna tamen nunquam mutavit ab illo

Qui fueras et quem tua virtus finxerat ante.

      Ergo quae mihi causa fuit formidinis huius

Quidve retro cessi metuens? Hoc scilicet unum,

Ne gravis et censor nostrorum acerrime morum

Rideres levia haec scribentem carmina amicum,

Rideres subito factum de iudice vatem.

Verum ubi missa aliis cognovi scripta placere

Nostra tibi (quanquam nil prorsus amabile in illis),

Coepi audere tibique absenti hoc dicere carmen,

Absens aeriis in montibus Apennini                                                        [fol. 26r°]

Runcanique iugis, unde est prospectus in omnem

Flaminiam et, possis oculis contendere tantum,

Aemiliae videas muros et tecta Ravennae,

Et fines Venetum Phrygiique Antenoris urbem,

Oppida Cenomanae gentis Mincique paludes,

Et quos lene fluens Athesis, quos et Tarus agros

Irrigat, oppositis effusi cursibus, et quos

Eridanus fluviatilium regnator aquarum.

Hinc ego surrectas convexi ad sydera mundi

Adversis procul aspiciens aquilonibus Alpes,

Intuitu memet consolor et aere pasco,

Semper habens aliquem tenerum facilemque libellum

In manibus (nam seria prudens nuper omisi)

Aut calamum, si forte iuvat componere versus

Et diros animi cantu lenire dolores

Nascentisque mali retro deducere causam.

Quae tibi praetermissa tacebitur, ulla meis ne

Ad commune bonum veniant incommoda nugis

Et fremat ereptas aliquis sibi forsitan horas,

Aut quia res credenda vagae non visa tabellae.

Sed reditum poterunt quae nostrum lecta iuvare,

Nunc quibus urgemur praesentibus accipe damnis

Causas, et quae aliis nolo committere coram.

Principio ventris renum laterumque dolores

Invadunt pariter pigrum atque immobile corpus,

Visceribusque tenax haerens pituita moratur

Lenta cibum summamque extendit flatibus alvum.

Praecipuus dolor angustis qua calculus hesit

Tramitibus, geminos pretendens calculus uncos,

Vis horrenda mali quae, si diuturna fuisset,

Haud equidem tanto poteram par esse dolori.

Plurimus hinc sanguis venis effusus apertis

Atra bile niger subita formidine mentem

Affecit, veritam flueret ne corpore totus,                                            [fol. 26v°]

Continuo tabis metus atque intercutis undae.

Quae tamen evici medicorum non magis arte

Quam certa et stabili victus ratione cavendo.

Iamque omneis adeo scopulos vitasse putabam

Et maris effugisse minas portumque tenere,

Quum nova qua minime timui regione procella

Exoritur stantemque prope ipso in littore navem

Reiicit in pelagus. Nunc magnis iactor in undis,

Quasque mihi reliquas fecere incommoda vires

Praeterita adversum hanc inopinam colligo pestem,

Ignotam pestem. Non audeo namque podagram

Dicere, quamvis articulos grassetur in imos, 

Alteriusque pedis mihi prorsus ademerit usum.

Blandior interea mihi sustineoque libenter

Palpantes medicos et nomina falsa ferenteis,

Sed tacitus mecum reputo, si namque podagra

Estque dolor morbusque pedum, quod sentio certe

Ipsa est aut alia in terris est nulla podagra !

Affectum damnis animique et corporis una

Esse vides, citius quae littera principis una

Depulerit quam tota Cous, quam Pergamus omnis

Et quidquid gentis Nabatheae crescit in hortis.

“Ecquid”, ais, “mentem ergo tuam gravis ac mala vexat

Ambitio curaeque animum populantur edaces,

An dulcis patriae desideriumque tuorum

Ultra ferre nequis, tam paucis mensibus absens,

An te magna premunt et multa negotia?” — “Prorsus

Ex tribus his nullum, nec enim praesentibus opto

Vel posco maiora, nisi Deus hanc mihi mentem

Eripit, et rerum non urgeor usque mearum

Difficili pressu, ut contra non surgere possim ;

Et iam nos cessare diu tutosque vacare

Quattuor audisti menses non absque rubore,

Et patria careo satis aequa mente. Quid ergo est?

Ne tu quaesieris quae tantum causa tumultum                                  [fol. 27r°]

Concitet in nobis, qui pectora scrupulus angat :

Est fidei quod non alienae credere possim,

Quo gravius tacitis ardent praecordia flammis.

O, mihi si tecum liceat non amplius unum

Esse diem, ut servata diuque agitata premendo

Effundam in gremio atque sinu sapientis amici !”

­­­—“Ergo regrediere domum ac dimissa resumes

Officia et lites odiosus ut ante secabis?”

—“Non ego, si cuicumque alii succedere parti

Posse quidem vobis vel idoneus esse videbor.

Natura quamvis alienas horreo lites

Et cupidus sum nobilis oci et pacis amator,

Non tamen ut cupiam, solio pulchellus eburno,

Ante fores aditumque domus spectare sedendo

Ecquis eat redeatque viam sparsosque per urbem

Cogere rumores sub tectum turpiter unum.

Verum sic cupiam partiri tempora, magnam

Ac multo maiorem habeat respublica partem,

Partem aliquam Musae, magni Iovis inclyta proles,

Ut mihi cum Baldis Paulis et Iasone tandem

Conveniat, per me iaceant ut pulvere pleni

Aeternum longaque sepulti pace quiescant.

Tecum istic aliquo meliori munere verser

Externosve adeam reges legatus et urbem

Romam, vel populos coniunctos foedere nobis,

Praeterea quidvis potius quam scindere lites

Et mala divisae componere iurgia plebis.

Aut certe liceat, quod multis molior annis,

Leges prudentumque hominum responsa iacebant,

Ut passim confusa prius sineque ordine certis

Assignare locis, unumque effingere tanquam

Corpus cemento compactum et calce tenaci.

Non ideo, non ipse mihi tamen arrogo, multis

Promissam, verum quam nemo praestitit artem,                [fol. 27v°]

Quae tradi vel nulla potest tanto agmine rerum

Et tam multiplici, vel si potuisse fatemur

Tradita iampridem est. Quis enim finire genusque

Dividere in species et totum in membra secare

Commodius possit, quam quo descripta videmus

Ex veterum libris (ô si non trunca fuissent!)

Certo iura modo? Conatus denique multis

In cassum cecidere novas, dum quisque per artes

Ambulat et spe discipulos eludit inani.

At labor in solo meus ordine, perfacili re

Et tenui, sed multa feret quae commoda secum

Praetereaque locos, siqui pugnare videntur,

Concilio, nodos obscuraque sensa resolvo.

      Atque hoc vel quovis alio decurrere malim

Curriculo, quam saxum unum illud volvere semper,

Luctantem caussis a sole oriente cadentem ad,

Dum socer insidias generi, dum coniugis uxor

Arguit, uxorem dum multat dote maritus,

Aut quum de pactis nexuque et nomine fundi

Quaeritur aut de iure. Quid illud? nonne molestum

Et grave, pragmaticos inter subsellia raucos

Latrantes audire canino more, nec ipsis

Parcere iudicibus petulantis acumine linguae?

Haec si parva aliis, etiam praeclara videntur,

Mi faciunt stomachum forsan meliora sequenti.

Quo si me revocas, cum possim utrumque, recusem;

Sin iubeor, non difficile est ad prima reverti

Quem nihil a solito moverunt prospera cursu,

Nec vertit fortuna in mores blanda superbos.

Sed me sors quocunque trahit venturaque fata,

Tu mihi, tu solamen eris, Francisce, malorum,

Pars etiam nostrae multo suavissima vitae.

Quo nihil integrius vidit, nil fortius unquam

Gallia, quem vere quaestorem dicere primum                                    [fol. 28r°]

Possumus imprimisque rei communis amantem,

Quo rigido custode viget sanctissima legum

Maiestas vulgoque boni succrescere mores

Incipiunt. Sua sunt vitio, sua praemia laudi.

Omnes laetitia securum carpimus aevum.

Haec tibi scribebam Vincenti nobile iuxta

Fanum, tectus ea quam longe proiicit umbra

Et praeter raucas interpellante cicadas

Nemine, quae, si tu poteris minus ipse, legentur

At dulci puero, Musarum et laudis amanti,

Palladio puero, qui servat pectore fixa

Ascraei praecepta senis rectumque secutus

Et durum virtutis iter plenumque laboris,

Ad magnum tua per vestigia tendit Olympum.

Di, servate pio genitori grandia tantae

Semina virtutis, patriae servate parentem.

 

Ex Runcano Dominicanorum villa in agro Bononiensi

 

 

 

 

I, 3

 

Ad Franciscum Card. Turnonium

 

Turnoni, genus heroum qui sanguine ducis,                                         [fol. 1r°]

Cuius consiliis res omnis publica nostra

Dirigitur, foris atque domi quaecumque geruntur,

Egregius factis et sanguine clarus avorum

Iure tuo multo sed clarior, et quibus usque

A puero incipiens ornasti pectus honestum

Artibus, aeternam pepererunt quae tibi laudem

Praecipuumque locum magni inter regis amicos,

Si libet hic mecum contractam extendere frontem

Atque operam nostris iuvat impertire legendis,

Exponam breviter quae sit ratio mea vitae

Et quibus oblecter studiis, qui denique ludi

Exercent vacuum me, qualis eram modo rure,

Solus agens hominum coetu procul, urbe relicta,

Saeva reformidans putris contagia morbi.

Nec vero metuam ne dent homines mihi probro

Quod versus faciam media iam aetate, senator,

(Hoc si magnificum nobis et tam grave nomen

Usurpare licet): veterum me exempla tuentur.

Scilicet id sapiens qui leges primus Athenis

Condidit, atque alii fecerunt, nomina quorum

Grecis commendata libris pariterque Latinis.

Ille etiam e Graeco fecit qui vertit Aratum

Et qui Virgilii conclusit carmina paucis.

Ipsa Dei vates etiam responsa canebat

Constrictis pedibus, sed tu quod molior audi.

      Iustitium nobis Septembri indicere mense

Mos vetus est. Illis redduntur nulla diebus

Iura foro, clausis sunt longa silentia portis.

Hec veluti requies animis concessa laborum.                                      [fol. 1v°]

Lassi omnes operum pertaesique ipsius urbis

Funduntur portis insano ruris amore.

Tum longe videas fervere angusta viarum

Curribus et bubulo contectis tergore rhedis.

Uxores, nutrix, pueri cum veste trahuntur,

Una omnes resonant nodosis compita flagris.

Cum vero ad villam ventum est, aliis alius se

Oblectat studiis, sua cordi est cuique voluptas.

Illi cura penus et cellis condere vina

Et fulcire gravi titubantia pondere messis

Horrea, vel queruli rationem audire coloni.

Hunc arbusta iuvat directis ponere late

Ordinibus viridemque domo circumdare sylvam.

Terga premunt alii iaculis canibusque ferarum

Aut visco fallunt volucres aut rhetia tendunt.

Ast ego cui bos nullus arat praepinguia terrae

Iugera, cui nullae pecudes in montibus errant,

Denique nil est rure meum quod dicere possim,

Interea soceri in villa spatiabar amena,

Quo me contuleram comitatus coniuge et una

De tribus est mesto quae filia sola parenti.

Divitias mecum ipse meas et certa bonorum

Sedato reputans animo, quae non ego Crassi,

Quantula sunt, opibus, non auri pondere mutem.

O nostri melior pars temporis ! o duo summa

Laetitia menses decursi scilicet ex quo

Publica iam pridem tractare negotia coepi.

Hisce mihi videor solis vixisse diebus.                                                   [fol. 2r°]

      Forsitan et nondum satiata mente requiras

Quae me tum studia et quae res fecere beatum.

Non etenim causas novi, quas deinde referrem ad

Concilium, non ipse mihi breviaria feci

Concisas rerumque notas, quibus uterer olim,

Sollicitus veluti fruges qui condit in annum

Agricola et magnos componit farris acervos

Ingentemque struem lignorum frigora contra

Et longas hiemes. Verum satis esse putavi

Semper ego modico contentum vivere lucro

Et suffuratas studiis melioribus horas

Ponere, uti ludis animus recreatus honestis

Acrior ad curas intermissumque laborem

Mox redeat. Quanquam sunt nostri seria ludi.

Seu librum teneo Xenophontis, seu Plato dius

Nostras Socraticis sermonibus imbuit aures.

Saepe iuvat doctos manibus versare poetas,

Qualis Virgilius noster Maro, qualis Homerus.

Delector etiam tragicis ubi comica iunxi,

Tristia ridiculis miscens, ludicra severis,

Et iuvat imprimis si qua est oratio quondam

Egregii patriaeque adamantis commoda civis,

Excepta aut populi plausu, aut mirante senatu,

Et quorum spectata foro facundia, quique

Omnes dicendo potuerunt vincere causas.

Nec minus oblector Francorum illustria regum

Gesta legens, ullo sine fuco prorsus et arte,

Quam quae magnifice Graecis cantata leguntur

Historiis, aegre speciem retinentia veri.

His adeo studiis cupiam traducere tempus

Perpetuo, seu rure habitem, seu verser in urbe,

Ut neque amor lucri, nec habendi plura libido                                     [fol. 2v°]

Sollicitent animum, procul ambitione relicta,

Quae miseros homines insedit pectora, quorum

Libertate sua spoliat variisque malorum

Irretit laqueis et laetho denique tradit.

      Hec mihi causa fuit ne te importunus adirem

Neve fatigarem precibus, quoties tulit usus.

Tum qui saepe bonis nocuit pudor, obstitit idem

Saepe mihi et crebro venientem a limine pressit.

” Illo namque viros olim gaudere pudentes

” Audieram, tanquam certo custode bonorum

” Virtutumque animi. Quid enim deformius est vel

Turpius aspectu, quae vox absurdior ulla

Auribus esse tuis possit, quam siquis in haec te

Verba roget: “Cives inter clarissimus omneis

(Si nescis) ego sum, iuris legumque peritus

Et regere imperio populos et idoneus armis,

Mi peto praeturas, peto summos urbis honores.”

An non continuo meritam ferat ille repulsam

Et caput helleboro iubeas purgare meraco?

At nos quotidie vulgo sic poscimus omnes

Quae mage conveniat deferre merentibus ultro,

Quam sic prostitui petulantibus atque superbis.

Ut quondam medicus si forte queratur, eum quod

Accersat nemo, nemo illius ostia pulset,

Et circum vicos moerens et compita currat

Et velit obtrudi quamvis nolentibus aegris,

Hunc merito pueri subsannent, sed magis illum

Qui sibi fortunas aliorum et libera poscit

Committi capita et supremae sedis honorem,

Quem tamen ipsa domi cum servis despicit uxor,

Et tanquam bardum ridet vicinia tota.

Sic mihi maiorum cupienti munia rerum                                 [fol. 3r°]

(Quamvis nemo tibi se gratior obtulit unquam)

« Ne sit amor tanti » dicas, aut dicere possis,

« Ista vel indigno credam, vel non meliori ».

Haec ego ut audirem dici quia posse videbam

Sum veritus vocisque omnem pudor abstulit usum.

Qui mihi si nunquam fuit utilis, attamen ipsum

Antefero lucris audacibus et male partis.

Nec vero doleo (quanquam illo durius angi

Saepe bonos etiam vidi valdeque modestos)

Aut me praeteritum, aut alios ad magna vocatos.

Nam factum ratione puto: fuit aptior ille

Aut meritis etiam veterem praecurrit amicum,

Aut me fortunae meliori denique servas.

Accipe nunc causas cur non tua limina visam

Saepius assidueque tua non verser in aula.

Non etenim veluti Crysippus Diogenesve

Fortunam contemno tuam, quae summa prehendit

Rerum humanarum fastigia, sed mage miror

Ingenium et quaecunque tibi virtute parasti;

Nec me unquam durus tua tecta subire volentem

Ianitor exclusit, nec longum est usque moratus,

Sed patuere fores, patuit domus intima semper

Et faciles aditus, facilis fuit omnibus horis

Qua de re tecum libuisset copia fandi ;

Venissemque tuae si quando in tempora coenae

Unum quaesivisti oculis sessumque vocasti.

Saepe etiam mensae dignatus honore secundo es.

His ego tot de me tantisque, ut credere par est,

Iudiciis, tacita concoepi gaudia mente.

Nec tamen erexi caput altius, aut tumidum cor,

Nec propius latus accessi, vel stultus ad aurem

Ne mihi contingat quod asello dicitur olim,                                         [fol. 3v°]

Sed morem tenui prudens et tempora, sic me

Invidiae eripiens, qua vobis omnia plena,

” Qua nec terra malum produxit tetrius ullum,

” Saevior hyrcanis nec belua montibus errat.

” Illa feros acuit dentes misereque trucidat

” Insontes animas paulatim aut atra venena

” Ossibus infundit mediis; at languida sensim

” Aegro membra fluunt nec se tabescere sentit

” Dum moriens et sero tamen cognoscere morbum

” Incipiat stultus qui non praecaverit ante.

Haec pestis reges et regum perdit amicos,

Rectores quondam populorum depulit urbe

Praecipites patriumque solum mutare coegit.

Mille animos hominum damnis et mille periclis

Involuit, magis illa bonis contraria semper.

Hanc ego pertimui, quantumvis callidus esses

Nec falsis temere adiungas sermonibus aurem.

Sed quem non sermone capit delator amicus?

Quem non ante dolis conficta calumnia fallit?

Ergo his de causis vixi contentus adhucque

Vivo bonis, et sorte mihi quam fata dederunt ;

Seu posthac meliora dabunt, seu plus nihil addent,

Aequo ferre animo fortunam utramque paratus.

Interea assidue regali munere fungor,

Et circumventos, ita si tulit usus, iniquis

Iudiciis, praesto incolumes, non ultimus ipse

Inter selectos vel re vel nomine centum,

Et teneo antiquum pedibus manibusque decorem                             [fol. 4r°]

Cum paucis, quos mi reliquos mors improba fecit,

Egregius quondam, nunc turpis et infimus ordo,

Temporibus postquam coepit promiscuus esse

Omnibus, et pueris passim probroque notatis,

Qui vix prima tenent elementa docente magistro,

Qui tardi atque hebetes, bene plena dummodo zona.

Scilicet haec nobis adportat commoda bellum,

Indignis pariter tribuens ac praemia dignis,

Divitiis opibusque loco decedere cogens

Virtutes, quas tum summae praeponere rerum

Tum magis expediat, vitiis crescentibus ultro,

Dum belli furor armorumque licentia vicos

Oppidaque infestat, dum non satis est sua cuiquam

Tuta domus legumque iacet veneranda potestas.

      Sed belli quandoque malum tu pace repones

Adiungesque tibi socium comitemque laboris

Franciscum, placida qui coepit nomen oliva,

Quique deum dono coeli demissus ab arce

Ostendit terris non visum tempore longo

Virginis Astreae vultum frontemque serenam,

Unde bonis spes certa, malis pavor et metus esset.

Dii pariter vobis animos et tempora et aptam

Materiam invidiae sine tempestatibus ullis

Sufficiant et rebus idonea cuncta gerendis,

Tuque favens nobis esto bone, Iuppiter, et quae

Adversata diu sunt terris sydera, tandem

Aspiciant radiis camporum plana benignis

Hostilique metu vacuos cultoribus agros

Et magnas raris habitatas civibus urbes.

Corpora multa hominum pestis sublata veneno,                 [fol. 4v°]

Multa fame, steriles essent cum frugibus anni,

Multa quibus vitam miles ferro impius hausit.

Parcite, coelicolae, coelum quibus ante pepercit,

Parcite relliquiis hominum qui e caede supersunt,

Quos satis afflixit luctus maerorque suorum

Et qui saepe malo gravior metus extitit ipso,

Ut liceat vere hanc aliquando fundere vocem:

« Aereus ante fuit, qui nunc est aureus orbis,

Aurea Francisco redierunt secula rege ».

Hos ego rure malos coepi scribere versus,

Qui sermone hominum consueto non procul absunt ;

Inde domum rediens meliore haud fine peregi,

Et demum vacuo reddi, non ante, volebam,

Sed qua te vacuum deprendat nuncius hora

In tanto, quae te circunstant, agmine rerum?

Partem aliquam mihi tu saltem concesseris horae,

Ne nova contempto nascatur cura poetae,

Qui tibi cum primis optat sua quaeque probari.

 

 

 

 

I, 4

 

Ad Adrianum Dracum

 

Drace, mihi multis iamdudum cognite rebus                                       [fol. 16r°]

Et quem praecipue merito, quem semper amavi

Propter et ingenii bonitatem et Palladis artes

Magno quaesitas studio magnoque labore,

Noscendis animum solertem denique causis,

Cuius in ore, oculis vultuque et fronte renidet

Nescio quid iucundum et suave, quod allicit omnes

Quodque meum mihi cor subduxit fraude latenti,

Non ego quid facias, quibus oblectere requiro

Nunc studiis, Idus postquam venere Novembres

Coccineaque in veste foro consedit aperto

Curia, et in sanctas leges et principis acta

Omnes patroni causarum pragmaticique

Iurarunt primo verba praeeunte Senatus

Praeside iustitiamque alios servare monente.

Namque dies totos dicendi munere iuris

Implicitus, praebes utramque volentibus aurem

Collegasque tuos recitantes sedulus audis

Inque vicem recitas quae triveris ante legendo.

Ac postquam versata diu est et cognita causa,

Sive est posteriore loco tibi sive priore,

Dicendum reliquos ad te rapis et trahis unus

Et praeiudicio mox litem dividis aequo.

” Tantam vera fidem probitas dicentibus addit !

Iam vero exortem sceleris culpaque vacantem

Esse reum mavis tuaque ad subsellia duci                                            [fol. 16v°]

Quam sceleratum aliquem maculatumque omnibus intus

Flagitiis, ne quid diversum et prorsus abhorrens

Natura cogare tua decernere in illum

Et sancire novas humano sanguine leges.

” Scilicet illa bono prima est in iudice virtus

” Ut malit servare suos quam perdere cives

” Et, si quando via modicum discedere recta

” Fas erit, in lenem potius propendere partem.

” Nam male corrigitur iudex quod acerbius olim

” Constituit : non est ullo reparabilis error

” Tempore, qui vita famaque et nomine constat.

His te nunc studiis exerces, Drace, diurnis,

Nocte etiam veterum consulta volumina versas.

Quae tibi sunt artes, hae nobis ante fuerunt

Quam sumus aerias Alpes transcendere iussi.

Scire volo potius September mensis ubi te

Viderit et pluvio quibus hoc regionibus anno

Legisti dulces spoliatis vitibus uvas

An te vitiferi colles et proxima bello

Rura loco campique Briae videre nitentes,

Divitis an soceri potius te praedia circum

Vexit equus Bandaeque vocatam nomine villam.

Visistine aliena tuis satiatus amice

Et quae pulchra novae consurgunt moenia villae

Leriaco vicina iugo campisque feroci

Nobilibus pugna et populorum clade duorum ?

Quo se contulerat laetis festisve diebus,

Sive repente quies alia est indicta laborum,

Ille tuus (quid enim prohibet me dicere nostrum?)                             [fol. 17r°]

Nec te, Drace, fugit quisnam tuus hic sit amicus,

Quis tuus affinis, cuius nimis invida Musa

Non sinit heroo concludi nomina versu.

O qui tum vestri congressus, quanta fuere

Gaudia ! nam quanti facias et feceris illum

Ac veluti caelo demissum numen adores,

Ille tibi meritum quoque novi ut reddat amorem.

Me tamen, in vestro quanquam non ordine pono,

Nati fortuna meliore Deisque secundis,

At cur dissimulem loca non extrema tenere ?

Multis ille suum verbis testatus amorem est

Plurimaque attribuit virtutum praemia nobis,

Forte quod audierat nos olim afferre solere

Rectum animum ad causas, nec ius disiungere ab aequo,

Vel me sponte sua ornavit, quod credere malo.

Pro quo inscripta mihi penitusque in pectore fixa

Tot bene facta manent et tempus in omne manebunt,

Ut si debita sint pro recte praemia factis

Ulla mihi aut dictis, possim alterutrumque merere,

Malim Palladia procedere comptus oliva

Tempora, quam lauri foliis ederaeque virentis

Altera se quamvis Baccho ferat altera Phebo.

At modo post multos tandem mortarius annos

Urbe domum rediens : o, quantam optatus amicis

Coram laetitiamque dedit coepitque videndo!

Sed nemo conferre suam tibi, nemo propinquus

Quamlibet affinisve aut certo foedere iunctus,

Iure queat. Potuit civilia solvere iura

Invida mors, eadem potuit mestoque parenti

Tristitiam ingentem luctumque afferre marito                                   [fol. 17v°]

Perpetuum, sed non illius tollere de te

Iudicium, non quae sociarat pectora virtus

Dividere, ante etiam thalamos lectumque iugalem.

Ille mihi veri quae signa ostendit amoris

Praeteriens, fecit quae mecum verba recordor,

Quae festinanti non est memorare necesse,

At penitus nostris defixa in mentibus haerent.

Sic fato quodam fieri ut nos inter amemus

Communes pariterque alios habeamus amores.

Haec ego qualia sunt quamvis ea suspicer esse

Te tamen aut malim narrantem audire, tuave

Scripta manu legere et quae non caetera novi,

Sive brevem reditum promittunt fata Deorum

In patriam redeam ne tanquam ignarus et hospes,

Sive diu nobis ista regione carendum

Ut me consoler veluti praesentibus absens.

Atque etiam si forte iuvat cognoscere nostra

Accipe: digresso patria sextilibus horis

Pulverea nebula, metam finemque laborum

Quarta diem supra decimam tulit ante calendas

Octobres, coelo caderet quum plurimus hymber

Obnixusque pedes vix et iumenta viator

Extraheret coeno late stagnantibus agris.

Sed mihi parva fuit cum coeno pugna lutoque,

Maius in Eridani fluviorum principis undis,

Maius opus, non unquam alias maiore periclo

Erravi dubioque magis discrimine vitae.

Nam quae Taurinae fuerat sub moenibus urbis

Ante mihi conscensa ratis, delata secundo

Flumine corripiebat iter bisque acta duorum                       

Remigio, cursu volucres aequabat Olympi,

Cum subito exortis magno cum turbine ventis                                    [fol. 18r°]

Misceri coelum et sonitus e nube tremendos

Audiri proramque Noto feriente per undas

Iactari cymbam, et retro cum flumine ferri.

Nos, quibus exitium presens et mortis imago,

Suppliciter superos et numina magna precari

Et ni connixi contra quam incumberet Auster

Advertissemus proram laevaque relicta

Oppositam navis tenuisset fluminis oram,

Illa dies forsan nobis extrema fuisset.

Ergo victores superato flumine terram

Prendimus et ripa madidi consedimus alta

Frondibus arboreis tecti, dum Iuppiter Irim

Deiiceret coelo, solemque reduceret album.

Defunctos tantis undarum, Drace, periclis

Excoepere novi casusque novique labores.

Vix prope confectis triginta milibus, ecce

Fama Placentinae perfertur nuncia cladis.

Ipsos colloquii specie gladiosque tegenteis

Veste breves, qua forte die custodia portis

Rara fuit, cives aliquot non agmine denso

Ingressos veterem quum nemo resisteret arcem

Perque domus, vacuos aditus et nota viarum,

Devenisse locos ubi tum securus agebat

Ille diem summum tanquam possessor et heres

Legitimi vetus aut delati sanguine regni.

Illum ibi tendentemque manus veniamque precantem

Ictibus innumeris fodiunt ; cadit ille suorum

Insidiis nequicquam externa pericula contra

Cautus, et hostiles gladios bellique tumultum.

Qui magna sibi mole novam dum construit urbem                             [fol. 18v°]

Et spatia ingentis praetendit maxima muri,

Demens exitium media non vidit in urbe

Et coniuratos ipsa intra moenia cives.

Hunc illi finem vivendi fata dedere.

Nec satiata viris inimici pectora caede,

Quinetiam (horrendum) gaudent illudere victo

Et super accumulant opprobria, denique ferro

Testibus exectis suspensum corpus in altum

Fune trahunt et laeta suae spectacula plebi

Ostentant caesoque iubent sperare tyranno

Et libertatis spe nescia pectora complent.

Interea portis aliena patentibus urbis

Praesidia accipiunt. Sed iam tu caetera nosti.

Haec ego poene oculis ut erant teterrima vidi,

Vidi fulgentes gladios et sanguine sparsas

Poene manus tepidumque recenti e vulnere telum,

Proiectum canibus crudeli more cadaver

Et circum denso volitantes agmine corvos.

Nec longum misera spectator in urbe moratus,

Cunctantem repeto navem portumque relinquo.

Illa volat remis fluctuque impulsa secundo.

Iam procul apparent antiquae tecta Cremonae,

Apparet vastis suspectibus ardua turris,

Turres Italiae quae tam supereminet omneis

Unus quam reliquis excellit montibus Atlas.

Huc, quanquam facies traheret nos et situs urbis,

Non tamen est visum nautis appellere navem,

Ne prima tardus properantes luce moretur

Ianitor et clausis cogat subsistere portis.

Vicinam haud longe divertimus urbe tabernam.                                 [fol. 19r°]

Hinc pingues inter quos Mincius influit agros

Virgilii vatis patriam devenimus, ad quae

Se loca populifer gemina in divortia findit

Eridanus bifidoque petit maris aequora cursu.

Proxima nos sedes habuit Ferraria, Gallis

Sanguine ab insigni regis coniuncta Loisi.

Inde optata dies quumprimum postera luxit,

Clara solo pingui studiisque Bononia legum

Excoepit gremio lassos. Ibi finis eundi.

 

 

 

 

I, 5

 

Ad Pontronium, Margar. Franc. Regis filiae Praeceptorem

 

Pontroni, quid agit nunc regia virgo, quibus se                                   [fol. 44r°]

Oblectat studiis? Utrum, quibus ante solebat,

Virgilio, Flacco, Cicerone aliisque Latinae

Linguae principibus? reliquos hoc tempore sacro

Libros an posuit manibus iussitque valere

Et solis operam sacris impendit? an aequa

Partitur ratione dies et tempora, fallens

Assiduum alternis indefessumque laborem?

Dic age! Nam tu virgineos, dux o bone, gressus

Dirigis angustamque doces virtutis inire                                [fol. 44v°]

Difficilemque viam et raris tentata puellis

Parnasi montis iuga Castaliique recessus

Fontis, quem circum ludunt in margine Musae.

      Quid nunc regali quod munere possidet urbes

Egregias lateque feracibus imperat arvis,

Quae Biturix antiquus arat, Liger alluit undis

Per latus et multa ripas conspergit arena?

Atque haec non proprios dominae quaeruntur in usus,

Non istos reditus aut vectigalia carpet

Illa sibi, nam spernit opes et despicit aurum.

Vos potius divina quibus sapientia cordi est,

Vos haec tam praeclara feretis munera vates,

Agricolae nulli, nulli nocitura colono.

      Foelices nimium populos, foelicia regna

Tam miti possessa manu, tam mollibus olim

Imperiis flexura caput, non pace feroces,

Longa aut militia duros habitura colonos,

Qui veteres cogant alio migrare relictis

Sedibus et profugos secum asportare nepotes,

Sed quales aut Elysiis in vallibus errant,

Aut fortunatas ubi finxit Graecia sedes

Oceano in magno, placidos requietis amantes

Nulliusque rei praeterquam laudis avaros.

      Foelix Musarum hospitium, domus inclyta vatum,

Posthabitis quam virgo magis colat omnibus unam,

Coniugio veniant quamvis nova regna superbo,

Quamvis rex alios aliis super addat honores.

 

 

 

 

I, 6

 

Ad Geor. Armeniacum Cardinalem Ex morbis quae utilitas percipi possit

 

Coenanti mecum Fabro manibusque recentem                                  [p. 24]

Ac gelidam famulos poscenti, tristis et asper

Nuntius ecce tuae mortis defertur in aurem,

Fabro, qui iam usque a puero te semper amavit

Ante alios omneis, coluit plus omnibus unum.

Qualis coena mihi fuerit tum, qualis et illi

Coniectare potes ; pueros dimittimus ambo

Circum omnes urbis regiones, compita circum

Omnia, scitatum verusne hic nuntius esset

Aut foret incerto tantumne auctore subortus.

Postera lux, et item quae tertia deinde secuta est

Atque omnes aliae, depulsam corpore febrem

Ostendere tuo meliusque valere, sed artus

Infirmos pedibus rectis insistere nondum.

Quas Faber, atque Leo, quas tum persolvimus ipsi

Caelicolum Regi grates? vel gaudia passim

Quanta fuisse putas sparso rumore per urbem?

      ” Certius hoc verae nullum virtutis habemus

” Signum, quam cum etiam probitas incognita luctum

” Moestitiamque refert aliis tristesque virorum

” Sunt animi, tristes audito funere vultus.

” Propterea nobis felices esse videntur,                                                [p. 25]

” Aut quibus integra morti succumbere fama

” Contigit, aut quibus ante diem clausere sorores,

” Quam bene transactam sine casu et labe iuventam

” Polluerint vitiis et fulmine sortis iniquae.

Si tantum saevi quinquennia prima Neronis

Sentiat, Augusti non valde Roma requirat

Tempora, non alium fletu maiore sequatur

Et lacrymis Regem, si vitae hic terminus esset,

At gravis extenso parta est infamia regno.

Tu poteras felix nimium dicique beatus,

Dum fama et casu nullo graviore laboras,

Si Deus ad caeli te lucida tecta vocasset.

Nunc, quando et vitae spatium produxit, et annos,

Ut par vita sequens tua sit meliorque videbis.

Nec tantum venisse tibi sine numine morbum,

Neve puta iaculis frustra caelestibus ictum.

” Saepe Deus resides animos et inertia corda

” Excitat, inflammans pulchro virtutis amore;

” Aut oblita sui rebusque elata secundis

” Contrahit in gyrum et dura compescit habena

” Interdumque etiam vadentem tramite recto

” Compositoque gradu, tamen et calcaribus urget,

” Languida ne putri tabescant membra veterno,

” Ut vitiosus erit quadrupes, nisi sessor apertis

” Camporum spatiis exerceat improbus illum,

” Aut secet undantem multo nisi sanguine venam.

Sed cur saepe bonos graviter castigat, inultos

Cur Deus esse malos patitur? Mihi crede, regendi

” Sunt hominum mores natura nec ullius unquam

” Tam praeclara fuit, tam, puro facta metallo,

” Quae (nisi sustineas) non pondere pressa feratur

” Ipsa suo, magnamque oculis det saepe ruinam.

” Sic Deus humanis affectibus arte medetur

” Pene etiam medica: causas omnemque malorum                           [p. 26]

” Materiam resecat, vel quicquid inutile visum est.

” Ergo gemmarum captis fulgore vel auri

” Divitias aufert ignominiaque superbos

” Afficit, et famae cupidos vel laudis amantes,

” Impia sic hominum studia in contraria vertens.

” Iam timidis animosque metumque audacibus addit,

” Iamque Dei cultum et verae pietatis amorem

” Qui simulant, blando nimis et sermone per artem

” Composito nigraque genis fuligine tinctis,

” Aut sua qui sperant probra dissimulare tegendo,

” Non patitur non ille diu longumque latere.

” Tum si qui nostrum recte praesentibus uti

” Nescivere bonis, aut non accepta tulere

” Illa Deo, si quisve alios ea vertit in usus,

” Defraudans inopes alimentis, qualia peccant

” Multa sacerdotes hodie, si fraude clientem

” Patronus iudexve reum, si tutor avarus

” Pupillum affecit consanguineusve propinquum,

” Aut qui divinos homini tribuisset honores,

” Quique alia his faciunt paria, aut maiora, per orbem

” Mille modis, omnes varie castigat, et affert

” Unicuique bonus quae sunt aptissima morbo,

” Ut doceat quaeri nil posse diuque teneri,

” Invitis nil posse Deis contendere quenquam,

” Ut bona discamus fortunae et corporis esse,

” Atque animi, nobis dono concessa Deorum,

” Non aliquo stabili, proprio vel iure, sed usu,

” Quo, dator, usque volet, revocanda vel illa putabit,

” Ut ratio nobis aliquando constet ad assem,

” Et nummum discussa minutim; nanque sedebit

” Arbiter is, vigili qui cernit acutius Argo,

” Quem frustra aggrediare dolis et fallere verbis ;

” Tum vultus et frontis erit velamen inane,

” Nudi omnes, nudo ante Deum se corpore sistent,                          [p. 27]

” Cui nihil obscurum est, nil clausum, aut denique tectum.

Haec si nos imo penitus defixa geramus

Pectore, non stimulis et non egeamus habenis ;

Sponte sua decurret iter sibi quisque volenti

Propositum, Dominique libens mandata facesset ;

Quae si forte animis cuiusquam oblita recedent,

Aut certe morbo tandem monitore redibunt,

Aut aliud nullum fas est sperare levamen.

Tum velut exuti vinclis et carcere caeco

Corporis, aethereas sedes lucemque tuemur

Iam propius; tum praesidiis opibusque relictis

Omnibus humanis, timide et trepidanter ad unum

Currimus authoremque Deum fontemque bonorum,

Sive dies summus venit, ut secura mali mens

Et coniuncta Deo meliori fine quiescat,

Sive Deus vitae spatium laxavit, ut eius

Admonitu morbi, melior post vita sequatur.

 

 

 

 

I, 7

 

Ad Claudium Espensium nobilissimum et doctissimum Theologum, de poesi Christiana iudicium, et exemplum

 

Qui, pater ESPENSI, qui fit res carmine sacras                                    [p. 27]

Ut pauci tractent hodie, vix unus et alter,

Vatibus innumeris cum Regia perstrepat aula?

An genus hoc hominum nullos (Epicurus ut olim)

Autumat esse Deos et rident sacra profani?

An duram et sterilem fugiunt neque versibus aptam

Materiem, in qua vix florens et nobile sese

Iactare ingenium famamque adquirere possit?

An sincera decent in sacris et sine fuco

Omnia, nec quicquam simulatum, sive per artem

Compositum, offerri fas est ante ora Deorum?                                  [p. 28]

Qui pure casteque coli si denique gaudent

Nudis simplicibusque animis verbisque rogari,

Carmina longe aberunt disconvenientia sacris,

Quae nisi ridiculis fuerint differta iocisque,

Nil salis aut veneris, nil sunt habitura leporis

Et sine futilibus nugis frigere putantur.

Nanque adeo veterum si quis mendacia libris

Sustulerit, reliquum nihil est quo possit inertem

Oblectare animum tristesque excludere curas.

Nimirum haec ars prima boni atque extrema poetae,

Delectare oculos, aures sensusque legentis.

Ipsa Deum tractans ortum sobolemque suorum

Graecia fabellis puerilibus omnia miscet,

Ornamenta negans et lumina versibus addi

Veridicis variosque appingi posse colores.

Quae si scribendi ratio servanda modusque est,

Nulli ultro venient ad mystica sacra Poetae,

Admittet nullos ecclesia nostra, quod olim

Socraticum memorant etiam statuisse Platonem.

Non tu, non alii qui dulces conditis hymnos,

Et dignas canitis caelesti numine laudes,

Non David rex ipse poetae nomen habebit,

Mentiri nostra quia relligione vetamur. 

Atqui matronae atque inter meretricis amores,

Plenaque luxuriae convivia distat et inter

Sobria; nec Phrygius sonus aut delectat eosdem

Lydius et gravis hunc demulcet, acutior illum.

Non omnes animi iuvenumque senumque moventur

Iisdem carminibus ; rudia atque incondita quosdam,

Culta iuvant alios multoque subacta labore.

“ Nos vero falsis, mendacibus atque malis Dis

“ Versus illorum similes similesque poetas,

“ Et fucum et veneres et titillantia sensus

“ Linquamus foeda et lasciva et inania scripta,                                   [p. 29]

“ Et quae lecta docent peccare animosque virorum

“ Corrumpunt faciles inhonestisque ignibus urunt.

“ Ipsi unum aeternumque Deum, cui mentis aperta

“ Intima sunt nostrae, quem nil fugit aut latet usquam ;

“ Non prece concinna et vario discrimine vocum,

“ Non etiam astanti placituro carmine turbae,

  “ Illum inquam summum, sanctum veneremur et unum

“ Pura mente Deum nudoque ac simplice cultu ;

“ Ut simplex ipse est nec re mutabilis ulla,

“ Sit sermo incomptus, facilis, non anxius, omnem

“ Ornatum fugiens, plenus gravitatis, ut intus

“ Quae concepta animo possit modo reddere sensa

“ Plane atque auxilio naturae simplicis uno ;

“ Nec molli aut fracto moduletur carmina cantu,

“ Nec septem resonet testudo garrula nervis.

“ Omnia digna Deo cuius non cantibus aures,

“ Non citharave lyrave humano more moventur.

“ Quid vero ipsa Dei memorantia carmina laudes

“ Qualiacunque sacra vulgo cantantur in aede,

“ Laetitia afficiunt animos auresque bonorum,

“ Sponte sua, sine delectu, splendore vel arte,

“ Et lenocinio sermonis ? ut haec tamen ipsa

“ Si fuerint ultroque locis iniussa recurrent,

“ Accipiam (nec enim est infans sapientia semper) ;

“ Sin aberunt, nihil ipsa morer valdeque requiram.

Auribus et sanis, et sano austera palato

Verba placent et vina magis dulcissima quaeque

Languenti stomacho referunt fastidia semper.

Ergo rem insolitam te magno authore novamque

Aggredior serasque tibi istius offero tanquam

Primitias generis. Quas si placuisse videbo,

Maturis a me veniet tibi copia maior

Fructibus et meliora senex extrema reponam.

      Natalem festumque diem celebremus amici,                                [p. 30]

Natalem Domini nocturnis atque diurnis

Cantibus ; hunc omnes casta puraque colamus

Mente diem, quo spes affulsit prima salutis,

Quo primum vitae lucisque apparuit author,

Depulsis tenebris et dira morte subacta;

Quo Deus ipse, Deo genitus summoque parente,

Ante dies omnes, ante omnia secula, tandem

Temporibus summis caelo descendit et ultro

Factus homo est voluitque integra e virgine nasci

Pauper et ignotus, Davidis non regis in aula,

Verum in conductis stabulis asinumque bovemque

Inter. At ista novi ratio tam mystica partus

Nullius ingenio comprensa est, nullius ore

Decantata satis. Quin visa est fabula Graecis

Iudaeorum animos etiam formidine et ira

Confudit, non os hominis, non dicta ferentes.

Hi vero, quamvis habiti plus omnibus essent

Ante Deo cari, tantam neque cernere lucem,

Tantum nec potuere oculis agnoscere regem,

Regem expectantes auro gemmisque decorum,

Quales hic nostro reges dominantur in orbe.

At nos, gens aliena Deo (quis crederet unquam ?)

Credidimus pulsisque loco successimus illis.

Solvit amor superum longinquae crimina culpae

Et prior officio noxa est obducta sequente.

Pro quo, nate Deo, tibi gratia maior habenda est,

Qui nos exortes, alienos, falsa colentes

Numina, legitimam in sortem numerumque vocasti

Gratuito eximiumque dedisti nomen habere.

Sic a maiore in puerum translata minorem

Spes regni veterique novus praelatus honore

Civis, ut omne hominum genus ex hoc tempore cesset

Laudibus aut se efferre suis patrumve suorum,

Verum accepta Deo ferat omnia, qui bonus hostem                         [p. 31]

Ingratumque hominem merito cum perdere posset,

Maluit incolumem et magno servare redemptum,

Magno adeo pretio, vita, inquam, et sanguine nati,

Qui nos adiunctam nullo sibi foedere gentem

Praetulit antiquis, aut certe aequavit alumnis.

Atque hunc venturum multos praedixerat annos

Ante Deus, nec non sanctorum oracula vatum

Edita temporibus priscis ; quin ipse recentem

Iam partu puerum Simeon cognorat, et ille

Qui pietate fuit nulli Baptista secundus.

Audierant patribusque suis scriptumque legebant

Regnaturum olim supremo in tempore Christum,

Virginis intactae sobolem (mirabile dictu),

Paupere Iudaeae vico qui duceret ortum,

Sammariamque puer spoliaret opesque Damasci,

Assyriam totumque sibi summitteret orbem,

Regem illum populis communem unumque futurum

Omnibus, amoto veteris discrimine gentis.

Hic erat ille Deo promissus patribus olim,

Flagitia antiqui culpa qui admissa parentis

Morte sua (sceleris tamen expers) ipse piaret.

Tantae illi curae nimirum vita salusque

Nostra fuit tantique hominum genus esse putavit.

Sed populus surdas occlusit vatibus aures,

Pontifices etiam, scribae, legisque periti,

Vipereum genus et soboles infecta veneno.

Forsitan illa nimis poterant obscura videri,

Fallereque ignaros post tempora longa nepotes.

”Nemo etenim superum novit secreta deorum,

Non omnes veterum caeca caligine pressa

Sensa prophetarum penetrarunt lumine mentis.

      Atqui vita hominis divinaque facta movere

Debuerant animos aversaque pectora vero.

Ecquis homo potuit defunctis reddere vitam ?                                    [p. 32]

Quis caecis aperire oculos, vestigia claudis

Dirigere? humano vel daemona corpore clausum

Deiicere in tenebras Orci pelagique profundum?

Quisnam hominum Cerere exigua paucisque minutis

Piscibus, exsaturet plus millia quinque virorum?

Quis cum deficeret vinum, commutet aquaï

Infusos urnis latices in dulcia vina?

Quis nutu maria et caelum, quis temperet austros?

Aut quis iter medium pedibus secet aequore in alto?

Cuius morte suos (tantum cum ferre nequiret

Flagitium) radios obscura nocte premat sol

Concussusque novis iactetur motibus orbis?

Multaque praeterea, quae sit percurrere longum,

Iudaeae factum non excusabile gentis

Ostendunt, pravos animos et ferrea corda.

      Bos asinusque suos, nec non pecus omne, magistros

Noscit et ore manum ludens tractantis aperto

Excipit, auriculis et cauda et corpore toto

Gestit ovans dominoque suo se subiicit ultro.

Hi dominum et regem claris tot vocibus ante

Promissum, tam multa suae virtutis in omni

Signa loco dantem, magna et caelestia signa,

Omnibus affecere malis lethoque dedere.

Scilicet in patria vates fuit atque Propheta

Nemo sua : fabro Mariaque e paupere natus,

Nulla vi, nullis opibus subnixus, in alto

Regalique throno sedeat. Non cognita semper

Miramurque externa magis neque perspicimus rem,

Sed specie capimur potius vel imagine falsa.

Et quia nec capite in summo diadema gerebat,

Et neque sceptra manu aut insignia caetera regum,

Creditus ignaram planus est seducere plebem,

Cum tamen imperium in mundo regnumque negaret

Esse suum claraque per oppida voce, per omnes                [p. 33]

Clamaret vicos, (quae pars hominum optima) solas

Servatum venisse animas; nullum amplius Orco

Imperium, nullum fore ius (ut semper) in illas;

Regibus humanis se res permittere, necnon

Corpora, tantum animas propriae seponere curae.

Nemo Deum novit, nisi cui concesserit ille.

Graecus in hanc curam primis iam protinus annis

Incubuit sapiens. Id se Iudaeus adeptum

Legis ope et caeli penetrasse arcana putavit.

Stultus uterque tamen nimiumque superbus inanem

Frustra operam impendit, confisus viribus alter

Ingenii, patriis inflatus legibus alter.

” Demissos animos Deus et non magna professos,

” Nil se sponte sua moliri posse fatentes,

” Diligit, his aperit potius se datque tuendum,

” Non qualis quantusque est ipse, tamen, nec aperto

” (Ut perhibent) velo, sed tanquam in imagine et umbra,

” Ac velut in speculo, rerum simulacra videntur.

” Nam sperare Deum penitus cognoscere nulli

” Fas hominum, caelis obita nisi morte recepto.

Pastores igitur simul illos montibus altis

Nuntius excivit, claro demissus Olympo.

Numen adoratum gregibus venere relictis

Et cecinere Deo laudes et carmina laeti ;

Angelicae voces illis cum haec verba praeirent :

” Pax homini in terris, Domino sit gloria caelo ».

Hanc quoque vim sensere Magi caelestibus acti

Carpere iter monitis, quos longe Oriente profectos

Ignarosque loci praecessit sidus euntes;

Et dux stella viae supra caput astitit ipsis,

Dum stratum foeno et palea subiere cubile

Ternaque lactanti puero tres dona tulere.

Hinc rediere domum loca per secreta viarum,

Admoniti in somnis crudelem fallere regem.                                       [p. 34]

Sic puer in primo sese pastoribus ortu

Ostendit potius, magnas habitantibus urbes

Posthabitis, externam adeo gentemque remotam

Praetulit Hebraeae, Iudaea natus in ipsa.

Scilicet haec tanti cunabula prima fuere

Regis, conditio adspectu vel pene pudenda.

Ne quaeras factum qua sit ratione doceri,

Ni dubitas fortasse Deum omnia condere posse

Pro libito, qui caelum ingens terrasque creavit

Et maria ex nihilo, qui primum e pulvere terrae

Formavit digitis hominem costaque iacentis

Detracta lateri, finxit (mirabile dictu)

Evam Adamo sociam mensae lectique iugalis.

Aspice non hominis formam servoque minorem

Vestitum et cultum, sub quo divina latebat

Maiestas, verum quae mox illustria signa

Affulsere ipsi nascentis origine prima.

Nanque ut sol oriens tenebras fugat aere toto,

Lucem laetitiamque ferens animantibus, ortu

Sic puer ille suo plenam caligine noctem,

Quae nostris iampridem animis insederat usque a

Principio mundi, veniens excussit et omnes

Caelesti puras implevit lumine mentes.

Quinetiam magicas et falsas sustulit artes,

Et Pythia et quae alia in terris oracla fuere ;

Omnibus ex toto regnantes orbe fugavit

Daemonas, eiectos tenebris inclusit et Orco.

Iamque deos omnes varios, quos ante colebat

Impia gens et quaeque suo sibi finxerat olim

Arbitrio, specieque hominum specieque ferarum,

Expulit et Graecae varios longosque labores

Gentis, in exacta penitus ratione Deorum

Quaerenda, ostendit pueriles et sine fructu,

Rem longam varioque diu sermone styloque                                      [p. 35]

Iactatam ingeniis sapientibus atque disertis,

Qua felix homo re fiatque beatus adepta.

Quae virtus sit prima loco, quae praemia cuique

Virtuti, quae sint vitiis post tempora vitae

Supplicia et quae aeterna domus sedesque futura

Corporibusque animisque, rapax cum verterit ignis

In cinerem terras, et quod tegit omnia caelum,

Haec obscura prius praedictaque vocibus olim

Ambiguis, puer explicuit Solomonis in aede,

Congressus scribis primum legisque peritis,

Cum doctori operam nulli tamen ante dedisset.

Idem post firma sapiens aetate magister

Legit discipulos piscatu et retibus aegre

Vitam inopem et duram tolerantes, nullius artis

Imbutos studiis, nullo doctore politos,

Non opibus, non et lingua aut sermone potentes,

Ne putet humana vi quisquam iacta vel arte

Fundamenta novae tum relligionis, et illam

Deceptosve dolis homines armisve coactos

Accepisse. Fuit simplex et nescia fraudis

Gens prior illa deum, nanque ipso in limine primo

Ostendit quae spes illos, quae vita maneret

Sanctorum qui se numeris adscribere vellent.

Non quo more solent vani suavissima primum

Hospitibus laetis caupones fundere vina,

Illa deinde acri aut acido miscere liquore,

Frons erat asperior multo quam deinde recessus.

Nil blandum fictumque nihil quod fallere posset.

Omnia dura viris aspectuque horrida primo :

Nanque iubebat eos patrimonia vendere nummis 

Et pretia in medium conferre iubebat alendis

Pauperibus (satis esse homini vestemque cibumque),

Linquere amicitias omnes omnesque propinquos,

Rerum humanarum prorsus nil ducere curae,                                     [p. 36]

Uni consecrare Deo se unique dicare.

Caetera, quid? fortassis erant proclivia? sedes

Perpetuas caelo post istam denique vitam

Promittebat, iter durum tamen atque fragosum,

Damna per aerumnasque graves multosque labores,

Et turpes ignominias et vincula dura ;

Denique supplicii omne genus prius esse ferendum

Quam promissa Deo post mortem praemia ferrent.

Haec poterant homines tum deterrere paternis

Ne vellent domibus migrare suisque relictis

Incertam atque vagam et sine tecto ducere vitam,

Fatalemque diem saeva praecurrere morte.

Nam propiora solent et iam iam oblata vereri

Vulgo homines neque spe dubia praesentia mutant.

Attamen exactis tercentum haud amplius annis,

Omnes relligio nullo discrimine sexus

Aetatisve, humiles et egenos, ac sine censu

Primum, mox etiam locupletes aeris et agri,

Deinde magistratus etiam regesque superbos,

Omnes sponte sua, sine vi, sine fraude, volentes

Cepit, et oblitos patriae rerumque suarum,

Tanquam alto longa excitos post tempora somno,

Suasit inire novum vitae genus atque futuram

Illam iamque isto meditari in corpore vitam,

Omnibus audenter caput obiectare periclis,

Non quodcumque malum, non ipsam horrescere mortem,

Denique et hoc spatium breve sic transmittere vitae,

Ut qui praetereunt saltus et inhospita tesqua,

Desertas Libyaeque domos aut turbida tranant

Aequora, ut optatum quamprimum attingere portum

Possint et capere in patria sine fine quietem,

Defuncti innumeris terraeque marisque periclis.

Felices, oculis coram quibus illa tueri

Contigit, ac voces et verba audire loquentis                                       [p. 37]

Quae prisci ante patres, prisci cupiere prophetae,

Nec videre tamen, sed prospexere futura.

Nec dum etenim praescripta dies et debita fatis

Venerat, interea spes illos dulcis alebat

Et loca post mortem iustis concessa petebant.

At nos auditis si credimus, haud minor olim

Nec minus ampla manet merces et gloria caelo.

 

 

 

 

I, 8

 

Ad Io. Bellaium Card. et Episcop. Hostiensem

 

Donec vos bello miles vexavit Iberus,                                                   [p. 37]

Te mihi BELLAI rescribere posse negabas;

Atque etiam vacuo nunc cessas hostibus agro,

Deque die menses, de mensibus extrahis annos.

Quis scit an haec mansura diu sint otia Romae?

Depulsus, non fractus abit, qui venerat hostis.

Extera si desint, non intestina deesse

Bella diu poterunt. Domini mutantur in horas.

Tam praeclarus honos pretio tentatur et armis.

Ipsi dira movent inter se praelia fratres.

Nec tu (si cupias) tamen haec spectare sedendo

Possis: ingenium tibi Dii, viresque dedere,

Ut tua praecipue suffragia quisque reposcat,

Nec leve momentum quocunque accesseris, addes ;

Forsitan et si lege viri, si more legantur,

Proximus iste gradus primo succedat honori.

      ” Tam varias est nulla vices experta Potestas,

” Nec ludo Fortuna magis se prodidit ullo.

” Vita brevis, species et imago simillima scenae :

” Caetera desperant obscuro sanguine nati

” Imperia aut magnae dominatum gentis apisci;

” Hanc modo summa tenet, modo sors rapit infima sedem,           [p. 38]

” Nec regnum est aliud miserae sperabile plebi.

” Infelix regnum, si cui vel propter honorem

” Expetitur vel divitias, vel quo mage luxu

” Diffluat, et multo vivat pulchellus in auro.

      Da mihi Pontificem, qui non aequare nepotes

Regibus, et Latio non sit meditatus in ipso

Nomen et arma suaeque insignia ponere gentis,

Europaeque omnes populos armare, ferasque

Saltibus Italiae mediis committere gentes.

Non sic Petrus, et illa piorum lumina patrum,

Isto qui sedere loco, primique per omnem

Europam atque Asiam sparserunt semina verae

Relligionis, et hanc laudem peperere futuro

Pontifici, reliquos omneis ut praestet honore.

      Non illis ferro longe protendere fines

Cura fuit, non armatis sua regna tueri

Militibus ; verum contenti paupere tecto,

Quaerebant victum manibus veniamque Deorum

Numina poscebant cum fletibus et prece multa

(Nam quid se ferro, quid se tutetur et armis,

Saevo carnifici iugulum qui porrigit ultro?).

Spes regni caelestis erat, quod vertere nulla

Vis hominum, quod nulla dies consumere posset.

      Quorum si tibi mens imitari facta virorum,

Me Pauloque authore, licet tibi maxima Roma

Serviat et septem ius dicere collibus optes;

Sin te delectant brevia haec perituraque regna,

Aeternasque domos contemnis spemque futuri,

Tam bellum tamen ingenium periisse dolebo

Romano in portu clademque auxisse priorum.

 

 

 

 

I, 9

 

Ad Card. Castilionium

 

Tu quem tot natura bonis ornavit abunde                                            [fol. 22r°]

Corporis atque animi genuitque ad maxima rerum,

Quem dulces proprio lactarunt hubere Musae,

Cui mox (quae tua laus) accessit plurima virtus

Et quaesita diu magno doctrina labore,

Quem Pallas sapiens et Palladis aemula Iuno

Certavere suis cumularet largius utra

Muneribus pulchramque dedit Venus aurea formam,

Tu tantum capias in matris morte dolorem

Et lachrymis oculos perfundas oraque fletu,

Ut neque nox requiem, neque lux solatia possit

Huic praebere malo, nec sermo fidelis amici?

Nequicquam attigeris libros et sancta Platonis

Dogmata nequicquam Paulum contriveris usu,

Evenisse quibus didicisti saepe legendis 

Nil vel praecipue vel non commune parenti ?

” Scilicet hunc vitae cursum statuit Deus, ut cum

” Certis quisque suum spatiis descripserit orbem

” Solvat in extrema naturae debita fini.

Aspice quam variis hominum natura figuris

Illudit generi : lucem fugit ille priusquam                                              [fol. 22v°]

Sentiat et quid inest dulcedinis et quid amari ;

Ille sibi tardos queritur procedere menses,

Quem manicae pedicaeque et tristis pondera ferri

Aut bubulo metus a tergo remique fatigant

Aut rigidae leges et squallor carceris atri ;

Quosdam iudiciis fortuna oppressit iniquis

Et delatorum voces et principis ira.

Illum autem quum divitiis et rebus abundet

Omnibus infames circumstant undique morbi ;

Tabescit frustra medicis confisus et auro.

Hunc durae vexant hiemes aut turpis egestas

Conficit. Illum lapsus equi murine ruina

Praecipitem dedit, aut fatali macchina telo ;

Externa iacuit proiectum corpus arena.

Ergo omnes sine delectu puerique senesque

Intereunt, moriturque immensa potentia regum.s

” Sed neque mors aut est aut debuit illa videri

” Quam melior deinceps aeternaque vita sequetur ?

” Nec gravis hospitii mutatio, cum loca putri

” Haec congesta luto claris mutentur olympi

” Sedibus et magno ponas vestigia coelo ;

Iam quibus exuimur rodentibus intima curis ?

Quam multos capitis renum laterumque dolores

Effugimus (quae sunt coniuncta incommoda vitae

Praesertim senior cum nos oppresserit aetas

Et male transactae ratio reddenda iuventae)!

Quod si mens etiam fuerit sibi conscia recti,

Nemo vel insidiis hominum vel fraude petitus,

Omnibus in vita fuit utilis et bonus, illum

Quo censes animo qua mente relinquere terras

Et qua laetitia fugere ad consortia divum?

Praeterea soboles si grata piique nepotes

Contigerint, vere dis illum credere amicum                                         [fol. 23r°]

Possis, iure queas etiam appellare beatum.

Foelicem merito celebravit Roma Metellum,

Exanimis cuius nati subiere feretrum

Quattuor, illustres factisque et honoribus Urbis.

Nec minor illius ducenda est gloria matris

Quae quondam natorum humeris invecta suorum

Ad delubra deae venit plaudente caterva

Circumstantum hominum. Nil sane optatius illi

Tunc fuit, in mediis animam quam ponere natis,

Iucundos amplexus inter et oscula grata,

Sed non respondere eius pia numina votis.

Amisit sobolem cui paulum erat ante precata

Optima quae rerum (meritis pro talibus) essent.

Quam multo maiora tua haec in matre fuere

Omnia, sive quis intus eam sive aspicit extra.

Vixit enim summo nupta atque innupta pudore,

Fortem nacta virum, quo Gallia saepe tribuno

Rettulit innumeros superato ex hoste triumphos.

Quantus honos habitus viduae quum degeret aula

Quumque suae privata domi! Quae si nihil addas

Praeterea poterant per se tamen ampla videri,

At super haec pulchram genuit pulcherrima prolem

Et teneros aluit partus et vidit adultos.

Teque etiam, quem fas non est mihi dicere paucis,

Vidit non tam praesidium columenque suorum

Quam patriae ; germanum opibus magnique potentem

Regis amicitia, qui nunc, revocatus eo unde

Invidia atque odiis fuerat deiectus iniquis,

Intermissa diu repetit moderamine magno

Munera militiae dux egregiusque magister.

His defuncta bonis, tot supra vota precesque

Foelix prole sua, foelix et prole suorum,

Longum aetatis iter multos emensa per annos                                   [fol. 23v°]

Viribus integris animi, secura futurae

Post paulo vitae melioris ad astra recessit.

Quae bene perpetuo traductae clausula vitae

Hunc tibi moerorem ex animo detergere prorsus

Debuerat tristemque in gaudia vertere luctum.

Tu sis innumeris natura instructus et arte

Pene bonis tamen et medicinam a tempore poscas

Et miser expectes stultorum more quousque

Tandem longa dies tibi sera oblivia portet?

Quin ratione magis tantum sedare dolorem

Et decuit lente gradiens praevertere tempus,

Ne te lugentem ex alto miserata deorum

Numina (temporibus memorantur qualia priscis)

In lapidem vertant aliquodve immobile saxum ?

Continuo fias maledici fabula vulgi

Cognomenque tuum perdas hominisque figuram.

Hoc decus et ratio poscunt ipsique parentis

(Si fari possint) manes tuaque inclyta virtus,

Quam nimium fit turpe ulli succumbere fato.

Hoc te Bellaius qui se modo principis aula

Proripuit comitesque suos urbemque revisit,

Hoc sacri vates aliique rogamus amici,

Denique et ipsa rogat te patria voce canora.

« Quanta vi studioque potest deponere luctu

Nec se deserere officio et pietate priorem,

Publica privatis praeponere commoda damnis ».

 

 

 

 

I, 10

 

Ad Io. Bellaium Card. et Episcop. Hostiensem

 

Iampridem numero menses et tempora et annos,                             [p. 42]

Bellai, retroque oculos et lumina flecto,

Si quis te nobis casus, tua si qua voluntas

Huc refert; votis sed enim contraria nostris

Numina et aversam videor cognoscere mentem

Esse tuam patriaque aliud curare relicta.

Atque utinam primos tenuisses fixus amores,

Nec malis hodie Romae tamen esse secundus

Quam regnare domi primamque insistere sedem

In patria, quae te genuit, quae fovit alumnum !

      At male Roma tibi male sit, quae vulturis instar

Horrifici, totum varie dispersa per orbem

Omnia bella voras, argenti quicquid et auri est,

Quicquid opum. Nec tot rerum contenta rapinis

Ingluviem explevisse tuam quodcunque virorum                 [p. 43]

Egregium est usquam rapis, et clarissima quaeque

Ingenia, ut tanquam delectu gentis acerbo,

Plorent quaeque suis orbatae civibus urbes.

Non tuus immanis sine causa Romulus author

Lac fertur suxisse lupae, non deinde coloni

Rupta pace tui matres rapuisse Sabinas.

Sed quinam tibi te cantus, quae carmina mentem

Eripuere tuam, qui succi herbaeque nocentes,

Bellai? quis te vanissimus imbuit error?

An sperare licet demi quoque posse monendo

Errorem, aut scriptis aut voce fidelis amici

Hunc tibi? Ni refugis claudisque monentibus aurem,

Experiar si quid poterunt mea carmina, verus

Quae dolor expressit. Sed quo te ignoscere nobis

Aequius est, si quid stylus ardens scripserit ira

Iucundum gratumve minus. Stat nulla dolenti

Scribendi ratio. Nanque hinc te maxima postquam

Roma tulit, non prata mihi ridere videntur,

Non nemora et silvae dulces praebere latebras

Vatibus hic nostris et mollem desuper umbram.

Ipse parum fluvio delabi visus amoeno est

Matrona teque diu nimis indignatus abesse,

Turbidus adversas deiectum tendere moles,

Et super imposito colli praebere maligne

Visus aquam solidumque obniti rumpere plumbum.

Quinetiam visae nobis sudare Deorum

Marmoreae effigies, tua qui promissa secuti

Ad nos tam longe Roma venere relicta.

Qui, te si sperent tam longum hinc abfore tempus,

Nunquam traduci sese patiantur ab urbe.

Pomona ipsa referta sinum, Caducifer ipse

Hermes, ipse tuus lacrymari visus Apollo est

Atque novem supra stantes in limine Musae

Et pater Herrici Regis, qui praesidet illis,                               [p. 44]

Musarum dum vixit amans vatumque piorum.

Haec vidi his oculis semel ex quo laetus abisti,

Et dixi lacrymans: « Neque vos post ipse videbo,

Dum veniat tum vestra tulit qui gaudia secum !

Tantum homine est tantum momenti et laudis in uno,

Ut quae visa modo est velut aurea tota nitere,

Mutato sordescat hero domus; omnia perdant

Ornamenta suum veluti consputa decorem

Ac cum se medium Lunae inter solis et orbem,

Terra facit clausoque obscurat lumine caelum ».

Quid si nunc oculis tua Sammoriana videres

Praedia, Bellai, tanto tibi culta labore

Ac studio, dum te nostri patriaeque tenebat

Cura tuae, nunc plena situ, nunc aspera ruscis,

Lappis, et tribulis ! quid si quas ante solebas

Tectus inire vias frondosae vitis in umbra,

Aut inter quercus, proceras inter et ulmos,

Sive iugis seu valle cava, nunc sentibus hirtis

Horrentes et sponte sua nascentibus herbis !

Nunquam (quae tua mens aliis mihi cognita rebus)

Abstineas nunquam lacrymis, simul illa vel optes

Non exculta prius vel non iacuisse relicta.

Forsitan et nostri, sis forsitan atque Leonis,

Doctorumque memor comitum, qui semper euntem

Pone sequebantur. Quorum pars lumine cassa est,

Pars et vivit adhuc, et te cupit ante videre

Quam mors atra caput nigris circunvolet alis.

” Ut superinducta qui pellice, prima refugit

” Coniugia inque novis defixus amoribus haeret,

” Post hyemes aliquot, satias ubi ceperit illum,

” Concubitus repetit veteres thalamumque priorem,

” Sic multos hominum peregre in longinqua profectos,

” Cum gravis illorum incubuit cervicibus aetas,

” Rursus in antiquae gremium descendere matris,                             [p. 45]

” Rursus prima suae cunabula visere gentis,

” Rursum haurire iuvat lucem nascentibus haustam,

” Et fessa in patrio deponere membra sepulchro.

Hoc Laërtiades sese debere putavit

Hoc Ithacae scopulis. Idem sapientibus, idem

Omnibus est aliis animus, sed fata morantes

Dura intercipiunt. Nam cur exempla recurram

Nota tibi sacris extant quae plurima libris?

Ex quibus insignes pietate deoque placenteis

Quosque viros, discas, tuto cum maxima possent

Et bona multa frui, qua tum regione sedebant

Externis vitamque beati degere terris,

In patriam sedesque suas rediisse libenter

Cum natis et coniugibus servisque, paterno

Inde suos condi cineres mandasse sepulchro.

Quae non aspernanda aliis praecepta videntur

Omnibus esse, tibi longe minus illa, Sacerdos

Magne deum, nobis qui non modo voce praeire,

Sed factis etiam debes atque ordine vitae.

At speciosus honos capitisque insigne superbum,

Te Romae retinent, et lati purpura clavi,

Princeps inque tuo locus ordine iusque rogandi

Collegas quae cuique animo sententia sedit.

Usque adeo magnum est Romae in primoribus esse,

In partesque venire alio rectore secundas,

Ut tibi non potior tua sit provincia, iuris

Tota tui? Romam quae saltem hoc nomine vincit,

Quod caret invidia, caret ambitione potentum,

Nec fugere insidias aut cuiquam tendere curat.

At neque purpurei nulla est hic gloria panni,

Nullus honos, sed par, vel non minor esse videtur,

Excepto, quod non (qualis cum pompa sacrorum

Transvehitur) gravis et longus praeit ordo clientum

Nec litui celsa cantus modulantur ab arce.                                          [p. 46]

Sed quos te memini contemnere semper honores,

Et ruber invito primum tibi tempora texit

Pileus et nunquam nimium laetatus adepto es.

      Hic mihi consilium pravumque parumque fidele

Obiicient plerique tui, qui coner ab isto

Te revocare gradu, cui proximus usque videris.

Primum, huius (puto) nulla rei te cura quietum

Sollicitat, quia post mala rem quam multa sequantur

Prospicis, et potes hoc felix sine vivere regno.

Deinde (bonas quoniam pulsat quoque gloria mentes)

Si mihi compertum certis rationibus esset

Pontificem fore te, gauderem non minus illis,

Nec causa tamen ipse tua, sed quod nihil urbi

Aut orbi cadere utilius potuisse putarem.

Sed cum Pontificum vitas et facta recordor,

Aut immaturae percussum fulmine mortis

Quenque bonum video, aut vitam mutasse priorem,

Et caelo genus usque suum, nomenque tulisse,

Accisis opibus regni generisque Latini,

Neglecta pietate simul cultuque Deorum.

Ut tua sed virtus tibi mentem praestet eandem

Perpetuo nec quicquam excepto nomine mutes,

Attamen hunc qua spe vetulus secteris honorem?

Quae tibi sive hominum cadet irrita fraude malorum,

Qui meritis veraeque negant suffragia laudi,

Seu quocunque alio (nam mille pericula) casu.

Sero te sensisse dolos et vana secutum,

Nec Spartam coluisse tuam sortemque dolebis ;

Sive tibi surget triplici caput altius auro

Et tandem Petro dignum tua Roma videbit

Pontificem. Tamen ista seni quam longa manebunt

Imperia? aut haec praeteragetur quam cito scena?

Quid, tam corruptos mores formare diebus

Tam paucis poteris? merces excludere templis ?                 [p. 47]

Virtuti meritos uni concedere honores?

Deerit et ipsa dies, deerunt et tempora, quanvis

Sit praestans animus, quanvis praeclara voluntas.

Tum gravis (extremaeque malum commune senectae)

Tardus, iners fies, et amans requietis et oti ;

Non eadem vis mentis erit, non acer ut ante

Spiritus, aut quale est iuvenili in pectore robur.

Sic tu, cum possis patriae prodesse, salutem

Illius abiicies nec eris tamen utilis urbi.

Aspice deinde quibus studiis quantaque ferantur

Ambitione patres, quanto simul omne tumultu

Concurrat Latium, totus fremat excitus Orbis,

Defuncto quoties petitur successor et haeres

Pontifici clausumque tenet conclave Senatum.

Plus ibi saepe valent partes et nomina regum,

Gratia, spes, odium, metus et promissa potentum,

Quam pietas et quam virtutis nomen inane.

Quicquid erit, nimis haec magno victoria constat.

Et quoniam bissena tamen iam lustra peracta

Sunt tibi, quae non longe aetas solet esse sepulchro,

Iam tempus fluxum et fragile hoc deponere regnum,

Moliri caeloque domos aeternaque regna.

Non facit immortale tuum vel purpura corpus,

Non faciet triplicisve decus regale coronae.

Quinetiam minimum ratio poscetur ad assem,

Quae mage difficilis tanto graviorque futura est

Ante Deum, quanto fuerit provincia maior.

Ergo si meliora voles audire monentem,

Sive aliquid patriae lacrymis dare, sive tuorum

Assiduis precibus, nos vere ineunte revises,

Bellai. Sin fata negant aut spernis amici

Iussa tui, tu nescio quae tibi gaudia posthac

Promittas; ego mi lacrymas et spondeo luctum.

 

 

 

 

I, 11

 

Ad Achillem Bocchium poetam et equitem de fide christiana

 

Bocchi, percelebri iamdudum cognite fama                                        [fol. 20v°]

Trans Alpes Rhodanumque mihi, modo versibus illis,

Queis hominum mentes divino incendis amore

Ad verum fidei cultum cultumque deorum,

Noscere te cupio numerumque augere tuorum,

Si quis amicitiae locus et nisi spernis amicum

Externum, sed qui placeat tibi cognitus olim ;

Forsitan et veteri praeponi possit amico,

Namque etiam Scythiae Sapientem fertur Athenis

Natus dilexisse Solon plus omnibus unum.

Atque utinam nostrum melius Fortuna timorem

Vertat : nullus ut hinc rerum me distrahat usus

Publica, nulla domum revocetque domestica cura,

Te praesente frui bene longo ut tempore possim;

Certum est versando assidue cum principe vatum

Si minus est licitum primis aut stare secundis

Attamen extremum non cl<a>udere turpiter agmen.

Interea tentanda via est qua carmina possim

Haec tua Lucreti aut Flacci redolentia thecam,

Incultis aliis imitari versibus una

Luce laboratis vel docto teste Marino

Atque eadem fidei praeconia reddere paucis

Mutatis. Quis enim tanti vestigia vatis

Ut teneat manibus ducentia fila sequatur ?

Et totidem cursum praeeuntis passibus aequet ?

Dicam igitur recinamque prius cantata, velutque

Magno discipulus referam dictatu magistro,

Corporis ut moles animi terrena vigorem

Deprimat obiectaque velut caligine noctis

Impediat prorsus ne possit lumina sursum                                           [fol. 21r°]

Tollere ne possit coelorum arcana tueri ;

Verum oculos tantum defigens rebus in imis

More suum versetque lutum versetur in illo

Quas animi tenebras tanquam sol lucidus olim

Discutit alma fides vel (siquis dicere malit)

Mens accensa fide. Quis enim caelestia possit

Solers humanis adipisci sensibus, ut non

Cursitet huc illuc, variis erroribus actus,

Saepe etiam falsa ludatur imagine rerum

Dum velut obtuso penetrat solidissima telo

Et quae sunt oculis impervia cernere tentat ?

Iam remove crasso fixos in corpore sensus;

Da mihi quamvis ingenium penetrabile, quamvis

Foecundum, huc omneis humanas iunxeris artes,

Sit mihi ter purum sitque omnis ponderis expers,

Pernix, aerium partesque volubile in omneis,

Non illud terra haerebit perque ima feretur ;

Altius ingrediens coelo se credet aperto

Et lunam et solem et reliquos circumdabit orbes

Stellarum certosque aditus reditusque notabit.

Atqui si forsan cupiet cognoscere causas

Authores rerumque Deos evincere coelo,

Tum vero sese multos mens nescia passim

Induet in laqueos quaeretque in lumine lucem ;

Dis adeo magnis impar dabit inde ruinam

Preceps ex alto liquefactis aethere pennies,

Ut male qui servans cauti mandata parentis

Icarus Icario dedit olim nomina pontho.

Talibus innumeris sunt olim plena vetustas

Exemplis, tales produxit Graecia multos,

Quos nimium vano sapientes nomine dixit,

Rixantes verbis et praelia magna cienteis,

Nullos pene duos similes eademque probanteis,                 [fol. 21v°]

Dum vel posterior convellit dogmata primi,

Angit inaequali conspectave gloria surgens;

Nec tamen inventus qui per tot secula verum

Viderit infoelix non est, qui proxima vero,

Donec sancta fides, dono demissa deorum,

Primum se tenui populo gentique minutae

Miscuit, ingeniis nimium despecta superbis,

Inde per aerumnas caedes tormenta piorum

Evasit nulli patiens succumbere fato

Nobiliumque domos et regum tecta subivit

Signaque per totum victrix circumtulit orbem ;

Non aquila huic signum, non minotaurus imago

Terribilisve ferae, miseros quae terreat hostes,

Crux est sanguineis maculis distincta, tropheum

Illius a quo sancta fides manavit in omneis.

At non carnificem, non hostibus illa minatur

Exitium (quanquam gravis illos luce carenteis

Poena manet nigri quondam Phlegetontis ad undas),

Omnia dura suis ostendit : vincula, caedes,

Lethi infame genus, pendens e robore corpus.

Ut sint nimirum levia haec nihilque putentur

Perficit alma fides quae, quum semel heserit intus

Et penitus nostris fuerit concepta medullis,

Continuo totam rapit ad coelestia mentem

Praecipuoque Dei summi devincit amore

Et facit ut credat quae vix credenda videntur.

Fortunam victrix incommodaque omnia vitae

Subiiciat pedibus, gemmas contemnat et aurum

Quaeque alia insipiens bona vulgus maxima ducit;

Ac meditata mori quod saepius ante diuque

Est referre sua credat nihil an bene membris

Sit capitive suo, quae vix sua iudicat esse.

Ergo non illa humanis rationibus ullis                                                    [fol. 22r°]

Orbes stellarum penetrabit et intima coeli,

Non arcana Dei, non credita mystica paucis ;

Per se vique sua poterit cognoscere tantum.

Verum terrenam sibi molem et vincula demet

Corporis ac posita velut anguis vere senecta,

Sola nixa fide tanquam pernicibus alis,

Nuda super lunam et solem, super astra feretur,

Ante Dei solium dum constitit atque potita

Sedibus optatis supremo fine quievit.

 

 

 

 

I, 12

 

Ad Carlum episco. Regiensem

 

Dissimulare etiam potuisti Carle tot annos?                                        [fol. 53v°]

Dissimulare aliis et (quod mage miror) amico

Tam charo veterique, tuae tam laudis amanti,

Tantum, Carle, decus, tam raram carminis artem

Scribendi? quum tu praesertim nostra legendo,

Quamvis dura tamen, quamvis inculta, probares ?

An tu dissimules ? qui tam mihi candidus olim

Visus eras animique aliis in rebus aperti?

Quid caussae est igitur? tibi scilicet ipse canebas

Et Musis plausumque dabas tibi solus, amice.

Sic laudem refugis, meritos sic spernis honores?

Sic tibi odoratae sordescit, magne poeta,

Frondis honos, pulchrae sic vilis gloria palmae ?

Atqui larga tibi foecundo copia semper

Ore fluit, quoties aliorum carmina laudas,

Et vates nullis hominum postponis, et ipsam

Ferre soles meritis ad sydera laudibus artem.

An super Aonios saltus, super ardua montis

Parnassi rapidis te Pegasus extulit alis ?

Castalioque avidus postquam de fonte bibisti

Mutatus subito es factusque repente poeta?

Nam quod, amice, tuis fingis te lumine captum

Versiculis et me vestigia caeca regentem

Non adgnosco: vide potius confixeris ipse

Ut lippos cornicum oculos et ademeris omnem

Spem reliquis, tua scripta legent quicumque poetis

Scribendi versus. O vatum pectora caeca,

Lactentem hunc adeo catulum qui surgere passi

Nec fixere prius telis et arundine densa,

Quam subito incipiens latratus aedere magnos                                  [fol. 54r°]

Et vocem tulit et fauces compressit adultis.

Quod (mihi notus eras quoniam magis) ipse futurum

Prospexi, sed enim numero seclusus ab illo,

Spernebam capiti non impendentia nostro,

More hominum qui saepe aliena pericula rident,

Et quasi praecipiens animo ventura sagaci,

Sperabam dominis me posse volentibus ipsis

Delibare aliquid de tanto laudis acervo

Et pennis volitare tuis et inutile nostrum

Nomen, nec patiens includi versibus istis,

Pressum, Carle, tuis et adactum viribus alte,

Herois nostri defigere pectore in imo,

Herois geniti siculorum sanguine regum.

Nam mihi commemoras immensa quod illius in me

Officia et multis testatum rebus amorem :

Non tam Carle novum est, quam nostras afficit aures

Laetitia. Quod enim meriti genus ille reliquit,

Quas non explicuit toto conamine vires,

Dum modo se nobis aliqua prodesse putaret ?`

Multaque praeterea tibi non incognita forsan

Est mihi pollicitus, quae non memorare necesse.

Nec mea promissis respondet gloria tantis

Quae nulla est tenuisve, aut nunc adolescere primum

Incipit et tenero vix dum pubescere flore ;

Tu quanti facis illa, tuis quae singula scriptis

Persequeris : meruisse viri praeconia tanti,

Os regis meruisse videri, scribere rege

Digna suo, tota celebrari vocibus aula ?

Atque hec (si modo sunt) unus dedit omnia nobis.

Quae merita et quas tu mihi narras, o bone, caussas                        [fol. 54v°]

Ipse meis tanti meritis ad principis aures

Adspirem tectumque subire inglorius ausim ?

Quid tectum ? primo ne patens in limine velum ?

Ausim inter proceres et in ista, Carle, virorum

Nobilium turba profiteri ignobile nomen ?

Tam rudis ignarusque mei tam nescius, intra

Me vager hospes, ut illa mihi pulcherrima sumam,

Quae nobis tribuis, tu nostri impulsus amore,

Praeclari spolians communem laude patronum

Muneris ? Hanc habeat potius cui debita laus est,

Quando sola mihi pro tanto munere restat

Gratia praetereaque nihil persolvere possim 

Hanc nisi versuram facio et te carmina posco

Mutua, quae nullo post unquam tempore reddam :

Namque leves Musae nobis abiere relictis,

In Druidum sylvas loca sentibus horrida postquam

Venimus et miseris lites ordimur acerbas

Iudicibusque reisque ; sed o, vos, nectare poti,

Respicite hunc nostrum assiduum ingratumque laborem

Et nos his pressos aliquando exolvite curis.

 

 

 

 

I, 13

 

Ad Ca stellanum regium doctorem

 

CASTELLANE, decus Musarum et caste sacerdos,                              [fol. 7r°]

Vittis ac merita frontem redimite corona,

Seu te Castalides nascentem hoc nomine Musae

Donarunt, sive ipse tibi virtute parasti

Id, fidei commissa tuae castella tuendo

Fortiter et Musis longa obsidione solutis.

Quas fera barbaries successu turgida rerum

Iniustaque orbis per vim ditione potita,

Haud procul extremis Europae finibus, Alpes

Inter et Oceanum spatiis urgebat iniquis.

Illae sola quibus restabat vita miserque

Spiritus, erumpendi esset cum nulla potestas,

Nulla hominum prorsus sperarent, nulla deorum

Auxilia, atque suis nil possent viribus ipsae,

Mortem exspectabant potiorem denique vita ;

Et iam barbaries longe lateque tenebat

Omnia, iam sese Musae suaque arma parabant

Dedere, praesidio, nisi, Castellane, fuisses,

Ausus te innumeris opponere milibus unum.

Illa dies veniens fuit author prima salutis,

Prima dedit Musis securam degere vitam,

Libertate frui facieque incedere aperta

Et circum vicos tuto dedit, oppida circum

Ire viam, ut quocumque pedes gressumque tulissent,

Primus honos illis esset, dignatio prima.

Pro quo magna tibi concessit magnus Apollo

Praemia, cuius tu auspiciis ea bella gerebas.

Dilectas servare dedit tibi namque sorores,

Teque sacerdotem defensi numinis ergo                               [fol. 7v°]

Instituit templique adytis praefecit et arae

Credita Musaei necnon custodia sacri,

Aurea librorum supellex, quanta nec ipsis

Regibus Aegypti, nec doctis fertur Athenis

Urbem diriperit cum victor Sylla fuisse.

Quinetiam nostris insuetas vocibus ante,

Et Graeco tantum Romanoque ore loquenteis

Musas Francorum docuisti effingere verba

Princeps, antiquis nova tradens nomina rebus.

Musarum Antistes sacer interpresque fidelis,

Cuius mellifluo recitantis pendet ab ore

Totus et in suavi penitus sermone quiescit,

Cum posita Musas pharetra respexit Apollo ;

Qui nunc ignotus terris incedere gaudet

Humanam indutus faciem vultusque viriles

Ac longe et late Francorum praesidet arvis.

Tu potes illius quovis impellere mentem,

Tu mulcere graves blandis sermonibus iras

Et delere animis, si qua est fortassis oborta

Suspitio, absentis famam quae laedat amici.

Namque ut non temere credit, sic credita falso

Deponit facile et veris accommodat aurem.

” Nimirum hoc illud factum sapientis, in horas,

” Si toties res ipsa feret, nova sumere semper

” Consilia et nunquam certis addicere mentem.

Offensus ne mea leviter culpave paterna

Continuo eiiciat, tam parvo in crimine poenam

Aeternam statuens? Quam multo lenius illud

Experiar siquid melius natura, vel aetas

Ipsa feret; qui nunc malus est, erit utilis olim

Forsitan, et frugi fiet patre natus inerti.

” Saepe malis soboles generosa parentibus orta est;                        [fol. 8r°]

” Saepe salus patriae venit de civibus illis,

” Infamis quorum fuerat turpisque iuventus,

” Quique suam vario macularunt crimine vitam.

” Nam neque vertissent Carthaginis alta superbae

” Moenia Romani, nec vos staretis, Athenae,

” Persarum bello, si forsan honoribus essent

” Summoti, per quos Venere haec commoda, cives,

” Prima quibus paulo fuerat lascivior aetas.

Haec seges est ingens, exemplis hunc ego possim

Innumeris cumulare locum; magis ille videtur

Lubricus, offenso ne salutem patria civi

Committet sapienter, an eius credere natis

Debeat, an patrium ulturos sperare dolorem ?

At qui si patris et patriae componit amores

Vir bonus inter se trutinaque examinat aequa,

Haud mora continuo facile utros praeferat utris

Viderit et quid ei respublica credere possit

Ob meritum, patris cuius suspecta fides est.

” Nullus amor patriae generosum vincit amorem,

” Quae plures pariter personas denique nobis

” Charum quidquid erat verbo complectitur uno.

” Nec merces alia est homini iucundior ulla

” Quam gratis delatus honos a civibus olim

” Speratusve modo exactae post tempora vitae.

Imbellem Cresum regno spoliaverat hostis

Magnanimus captumque parabat subdere flammis

Fecissetque etiam, nisi sors et fata vetarent.

Atque illum multis magnisque in rebus amicum

Post tamen experti sunt Cyrus et illius haeres ;

Consultoque prius fecerunt omnia Creso.

An memorem pulsum crudeliter urbe Camillum?                 [fol. 8v°]

Cui tamen absenti paucis post Roma diebus

Imperium fascesque dedit. Non ille superbo

Reiecit vultu patriam, non segnius arma

Tractavit, non frigidior fuit impetus illi,

Quamvis alte impressum animo fixumque sederet

Iudicium populi, factaeque infamia multae.

Quot Romae clari, quot Graeca per oppida cives

Exilio vertere solum, quibus inde reversis

Consensu populi delata potentia crevit?

Qua non immodice, neque pravis actibus usi,

Servarunt, urbesque suas fecere beatas.

      Quod si saepe bono patriae fuit, ardua rerum

Civibus et summam imperii committere laesis,

Quid dubites ipsis laesorum fidere natis ?

Lethales inimicitias odiumque sepulchro,

Iusserat inscribi, atque ingratae nomina Romae

Scipio, cui devicta novum dedit Africa nomen.

Inde nepos genitus laudi respondit avitae

Et patriae fines Lybiae protendit in oras,

Aemulaque evertit foelicis moenia Romae.

Nec quenquam experta est meliorem patria civem

Miltiadis Cymone magis nec credidit ulli

Cum pater huic miseram finisset carcere vitam,

Damnatus pluris quam quantum solvere posset.

Non illi quorum stabant ea regna vel urbes

Consiliis antiqua odia offensasque parentum

Ante sepultorum spectandas esse putabant,

Utilis atque bonus patriae dum filius esset.

Antigoni merito commendat Graecia factum,

Qui, cum divideret popularibus aequus honores,                 [fol. 9r°]

Virtutem propriam et meritum cuiusque notare

Praedixit  nec se rationem gentis in omni

Imperio dando, aut patriae virtutis habere.

” Non etenim, veluti vitia ut quandoque parentum

” Corporis in natis ipsorum expressa videmus,

” Sic animos animis similes natura figurat,

” Quorum tota Deo est, tota est coelestis origo.

” Multa boni mores, studium quod quisque secutus,

” Multa dies etiam in nobis et tempora mutant,

” Multaque iudicio in contraria vertimus ipsi.

” Sic reges hodie quibus est data summa potestas,

” Communis deceat personam aptare parentis

” Et patriae genitos, non patri, ducere cives

Unumquenque suis pensare bonisque malisque,

Ne si errore dolove aliquid peccaverit unus

Percutiant alium, caecorum more ruentes,

Qui nihil offendit pretermittantque merentem.

Haec ideo sum longa tibi praefatus, amice,

Argumentorum iaciens quasi semina quaedam,

Quae tu vel facies meliora, vel his alia addes

Graecorum deprompta libris, deprompta Latinis,

Ut referas olim vacuas ad Apollinis aures,

Cum Musis operam solus dabit, aut ubi curis

Sepositis inter medius discumbet amicos.

Ecce tibi sequitur minus anceps quaestio, certis

Personis et temporibus finita locisque,

Ut si forte nequis generalem vincere causam

Hanc certe speciem rationibus usque tueri

Aut pugnes etiam precibus dum porrigat herbam                [fol. 9v°]

Detque manus, vinci cui nunquam contigit armis ;

Et si forte parum conatus caedere tantos

Perspicies rigidamque animis obsistere mentem,

Cum benedicendi nervos intenderis omnes,

Huc adhibe totumque Helicona novemque sorores,

Treis etiam divas quibus ardens gratia nomen

Imposuit, simul et Nympharum quidquid ubique est !

Quanquam o tu satis unus eris mihi, dummodo coeptam

Possis extrema causam concludere fini!

Sed vereor ne temporibus distringar iniquis

Et praeiudiciis occumbam limine in ipso.

      Mi pater, (ut reliquas taceam, quibus ille valebat.

Virtutes animi), constans in amore, tenacis

Propositique fuit, certus quaecumque tuenda

Coepisset, prompto capitis retinere periclo.

Hunc morem puer instituit, servavit adulta

Extremaque aetate, rei contemptor opumque,

Pauper, et utilibus praeponens semper honesta,

Cum subito oppressit casus miserabilis illum

Et magnae fortuna domus ; ut saepe ruina

Unius adfligi multas labique videmus,

Cum pendent aliae ex aliis res totaque moles

Una structura vel clavo nititur uno.

Hic non iudicio, sed quodam errore, secutus

Invisam superis causam minimeque placentem,

Tristis ut eventus docuit postremaque rerum ;

Erravit (fateor), sed treis non amplius annos !

Nec tamen aut patriam contra stetit aut tulit arma,

Verum operas tantum privataque praestitit hosti

Officia imprudens ; mors illius inde secuta est,

Continuo genitor diversas linquere parteis                                          [fol. 10r°]

Cogitat et reducem patria se sistere terra.

Verum quem fortuna semel nequissima ludum

Instituit, post semper eundem ludere pergit

Laeta malis ; venit unde prius discesserat ille

Sed vetere invidia atque odiis oppressus iniquis

Cogitur ante pedem et retro vestigia ferre

Quam patriae fines et dulcia tecta subiret.

Quid faciat ? rursusne adeat quem liquerat hostem ?

Non si divitias et Croesi divitis aurum

Lucrari se posse putet .Vicina Mosellae

Gens habitat coniuncta animis et sanguine nobis,

Hic ubi Lingonico descendens Mosa Vosego,

Saltibus Argoniae Campanam dividit oram;

Parte alia Rhenus limes tutissimus olim,

Dum res Romanae stabant et regna Quiritum,

Nunc haud difficile Germanis pervius armis;

Lotari medios flavum genus incolit agros ;

Hic finem errorum posuerunt fata parenti,

Sed non invidiae potuit vitare latenteis

Insidias, quae me miserum prorsus male perdunt.

Multa scio rumore prius iactata, deindeque

Auribus inculcata boni mendacia regis,

Quae finxere homines, odia aut privata sequentes,

Invidiaeque malo persuasi pectora quidam

Aut dicendi etiam male consuetudine prava,

Falsaque pro veris et suspiciosa serendo

Pro bene compertis ; quae natio magna locis est

Omnibus ac late populos et possidet urbes

At nusquam mage se quam regum iactat in aula.

Sed ratio vani rumoris idonea vindex

Commentum falso et male firma diluit haerens                                 [fol. 10v°]

Crimen aqua, patriam genitor quod semper amavit,

Cui velut obsidio charissima quaeque reliquit

Pignora natorum, simul et quod possidet agri.

Me quod amat nimium, quod plus se diligit ipso,

Et magnum cupit imprimis, cupit esse beatum,

Veraque nancisci virtutis praemia, quae res

Omnis in arbitrio est, et regis munere pendet.

Cui potius velit ille suos prodesse labores ?

Quo tot et assidue rodentes intima curae ?

Quo maria adversis toties superata procellis,

Saepius inscensi vario discrimine montes?

” Crede mihi, non ista sibi tam tristia sumant,

” Non sibi tam certis redimant incerta periclis,

” Contenti potius modico requiescere malint

” Atque domi nigrum tuto consumere panem,

” Naturalis amor stimulet nisi corda parentum,

” Oblitosque sui natis intendere cogat.

Et tentata duos inter concordia reges

Ductu patris erat, sed satis non ita visum

Irritaque in tenues abierunt omnia ventos.

Vos tamen appello quibus est ornata prius res

Actaque praecipuis authoribus atque ministris

Vos eritis testes, tu qui mandata ferebas

Regis, Lestrangi, nec non Turnonius ipse

Baiardusque duo praestantes regis amici.

      Sed cur tot frustra voces et inania iacto

Verba miser cum tu veniam poscentibus ultro

Omnibus et longam dederis Francisce quietem ?

Una salutaris tua vox audita salutem

Omnibus ad patrios, reditum dedit una penates.

Laudatur Caesar quod victis ante pepercit                                           [fol. 11r°]

Civibus et multos adversae partis amicos

Restituit. Tu maior eris, Francisce, quod esses

Cum rex legitimus, nulli quandoque petenti

Suppliciter veniam reditum patriamque negasti ;

Omnes coniugibusque suis natisque fruuntur

Et revocata tenent avido patrimonia fisco

Proque tua ad superos emittunt vota salute.

Me quibus ammunerem ? patriam non ipse reliqui

Vana sequens, flamma neque sum versatus in illa,

Non oppugnavi patriam patriaeve parentem ;

Quem natura locum dederat mihi, semper amavi

Et natale solum colui haud invitus in illo

Constituique domum fortunas et simul omneis ;

Coniugio indigenae proles mihi nata parentis,

Despicio privata, animum communibus addo,

Iudicia exercens nonum iam circiter annum.

Cur igitur peiore loco sum ? Cur mea navis

In scopulis haeret quamvis integra paternis ?

Cur patriam solus culpam luo ? quam tamen ipse

Sustineamque feramque libens, si forte levari

Hac ratione queat pater et non ambo luamus.

Quid, (dices), pulcherne tibi est iratus Apollo?

Non equidem, nec si minimum sit, vivere parvo

Horae momento cupiam. Quis Apollinis iras

Sustineat, cum tela manu vibravit et arcum?

Sed mihi conspectum rutili contraria solis

Nox adimit densaeque ferunt caliginis umbrae

Et mea perpetuo riguerunt frigore culta,

Nec se tollere humo nec in altum surgere possunt.

Non ego supremas contingere luminis auras                                      [fol. 11v°]

Conspicuusque alios inter magnusque videri,

Ardua non aveo tractare negotia solus,

Nec mihi ventosa cor ambitione laborat.

Tantum oro (potes id concessu namque Deorum),

Fac videam solis radios et discute nubes,

Fac solem aspiciam, videat me pulcher Apollo

Non tanquam ignotis aliquem regionibus ortum,

Aut vitam externo cupientem ducere coelo,

Sed numeret ponatque suis in civibus. Unum

Hoc te, maxime rex, posco ; Dii caetera faxint,

Et tua quae Diis est coelestibus aequa potestas.

 

 

 

 

I, 14

 

Ad Io. Card. Bellaium

 

Quae mihi Campanis rediens, infirmus ab oris                                    [fol. 13v°]

Carmina scripsisti lectica vectus aperta,

Non prius accoepi, quam veni sospes ad urbem,

Unde diebus eram bissenis ante profectus

Digna mihi magno, tua carmina, visa Marone

Et non aetatis nostrae, non temporis huius,

Sed veterum emunctas redolentia scripta lucernas:

Illa tui desiderium non tollere prorsus,

At lenire tamen potuerunt usque legendo.                                          [fol. 14r°]

Haec ubi cognovi te recte nempe valere

Salvum atque incolumen sed nondum corpore firmo

Inde etiam vana formidine mortis amici

Affectum graviter quae tum vulgata per urbem

Incerto rumore tuas impleverat aures

Scilicet a levibus vel iniquis civibus orto,

Quam vellem potius tam morbi ficta fuisset

Fama tui, quam quae de nobis credita vulgo est,

Ut ratio extaret studiorum certa tuorum

Eriperentque lenes tua nobis otia somnos ;

Nam neque tam multos autumni tempore fructus

Terra tulit neque tam pleno fons ubere manat

Quam foecunda tuo prodisset ab ingenio vis

Verborum ac rerum nullis peritura diebus.

Semper enim tua mens aut parturit aut parit ingens

Praeclarumve aliquid iucundum atque utile multis.

Verum haec temporibus pensabis damna futuris,

Te siquando tuos referes studiosus ad hortos

Qui nunc tam curva dominum cum falce requirunt

Quam sitiunt tepidos mediis aestatibus hymbres.

At desiderio nos haud concedimus ulli,

Quamvis mesta Deum videas mesta ora dearum

Quasque in vestibulo quasque intima in aede locasti

Et resonet magnis Nympharum planctibus aether,

Proximus omnis lucus et altis Matrona ripis.

      Illud praecipue dubia sed mente veremur

Ut nostri memorem te regia non sinat esse

Aula soporiferumque infundat blanda papaver                                   [fol. 14v°]

Atque iterum doleant revocata pellice Musae.

Quare, si sapies, ceratis auribus istam

Preter ages navem tutoque in littore sistes,

Ut Laertiadem memorant fecisse poetae.

Sed cur non sapiat quondam qui vincula rupit ?

      Hoc te commoneo sapientem stultus amicum.

 

 

 

 

 

 

 

I, 15

 

<Ad Margaretam Valesiam, Regiam Virginem, Francisci Regis Filiam De sacris Carminibus M. A. Flaminii>

 

 

Est nunc quod miserum possis defendere Flaccum,                           [fol. 59r°]

Postquam Socraticis sermonibus imbuit aures,

Virgo tuas, et vana reliquit somnia vatum

Atque adeo primae stultos aetatis amores.

Nam locus occurret si quis non virgine dignus,

Siquid erit posthac teneros quod laedat ocellos,

Id cito praeteriens vitabis, qua prius arte

Sirenum cantus varios et littora Circes

Aut Scyllae rabiem sapiens vitavit Ulysses.

Atque illum credo fore si quandoque putasset

Ut sua virginibus legerentur scripta pudicis,

Multa recisurum quae sunt obscoena fuisse ;

Sed dii si dicant omnes non crederet unquam.

Ergo ne dubita doctum versare poetam

Ex quo multa legas humanae commoda vitae.

Nam quid tanta iuvat libris haurire latinis

Vivendi recte precepta, quid attinet omneis

Vestigare locos, si non accesserit usus ?

Ac quanquam profusa tibi fortuna benigne

Largita est, quaecumque homini contingere possunt

Maxima, doctrinae videare ne artis egere

Nativis cumulata bonis ;  tamen ista vigentis                                       [fol. 59v°]

Semina naturae fiunt meliora colendo

Et maiore suos producunt ubere foetus.

Nam cur Palladiae castis non matribus artes

Conveniant ? cur non florenti aetate puellis,

Praesertim quibus est divinae stirpis origo ?

An quae pulchra viris et maxima sunt, ea turpe

Discere virginibus, nescire putamus honestum ?

Aut falso Musas et Pallada fingimus ipsam

Doctrina in melius mortalia vertere corda ?

Crede mihi, maior tibi gloria venit ab istis

Moribus et studiis, quam celsae stirpis honore.

Quid te, quum talem tantisque parentibus ortam

Conspiciant homines doctis incumbere chartis,

Non hoc exemplo saltem, victique pudore

Virgineis pedibus vestigia trita sequantur ?

Utque etiam solis radiis extare videmus

Omnia quae varie crescunt dispersa per orbem

Externaque afflata caput vi tollere coelo,

Sic mihi non solum quae nostris plurima terris

Ingenia excellunt, sed quae disiuncta locorum

Sunt etiam spatiis alioque sub axe morantur,

Omnia vim sentire tuam radiisque moveri,

Virgo, tuis, tanquam solis fulgore videntur.

Haec fuit innumeris scribendi causa poetis ;

Haec quoque Flaminium insigni modo nomine vatem

Impulit, ut tandem nugis in morte relictis

Aptaretque lyram sacrumque ad sydera carmen                 [fol. 60r°]

Pangeret et suprema tibi monimenta dicaret

Haec sua, regali donum regale puellae.